MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   120


Publikation: Freis 00065 = AE 1925, 00126 = AE 1926, +00001 = AE 1926, +00058 = AE 1926, +00078 = AE 1927, +00053 = AE 1927, +00093 = AE 1927, +00096 = AE 1997, 01482 = BritRom-03, 00001
Datierung: 93 bis 93         EDCS-ID: EDCS-12700147
Provinz: Galatia         Ort:
L(ucio) Antistio [L(uci?) fil(io)] / Gal(eria) Rustico co(n)s(uli) / leg(ato) Imp(eratoris) Caes(aris) [[Domi]]/[[tiani]] Aug(usti) / pro pr(aetore) provinciarum / Capp(adociae) Galat(iae) Ponti Pisid(iae) / Paphl(agoniae) Arm(eniae) min(oris) Lyca(oniae) praef(ecto) / aer(arii) Sat(urni) proco(n)s(uli) provinc(iae) Hisp(aniae) / ult(erioris) Baetic(ae) leg(ato) divi Vesp(asiani) et divi Titi / et Imp(eratoris) Caesaris [[Domitiani]] Aug(usti) / [[Germanici]] leg(ionis) VIII Aug(ustae) cura/tori viarum Aureliae et Corne/liae adlecto inter praetorios / a divo Vespasiano et divo Tito / donis militaribus donato ab iisdem / corona murali cor(ona) vallari / corona aurea vexillis III / hastis puris III trib(uno) mil(itum) leg(ionis) II / [A]ug(ustae) Xvir(o) stlitibus iudicand(is) / [p]atrono coloniae quod / [ind]ustrie prospexit annon(am) // L(ucius) Antistius Rusticus leg(atus) / Imp(eratoris) Caesar(i)s Domitiani / Aug(usti) Germ(anici) pro pr(aetore) dicit / cum IIvir(i) et decurion(es) / splendidissim(ae) col(oniae) Ant(iochensis) / scripserint mihi propter / hiemis asperitatem an/nonam frumenti ex/arsisse petierintque ut / ple<b=P>s copiam emendi haberet / b(onum) f(actum) omnes qui Ant(iochensis) col(oniae) aut / coloni aut incolae sunt / profiteantur apud IIviros col(oniae) / Antiochensis intra tri/censimum diem quam / hoc edictum meum pro/positum fuerit quantum / quisque et quo loco fru/menti habeat et quan/tum in semen aut in / cibaria annua familiae / suae deducat et reliqui / omnis frumenti copiam / emptoribus col(oniae) Antiochens(is) / faciat vendendi au<t=I>em / tempus cons<t=I>ituo in K(alendas) Aug(ustas) / primas quod si quis non / paruerit sciat me quid/quid contra edictum me/um retentum fuerit / in commissum vindica/turum delatoribus prae/mi(i) nomine octava por/tione constituta cum / autem adfirmatur mihi ante / hanc hibernae asperitatis per/severantiam octonis et / novenis assibus modium fru/menti in colonia fuisse / et iniquissimum sit famem / civium suorum praedae cui/quam esse excedere sing(ulos) / |(denarius) sing(ulos) modios pretium / frumenti veto // [L(ucio) Antistio L(uci)? fil(io) Gal(eria) Rustico] Rufo proc(uratori) Aug(usti) / Tiberia platea
Inschriftengattung / Personenstatus: leges;  litterae erasae;  milites;  ordo decurionum;  ordo equester;  ordo senatorius;  tituli honorarii;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss