![]() |
EDCS
|
![]() |
![]() |
Datenbank-Recherche ![]() ![]() ![]() recherches à la banque des données ![]() ![]() EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
![]() |
inscriptions found: 1
publication: AE 1992, 01800 = AE 2017, 01711 = AE 2019, +01836 = Lamare-2019, 00018
dating: 214 to 217 EDCS-ID: EDCS-04901039
province: Africa proconsularis place:
Cn(aeo) Apertio L(uci) fil(io) Gaetulico IIvirali / viro cerealicio splendidissimae / col(oniae) Karthaginis bonitatis et inno/centiae singularis humanissimo / in singulos cives et in patriam libera/lissimus qui praeter id quod ad opus / aquaeductus publici contulit amplius / aquam aliam repertam sua pecunia ex/tructo proprio opere priori aquae coniunxit / pontem etiam in flumen ad transmittendam / publicam aquam opere quadrato pecunia maxi/ma extruxit et praeter haec omnia lacum quo/que ad usum utriusque aquae et ornamentum / civitatis de suo fecit et marmoribus et opere / musaeo exornavit cui ob tot liberalitates / et munificentias ordo ad referendam meritis / eius gratiam statuam de sportulis suis faci/endam decrevit quam in foro loco quem / ipse elegit cum basi constituit l(ocus) d(atus) d(ecreto) d(ecurionum)
inscription genus / personal status: ordo decurionum; tituli honorarii; tituli operum; tria nomina; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |