MC-Logo

EDCS
Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

WAS-Logo
UZH-Logo Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations

EDCS-Journal – Open Peer-Reviewed Online Journal 

Please send PDFs of your latest publications.
KU-Logo

search nr. today:   13787


inscriptions found:  1


publication: ICUR-02, 04790 = Mossong-2022, 00108
dating: 604 to 604         EDCS-ID: EDCS-36101272
province: Roma         place:
Gregorius episc(opus) servus servorum d(e)i Felici subdiac(ono) et rectori patrimonii Appiae / licet omnia quae haec apostolica habet ecclesia beatorum Petri ac Pauli quorum honore et beneficiis adquisita sunt / d(e)o sint auctore communia esse tamen debet in a<d=M>ministratione actionum diversitas personarum ut in adsignatis cuique / rebus cura adhiberi possit impensior cum igitur pro ecclesia beati Pauli apostoli sollicitudo nos debita commone/ret ne minus illic habere luminaria isdem praeco <f=E>idei cerneretur qui totum mundum lumine praedicationis implevit et val/de incongruum ac esse durissimum videretur ut illa ei specialiter possessio non serviret in qua palmam sumens marty/rii capite est truncatus ut viveret utile iudicavimus eandem massam quae aqua(e) salvia<e=S> nuncupatur cum omnibus / fundis suis idest cella vinaria Antoniano villa pertusa bifurco Priminiano Cassiano Silonis Corneli / tessellata atque Corneliano cum omni iure instructo instrumentoque suo et omnibus generaliter ad eam / pertinentibus eius cum Chr(ist)i gratia luminaribus deputare adicientes etiam eidem cessioni hortos duo po/sitos inter Tiberim et porticus ipsius ecclesiae euntibus a porta civitatis parte dextra quos dividit fluvius / Almon inter adfines horti monasterii s(an)c(t)i Stephani quod est ancillarum d(e)i positum ad s(an)c(tu)m Paulum et ad / fines possessionis Pisiniani simul et terrulas quae vocantur fossa latronis positas i<t=D>em iuxta ean/dem porticum euntibus similiter a porta parte sinistra ubi nunc vineae factae sunt quae terrulae co/haerent ab uno latere possessioni Eugenitis q(uo)d sc(h)olastici et ab alia parte possessioni monast(erii) s(an)c(t)i Aristi quae / omnia quoniam d(e)o adiuvante per ante dictae ecclesiae praepositos qui per tempora fuerint a praesenti sep/tima indictione volumus ordinari et quidquid exinde accesserit luminaribus eius i<m=N>pendi atque ipsos exin/de ponere rationes idcirco experientiae tuae pra/e/cipimus ut supra scriptam massam aquas salvias cum prae/nominatis omnibus fundis suis nec non hort<o=V>s atque terrulas quae superius continentur de brevibus suis delere debe/at ac auferre et cuncta ad nomen praedictae ecclesiae beati Pauli apostoli tradere quatenus servientes ibi praepositi / omni post hoc carentes excusatione de luminaribus eius ita sine nostra studeant sollicitudine cogitare ut nullvs il/lic umquam neglectus possit exsistere facta vero supra scriptarum omnium rerum traditione volumus ut hoc prae/ceptvm in scrinio ecclesiae nostrae exper(i)entia tua restituat bene vale / dat(um) VIII Kal(endas) Februarias Imp(eratore) d(omi)n(o) n(ostro) <P=F>hoca p(er)p(etuo) Aug(usto) secundo et cons<u=O>latus eius anno primo ind(ictione) septima
inscription genus / personal status: inscriptiones christianae;  leges;  nomen singulare;  sacerdotes christiani;  tituli sepulcrales;  viri
material: lapis


imprint data protection disclaimer