MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   674


Publikation: CIL 06, 10048 (p 3489, 3903) = CIL 14, *00264 = D 05287 = Hiberia p 50 = AE 1957, 00020 = AE 1967, 00127 = AE 2006, +00142 = AE 2006, +00153 = AE 2008, +00176 = EpRom 2015_00_001
Datierung: 146 bis 150         EDCS-ID: EDCS-19200318
Provinz: Roma         Ort:
[C(aius) Appu]leius Diocles agitator factionis russatae / [nati]one Hispanus Lusitanus annorum XXXXII mens(ium) VII d(ierum) XXII / [is pri]mum agitavit in factione alb(ata) Acilio Aviola et Corellio Pansa co(n)s(ulibus) / [primu]m vicit in factione eadem M(anio) Acilio Glabrione C(aio) Bellicio Torquato co(n)s(ulibus) / [item p]rimum agitavit in factione prasina Torquato Asprenate II et Annio Libone co(n)s(ulibus) primum vicit / [in faction]e russata Laenate Pontiano et Antonio Rufino co(n)s(ulibus) summa quadriga agitavit annis XXIIII missus ostio IIII CCLVII / [vicit |(mille)CCC]CLXII a pompa CX singularum vicit |(mille)LXIIII inde praemia maiora vicit LXXXXII XXX(milium) XXXII ex his seiuges III XXXX(milium) XXVIII / [ex his seiuge]s II L(milium) XXVIIII inde septeiuge I LX(milium) III binarum vicit CCCXXXXVII trigas ad HS XV(milia) IIII ternarum vicit LI ad honorem venit II(milia)/[DCCCC tulit s]ecundas DCCCLXI tertias DLXXVI quartas ad HS |(mille) I frustra exit |(mille)CCCLI ad venetum vicit X ad albatum vicit LXXXXI inde ad HS XXX(milia) II / [rettulit quaest]um HS CCCLVIII LXIII(milium) CXX praeterea bigas mi(liarias) vicit III ad albatu(m) I ad prasinu(m) II occupavit et vicit DCCCXV successit et vicit LXVII / [praemisit et vici]t(?) XXXVI variis generibus vic(it) XXXII eripuit et vicit DII prasinis CCXVI venetis CCV albatis LXXXI equos centenarios fecit n(umero) VIIII et ducenar(ium) I / insignia eius / [3]to sibi quo anno primum quadrigis victor exstitit bis eripuit bis actis continetur Avilium Teren(tium) factionis suae primum omnium vicisse |(mille)XI ex quibus anno uno plurimum vincendo vicit / [3 at Diocles quo an]no primum centum victorias consecutus est victor CIII singularum vicit LXXXIII adhuc augens gloriam tituli sui praecessit Thallum factionis suae qui primus in factione russata / [3 at Dio]cles omnium agitatorum eminentissimus quo anno alieno principio victor CXXXIIII singularum vicit CXVIII quo titulo praecessit omnium factionum agitatores qui unquam / [certaminibus ludorum ci]rcensium interfuerunt omnium admiratione merito notatum est quod uno anno alieno principio duobus introiugis Cotyno et Pompeiano vicit LXXXXVIIII LX(milia) I L(milia) IIII XL(milia) I XXX(milia) II / [ille 3 fact]ionis prasinae victor |(mille)XXV primus omnium urbis conditae ad HS L(milia) vicit VII Diocles praecedens eum introiugis tribus Abigeio Lucido Parato L(milia) vicit VIII / [item praecedens C]ommunem Venustum Epaphroditum tres agitatores miliarios factionis venetae [qui] ad HS L vicissent XI Diocles Pompeiano et Lucido duobus introiugis L(milia) vicit / [XII(?) ille 3] factionis prasinae victor |(mille)XXV et Flavius Scorpus victor II XLVIII et Pompeius Musclosus victor III DLVIIII tres agitatores victores VI DCXXXII ad HS L(milia) vicerunt XXVIII / [at Diocles omnium agitatorum emi]nentissimus victor |(mille)CCCCLXXII L(milia) vicit XXVIIII nobilissimo titulo Diocles nitet cum Fortunatus factionis prasinae in victore Tusco victor CCCLXXXVI L(milia) vicit IX Diocles / [in victore Pompeiano victo]r CLII L(milia) vicit X LX(milia) I novis coactionibus et numquam ante titulis scriptis Diocles eminet quod una die seiuges ad HS XL(milia) missus bis utrasque victor eminuit adque amplius / [3] suisque septem equis in se iunctis numquam ante hoc numero equorum spectato certamine ad HS L(milia) in Abigeio victor eminuit et sine flagello ali(i)s certaminibus ad HS XXX(milia) / [vicit 3]um visus esset his novitatibus duplici ornatus est gloria inter miliarios agitatores primum locum obtinere videtur Pontius Epaphroditus factionis venetae / [qui temporibus Imp(eratoris) nostri Anto]nini Aug(usti) Pii solus victor |(mille)CCCCLXVII sincularum vicit DCCCCXI ad Diocles praecedens eum victor |(mille)CCCCLXII inter singulares vicit |(mille)LXIIII isdem temporibus / [Pontius Epaphroditus eripuit] et vicit CCCCLXVII Diocles eripuit et vicit DII Diocles agitator quo anno vicit CXXVII Abigeio Lucido Pompeiano introiugis tribus victor CIII inter / [3 inter em]inentes agitatores introiugis Afris plurimum vicerunt Pontius Epaphroditus factionis venetae in Bubalo vicit CXXXIIII Pompeius Musclosus factionis prasinae / [3 vicit] CXV Diocles superatis eis in Pompeiano victor CLII singularum vicit CXXXXIIII ampliatis titulis suis Cotyno Galata Abigeio Lucido Pompeiano introiugis quinque / victor CCCCXXXXV singularum vicit CCCLXXXXVII


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss