MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   2728


Publikation: ZPE-163-271 = InstrInscr-05, p 503 = AE 1937, 00006 = AE 1937, +00103 = AE 1937, +00158 = AE 1937, 00232 = AE 1938, +00069 = AE 1947, +00044 = AE 1949, +00256 = AE 1951, 00027 = AE 1951, 00118 = AE 1953, 00240 = AE 1954, +00039 = AE 1955, 00114 = AE 1956, 00258 = AE 1980, 00707 = AE 1995, 00032
Datierung: 311 bis 311         EDCS-ID: EDCS-46400820
Provinz: Pannonia superior         Ort:
Imp(erator) Caes(ar) Fla(vius) Val(erius) Constantinus P(ius) F(elix) In(victus) Aug(ustus) p(ontifex) m(aximus) tri(bunicia) p(otestate) VII imp(erator) VI co(n)s(ul) p(ater) p(atriae) p(ro)co(n)s{s}(ul) et / Imp(erator) Caes(ar) Val(erius) [[Lici(nianus) Licinius]] P(ius) F(elix) In(victus) Aug(ustus) p(ontifex) m(aximus) tri(bunicia) p(otestate) IIII imp(erator) III co(n)s(ul) p(ater) p(atriae) p(ro)co(n)s{s}(ul) // Exempl(um) sacra(rum) litterarum / {h}ave Dalmati carissime nobis / cum in omnibus pro devotione ac laboribus suis militum nostrorum commodi(i)s / adque utilitatibus semper consultum esse cupiamus in hoc etiam dispo/sitionum nostrarum provisione ei{u}sdem militibus nostris consulendum / esse credidimus Dalmati carissime unde intuentes labores eorundem mili/tum nostr(or)um quos pro rei pub(licae) statu et commodi(i)s adsiduis discursibus sustinent / providendum ac disponendum esse credidimus ut et militiae suae tempore iucundis laborum / suorum fructibus ex nostra provisione se perfrui gaudeant et pos(t) militiam qui{a}eto otio et congrua securitate / potiantur itaque devotioni tuae significandum esse credidimus ut idem milites nostri militiae quidem / suae tempore quinque{m} capita iuxta statutum nostrum ex censu adque a pr(a)estationibus sollemnibus / annonariae pensitationis excusent eademque immunia habeant adque cum completis stipendiis legitimis / honestam missionem idem fuerint consecuti sed {h}ii qu(i) licet pos<t=D> viginti stipendia ad(a)eque honestam missionem / adepti fuerint ab annonario titulo duo kapita excusent id est tam suum quam etiam uxoris suae si quis forte ex pr(o)eli(o) / vulnere causarius fuerit effectus etiam si intra viginti stipendia ex ea causa rerum suarum vacationem / fuerit consecutus ad beneficium eiusdem indulgentiae nostrae pert(i)n<e=I>at ita ut suum et ux{s}oris / suae kaput excuset adque ut omni modo tam quietis suae securitati quam etiam commodi(i)s con/sultum provisionis nostrae beneficio idem milites gratulentur licet eiusmodi antehac con/{con}suetudo fuerit ut plurimi homines simul honestam missionem a duce perciperent penes / act(u)arium missoria permanente exempla sibi singuli quique exciperent tamen volu/mus ut cum vel honestam vel ca(u)sariam sicuti supra dictum est missionem milites consecun/tur singuli quique specialem a duce in personam suam accipiant missionem quo probatione / veritatis ac fidei aput (!) permanente securitate stabili a<c=T> firmissima perfruantur pervidet / sane dicatio tua eos qui d<e=I>licti sui gratia dimittuntur ad beneficium legis eiusdem pertinere / non posse cum utriusque rei ratione(m) haberi oporteat ac vitae probabilis instituta adqu{a}e / honestam missionem sed et merit[a m]ilitiae pr(a)emia a nobis condigna percipere conve(ni)at ut et / eiusdem indulgentiae nostrae beneficio perpetuo idem milites perpetuo perfruantur / ac sempiterna dispositionis nostrae provisio obtineat firmitatem volumus teno/rem huius indulgentiae nostrae descri<p=B>tum per singula qu(a)eque castra aput signa in ta/bula aerea consecrari quo tam legionarii milites quam etiam equites in vexillationi/bus constituti I<l=N>lyriciani sicuti simil<e=I>s labor<e=I>s militiae suae sustinent ita / etiam provisionis nostrae similibus commodi(i)s perfruantur et manu divina / vale Dalmati carissime nobis / divo Maximiano VIII [[et d(omino) n(ostro) Maximino]] / [[Aug(usto) iterum]] conss(ulibus) / IIII Idus Iunias Serdica
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae;  leges;  litterae erasae;  milites;  nomen singulare;  ordo senatorius;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss