EDCS
|
||
Datenbank-Recherche /
search database /
banco de datos /
recherches à la banque des données / ricerca nel database EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal Please send PDFs of your latest publications. |
inscriptions found: 1
publication: CIL 06, 10241 (p 3908) = D 07912 = FIRA-03, 00080d = ZPE-223-210
dating: 126 to 126 EDCS-ID: EDCS-16100468
province: Roma place:
D(is) M(anibus) / M(arci) Herenni / Proti v(ixit) a(nnos) XXII / m(enses) II d(ies) V fecerunt parentes / M(arcus) Herennius Agricola et / Herennia Lac(a)ena filio / chirographum ollaria n(umero) IIII / cineraria n(umero) IIII intrantibus par/te laeva qu(a)e sunt in monumento / T(iti) Flavi Artemidori quod est via / Salaria in agro Volusi Basilid<i=E>s / ientibus ab urbe parte sinistra do/nationis causa mancipio accepit / M(arcus) Herennius Agricola de T(ito) Flavio / Artemidoro HS n(ummo) I libripende M(arco) / Herennio Iusto antestatus est Ti(berium) / Iulium Erotem inque vacuam / possessionem earum ollarum / et cinerariorum T(itus) Flavius Arte/midorus Herennio Agricol(a)e ire / aut mittere ossaque inferre per/misit sacrumque quotiens face/re vell<e=I>t Herennius Agricola / heredesve eius permisit clavis(q)ue / eius monumenti potestatem factu/rum se dixit dolumque malum / huic rei abesse afuturumque / [es]se haec recte dari fieri praestari/que stipulatus est M(arcus) Herennius / Agricola spepondit T(itus) Flavius / Artemidorus act(um) XVIII K(alendas) Ianuar(ias) / C(aio) Calpurnio Flacco L(ucio) Trebio / Germano co(n)s(ulibus)
inscription genus / personal status: mulieres; tituli sepulcrales; tria nomina; viri
material: lapis
imprint | data protection | disclaimer |