MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   5022


inscriptions found:  1


publication: ICUR-05, 13655 = ILCV +00806 = ILCV 00886 = CLENuovo p 26 = AE 2006, 00180
dating: 401 to 500         EDCS-ID: EDCS-33900217
province: Roma         place:
Quid tibi mors faciam quae nulli parcere nosti nescis laetitiam nescis amare iocos / his ego praevalui toto notissimus orbi hinc mihi larga domus hinc mihi census erat / gaudebam semper quid enim si gaudia desint hic vagus ac fallax utile mundus habet / me viso rabidi subito cecidere furores ridebat summus me veniente dolor / non licuit quemquam mordacibus urere curis nec rerum incerta mobilitate trahi / vincebat cunctos praesentia nostra timores et mecum felix quaelibet ora fuit / motibus ac dictis tragica quoque voce placebam exhilarans variis tristia corda modis / fingebam vultus habitus ac verba loquentur ut plures uno crederis ore loqui / ipse etiam quem nostra oculis geminabat imago horruit in vultos se macis esse meos / o quoties imitata meo se femina gestu vidit et erubuit totaque compta fuit / ergo quot in nostro videbantur corpore formae tot mecum raptos abtulit atra dies / quo vos iam tristi turbatus deprecor ore qui templum legitis cum pietate meum / o quam laetus eras Vitalis dicite maesti / sint tibi Vitalis sin(t) tibi laeta modo
inscription genus / personal status: carmina;  inscriptiones christianae;  mulieres;  nomen singulare;  tituli sepulcrales;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer