MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   3052


Publikation: CILA-02-04, 01201 = EAOR-07, 00002 = Lex = Irni = ZRG-2003-42 = ZPE-135-286 = HEp 1995, 00726 = HEp 1996, 00878 = HEp 1999, 00520= HEp 2001, 00474 = HEp 2001, 00475 = HEp 2006, 00330 = AE 1984, 00454 = AE 1986, 00332 = AE 1986, 00333 = AE 1987, 00492 = AE 1987, 00492a = AE 1988, 00704 = AE 1989, 00358 = AE 1989, 00415 = AE 1990, 00527 = AE 1991, 00991a-c = AE 1993, 00025 = AE 1993, 00026 = AE 1993, 00027 = AE 1993, 00028 = AE 1993, 00029 = AE 1993, 00998 = AE 1993, 00999 = AE 1994, 00912 = AE 1995, 00776 = AE 1997, 00852 = AE 2000, 00062 = AE 2001, 00066 = AE 2003, +00071 = AE 2003, +00072 = AE 2007, +00070 = AE 2008, +00063 = AE 2010, +00057 = AE 2014, +00071 = AE 2014, +00557          EDCS-ID: EDCS-20200002
Provinz: Baetica         Ort:
[18] [r(ubrica) de iure et potestate IIvirum] / [IIviri qui in eo municipio ex edicto Imp(eratoris) Vespasiani Caesaris] / [Aug(usti) Imp(eratoris)ve T(iti) Caesaris Vespasiani Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris] / [Domitiani Aug(usti) creati sunt et in eo IIviratu nunc sunt ii IIviri] / [ad eam diem in quam creati sunt quique ibi postea h(ac) l(ege) IIviri] / [creati erunt ad eam diem in quam creati erunt IIviri municipii] / [Flavi Irnitani sunto] / [eisque IIviris quique postea h(ac) l(ege) creati erunt quibus de rebus] / [municipes incolaeve eius municipii inter se suo alteriusve no]/[mine privatim agere volent de bis rebus ad HS mille iurisdictio] / [iudiciis reciperatorum datio addictio ita ut h(ac) l(ege) licebit esto] / [3 eisque IIviris] / [cuiusque rei nomine ita ut h(ac) l(ege) licebit decuriones conscrip]/[tosve h]abendi consulen[di convocandi sive nondum copia eos] / [habe]ndi consulendi co[nvocandi erit tum ordinem decurionum] / [con]scriptorumve cons[tituendi item comitia itemque con]/[tio]nes municipum [incolarumve habendi ad idque forum ei]/[us m]unicipii tene[ndi aliisve locis utendi ex decurionum con]/[scr]iptorumve [decreto ius potestasque esto 3 pecuniam eius] / [muni]cipii sacram re[ligiosam quaecumque erit in sacrorum] / [impensas] erogandi vec[tigalia quaecumque vectigalia muni]/[cipum eius] municipii eru[nt addendi sive nulla vectigalia mu]/n[icipum eius mu]nicipi(i) erunt tu[m ob sacrorum impensas pecuni]/[as mutuas in ultro] tributa operave [melius explicanda sumendi] / [communi nomine mu]nicipum eius mun[icipii cum decurionum] / [conscriptorumve de is] rebus ita uti h(ac) l(ege) opor[tebit decretum] / [factum erit ius potestasque esto] prolationem pro int[ertiu]m / [sumendo dandi diem petendis honorib]us praestituen[di p]ro/[fessionem recipiendi quodque negotium commune municip{i}um / [eius municipii tractandi propter negotium com]mune tabulas / [communes conficiendi itemque in se singulos sc]ribas [b]inos / [qui tabulas libros rationes communes municipum eius mun]icipi(i) / [scribant ordinentque item apparitores 3] / [3 habendi] / [ius potestatemque habento eiusque IIviris ad operas commu]nes / [municipibus incolisve eius municipii indicendas exigendas] servos / [privatos ex decreto decurionum conscriptorumve limo ci]nctos / [secum habere liceto eisque IIviris uti h(ac) l(ege) cautum comprehen]sum/[que est municipes incolasve eius municipii coercendi] ob isdem/[que pignus capiendi in homines diesque singulos] quod non / [sit pluris quam HS 3 nummorum isdemque multam dicen]di dam/[num dandi dumtaxat in homines dies singulos HS 3 num]mos ius / [potestasque esto eisque praeter ea ministeria qu]ae lex iam ha/[bere eis paulo supra permisit servos communes] municipum eius / [municipii limo cinctos habere liceto dum] nequit eorum om/[nium quae s(upra) s(cripta) s(unt) adversus leges plebisscita] senatus consulta / [edicta decreta constitutiones divi Aug(usti) Ti(beri)v]e Iuli Caesaris Aug(usti) / [Ti(beri)ve Claudi Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve Galbae C]aesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve / [Vespasiani Caes(aris) Aug(usti) Imp(eratoris)ve Titi Cae]saris Vespasiani Aug(usti) / [Imp(eratoris)ve Caes(aris) Domitiani Aug(usti) pontif(icis)] max(imi) p(atris) p(atriae) fiat ius potestas/[que esto [19] ] / Aediles qui in eo municipio ex edicto [I]mp(eratoris) Vespasiani Caesaris Aug(usti) I<m=N>p(eratoris)ve / T(iti) Caesaris Vespasiani Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) creati sunt / et in ea aedilitate nunc sunt ii aediles ad eam diem {i} in quam creati sunt quique i[b]i postea h(ac) l(ege) aediles creati erunt ad eam diem in quam creati erunt / aediles municipii Flavii Irn[i]tani sunto annonam aedes sacras loca / sacra religiosa oppidum vias vicos cloacas bal[i]nea macellum pondera / mensuras exigendi aequandi vigilias cum res desiderabit exigendi / et si quit(!) praeter ea decuriones conscripti{s}ve aedilibus faciendum esse / censuerint eas res omnes curandi f[a]ciendi item pignus capiendi a / municipibus incolisque in homines diesque singulos quod sit non plu/ris quam HS X(milia) nummorum item multam dicendi damnum dandi eisdem / dumtaxat in homines diesque singulos HS V(milia) nummos ius potestatemque habento eisque aedilibus quique postea hac lege creati erunt de is rebus / et inter eos de quibus et inter quos du(u)mvirorum iurisdictio erit at / H[S] CC(mille) iurisdictio iudicis reciperatorumque datio addictio [it]a ut h(ac) l(ege) / [l]icebit esto eisque aedilibus servos communes municipum eius mu/nicipii qui is appareant limocinctos habere liceto eisque aedilibus dum ne quit eorum / omnium quae supra scripta sunt adversus leges plebiscita senatus/ve consulta edicta decreta constitutiones divi Aug(usti) Ti(beri) Iuli Caesa/ris Aug(usti) Imp(eratoris) Galbae Caesaris Aug(usti) Ti(beri) Claudi Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris) Vespasia/ni Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris) Titi Caesaris Vespasiani Aug(usti) Imp(eratoris) Caes(aris) Domitiani / Aug(usti) pontif(icis) max(imi) p(atris) p(atriae) fiat [i]us potestasque esto / [20] R(ubrica) de iure et potestate quaestorum / quaestores qui ex edicto decreto iussu(v)e Imp(eratoris) Caesaris Vespasiani Aug(usti) / Imp(eratoris)ve Ti[t]i [C]aesaris Vespasiani Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) an/te hanc legem creati sunt [et nunc] in ea quaestura sunt{o} at eam diem / at quam creati sunt quaestores item qui h(ac) l(ege) creati erunt at eam diem / at quam creati erunt quaestores sunto eisque pecuniam communem / municipum eius municipii exigendi erogandi custodiendi atminis/trandi(!) dispensandi arbitratu{m} IIvirorum iu[s] potestasque esto eis/que servos communes municipum eius municipi qui is appareant / in eo municipio secum habere liceto eisque dum ne quit eorum omnium / quae s(upra) s(cripta) s(unt) adversus leges plebisscita [se]natus consulta edicta decre/ta constitutiones divi Aug(usti) Ti(beri)ve Iu[li Caesaris Au]g(usti) Ti(beri)ve Claudi Caesaris / Aug(usti) Imp(eratoris)ve Galbae Caesaris Aug(usti) Im[p(eratoris)ve Vespasia]ni Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)/ve Titi Caesaris Vespasiani Aug(usti) Im[p(eratoris)ve Caesaris Domi]tiani Aug(usti) pontif(icis) / max(imi) p(atris) p(atriae) fiat ius potestasque esto / [21] R(ubrica) quae ad modum civitatem Romanam in eo municipio consequantur qui ex senatoribus decurionibus conscriptisve municipii Flavi Irnita/ni magistratus uti h(ac) l(ege) conprehensum(!) est creati sunt erunt ii cum eo / honore abierint cum parentibus coniugibusque ac liberis qui legiti/mis nupti(i)s quaesiti in potestate parent{i}um fuerunt(!) item nepotibus / ac neptibus filio natis qui quaeve in potestate parent{i}um fuerunt(!) cives Romani sunto dum ne plures cives Romani sint quam quod / ex h(ac) l(ege) magistratus creare oportet / [22] R(ubrica) ut qui civitatem Romanam consequentur maneant in eorum/dem manu mancupio potestate qui quaeve ex h(ac) l(ege) exve edicto Imp(eratoris) Caesaris Vespa[s]iani Aug(usti) Imp(eratoris)ve T(iti) Caes(aris) / Vespasiani Aug(usti) aut Imp(eratoris) [C]aesaris Domitiani Aug(usti) p(atris) p(atriae) civitatem Roma/nam consecutus consecuta erit is ea in eius qui civis Romanus / h(ac) l(ege) factus erit potestate manu mancupio cuius esse deberet si / civitate mutatus mutata non esset esto it{a}que ius tutoris op/tandi habeto quod haberet si a cive Romano ortus orta neque ci/vitate mutatus mutata esset / [23] R(ubrica) ut qui civitatem Romanam / conseque{re}ntur iura libertorum retineant // qui quaeve ex h(ac) l(ege) exve edicto Imp(eratoris) Caesaris Vespasiani Aug(usti) Imp(eratoris)ve Titi Cae/saris Vespasiani Aug(usti) aut Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) civitatem Roma/nam consecutus consecuta erit eis in libertos libertas suos suas / paternos paternas{q}ve qui quaeve in civitatem Romanam non ve/nerint deque bonis eorum earum et is quae libertatis causa impo/sita sunt idem ius eademque condicio esto quae esset si civitate / mutati mutatae non essent / [24] R(ubrica) de praefecto Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) / si ei{i}us municipi(i) decuriones conscriptive municipesve Imp(eratori) Caes(ari) / Domitiano Aug(usto) p(atri) p(atriae) du(u)mviratum communi nomine municipum / ei{i}us municipe(i)(!) detulerint Imp(erator)que Caesar Domitianus Aug(ustus) p(ater) p(atriae) eum / duoviratum receperit et loco suo praefectum quem esse iusserit / {i}is pra[e]fectus eo iure esto quo esset si eum IIvirum ex h(ac) l(ege) solum / creari oportuisset isque ex h(ac) l(ege) solus duumvir iuro(!) dicundo cre/atus esset / [25] R(ubrica) de iure praefecti qui a IIviro relictus sit / ex IIviris qui in eo municipio iure dicundo pra(e)erunt uter pos[t]/ea ex eo municipio proficisce{re}tur neque eo die in it municipi/um esse se re{d}diturum arbitrabitur quem praefectum muni/cipi{um} non minorem quam annorum XXXV ex decurioni/bus conscriptisve relinquere volet facito ut is iuret per / Iovem et divom Aug(ustum) et divom Claudium et divom Vespasianum Aug(ustum) e[t] divom Titum Augustum et Genium Imp(eratoris) Caesaris / Domitiani Au[g(usti)] deosque Penates quae IIvirum qui iure dicundo prae/erit hac lege [f]acere oporteat se dum praefectus erit d(um)t(axat) qu(a)[e] eo [t]empo/re fieri possint facturum neque adversus ea facturum scientem d(olo) m(alo) / et cum ita iur[a]verit praefectum eum eius municipii relinquito et {que}qui / ita praef(ectus) relictu[s] erit donec in it municipium alteruter ex IIviris redieri[t] / in omnibus rebus id ius ea{e}que potestas esto praeter quam de praefecto re/linquendo et de c[i]vitate Romana consequenda quod ius quaeque potes/tas h(ac) l(ege) IIviris qui iure dicundo praesint datur isque dum praefectus eri[t] / quotiensqu{o}e municipio egressus erit ne plus quam singulis diebus / abesto / [26] R(ubrica) de iure iurando IIvirorum et aedilium et quaestorum / IIviri qui in eo municipio iure dicundo praeerunt(!) item aediles qui in eo / municipio sunt item quaestores qui in eo municipio sunt eorum quis/que in diebus quinque proximis post hanc legem datam quique IIviri / aediles quaestores{q}ve postea ex h(ac) l(ege) creati erunt eorum quisque in / diebus quinque proximis ex quo IIviri(!) aedilis quaestor e<s=I>se coepe/rit priusquam decuriones conscriptive habeantur iurato in con/tione per Iovem et divom Aug(ustum) et divom Claudium et divom Vespasi/anum Aug(ustum) et divom Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani / Aug(usti) deosque Penates se quodcumque ex h(ac) l(ege) exque re communi mu/nicipum municipi(i) Flavii Irnitani censeat recte esse facturum ne/que adversus h(anc) l(egem) remve communem municipum eius municipi(i) fac/turum scientem d(olo) m(alo) quosque prohibire(!) possit prohibiturum neque se / aliter consilium initurum nique(!) aliter datu(ru)m neque sententiam / dicturum quam ut ex h(ac) l(ege) exque re communi municipum ei{i}us municipi(i) / censeat fore que(!) ita non iuraverit is HS X(milia) municipibus ei{i}us muni/cipi(i) dare damnas esto ei{i}us{que} pecuniae deque ea pecunia municipum / ei{i}us municipi(i) qui volet quique per h(anc) l(egem) licebit actio petitio persecutio / esto / [27] R(ubrica) de intercessione IIvirorum et aedilium et quaestorum / qui IIviri aut aediles aut quaestores ei{i}us municipi(i) erunt ii[s] IIviris / inter se et cum aliquis alterutrum eorum aut utrumque ab ae/dile aedilibus aut quaestore quaestoribus appellarit(!) item aedi/libus inter se intercedendi in triduo proximo quam appellatio // facta erit poteritque intercedi quod adversus h(anc) l(egem) non fiat et dum ne / amplius quam semel qui(s)que eorum in eadem re appilletur(!) ius potestas/que esto neve quis adversus ea quit quam(!) intercessum erit facito / [28] R(ubrica) de ser{u}vis aput IIviros manumittendis / si quis municipes(!) municipi(i) Flavi Irnitani qui Latinus erit aput IIvi/rum iuri(!) dicundo ei{i}us municipi(i) servum suum servamve suam ex servi/tute{m} in libertatem manumiserit liberum liberamve esse iusserit / dum ne quis pupillus neve quae virgo mulierve sine tutoris auctori/tate quem quamve manumittet(!) liberum liberamve esse iubeat qui / ita manumissus liber{um}ve esse iussus erit liber esto quaeque ita ma/numissa liberave esse ius[s]a erit lireba(!) esto uti qui opt<i=U>mae iure La/tini libertini liberi sunt erunt dum {i}is qui minor XX annorum / erit ita manumittat si causam manumittendi iustam esse is / numerus decurionum per quem decreta h(ac) l(ege) facta rata sunt censue/rit / [29] R(ubrica) de tutorum datione / quoi tutor non erit incertusve erit si is eave municeps munici/pi(i) Flavi(i) Irnitane(!) erit et pupillus pupillave non erit et a IIviro iu/re dicundo ei{i}us municipi(i) postulaverit uti sibi tutorem det {et} eum quem / dari velit(!) nominaverit tum is a quo ita postulatum erit sive unum / sive plures collegas habebit de omnium collegarum sententia qui / <t=Q>um in eo municipio intrave fines ei{i}us municipi(i) erit causa cognita / si ei videbitur eum qui nominatus erit tutorem dato sive is eave cui/{i}us nomine ita postulabitur pupillus pupillave erit sive is a quo pos/tulatum erit collegam non habebit collegave eius in eo municipio / intrave fines ei{i}us municipi(i) nemo erit tum is a quo ita postulatum / erit causa cognita in diebus X proximis ex decreto decurionum quod / cum duae partes decurionum non minus adfuerint factum erit eum / qui nominatus erit quo ne a iusto tutore tutela abeat ei tuto/rem dato qui tutor h(ac) l(ege) datus erit is ei cui datus erit quo ne a iusto / tutore tutela {h}abeat tam iustus tutor esto quam si is civis Romanus / et adgnatus proximus civi Romano tutor esset / [30] R(ubrica) decurionum conscriptorumve constitutio / qui senatores prove senatoribus decuriones conscriptive prove de/curionibus conscriptisve fuerunt in municipio Flavio Irnitani(!) / quique postea ex h(ac) l(ege) lecti sublective erunt in numero decurionum / conscriptorumve qui eorum omnium ex hac lege decuriones con/scriptive esse debebunt decuriones conscriptive municipi(i) Flavi Irni/tani sunto utique optimo iure opt<i=U>maque lege cuiusque municipi(i) / Latini decuriones conscripti{s}ve sunt / [31] R(ubrica) de convocandis edicto decurionibus at sublegendos decuriones / quo anno pauciores in eo municipio decuriones conscriptive quam / LXIII quod ante h(anc) l(egem) rogatam iure more eius municipi(i) fuerunt {erunt} nisi si eo / anno iam erit facta decurionum conscriptorumve lectio sublec/tio qui eo anno duumviri i(ure) d(icundo) prae(e)runt{i} ambo alterve eorum pri/mo quoque tempore uti quod recte factum esse velint ad decuri/ones conscriptosve cum eorum partes non minus quam duae ter/tiae aderunt referto quo die placeat legi sublegi substituive eos / quibus allectis(!) ad numerum decurionum conscriptorumve / in eo municipio decuriones conscriptive futuri sint LXIII quod an/te h(anc) l(egem) rogatam iure more ei{i}us municipi(i) fuerunt <e=QV>ique cum ad / eos de ea re relatum erit primo quoque tempore diem ei rei dum ne / ex his diebus per quos ut res in eo municipio prolatae sint futurum / erit quive dies propter venerationem domus Augustae festi feria/rumve numero erunt neve <t=E>um quicquam XXX dies ab eo die quo de / e(a) r(e) decernetur futurum erit proximum quemque quo die ius fie/ri poterit ab eo XXX die destinanto de quo die mai{i}or pars eorum / censuerit IIviri ambo alterve eorum primo quoque tempore <a=F>cito(!) / [ita] uti eo die decuriones conscriptive quicumque per aetatem [ // [A] ] adversus h(anc) l(egem) non fiat referto eisque qui ut de ea re refer{r}etur postu/laverint priusquam sententias interrogare incipiat dicendi item si / quis contra dicere volet dicendi ei de ea re potestatem facito utique h(ac) l(ege) / oportebit sententias interrogato quodque maior pars decurionum / conscriptorumve de ea re censuerit pronuntiato idque uti fiat faci/to curatoque si qua praeter ea erunt de quibus ad decuriones referen/dum esse pro re publica IIviro eius municipii videbitur quominus de / is uti h(ac) l(ege) licebit at decuriones referat h(ac) l(ege) nihilum rogatur / [B] R(ubrica) quo ordine sententiae interrogentur / qui decuriones conscriptosve hac lege habebit is dum ne quit in / ea re faciat adversus leges senatus consulta edicta decretave divi / Augusti Ti(beri)ve Iulii Caesaris Augusti Ti(beri)ve Claudi Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve / Galbae Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve Vespasiani Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve Titi Cae/saris Vespasiani Aug(usti) Imp(eratoris)ve Caesaris Domitiani Au[g(usti) p]ontificis max(imi) / p(atris) p(atriae) adversusve h(anc) l(egem!) licebit {at} decuriones primos sen[t]entiam interro/gato ut quisque in suo ordine plurimos lib[e]ros iustis nupti(i)s quae/sitos habebit aut in ea causa erit essetve si civis Romanus esset ut / proinde sit ac si tum liberos habeat si duo pluresve in eadem cau/sa erunt liberosve non habebunt neque ius liberorum ut supra / scriptum est tum eos primos sententiam interrogato qu[i] IIviri fu/erint uti quisque prior fuerit tum ex ceteris uti quisque primus in / decuriones conscriptosve lectus erit / [C] R(ubrica) de decurionum decretis recitandis et in tabulas municipii referendis / quod decurionum conscriptorumve decretum in eo municipio fac/tum erit it is qui fecerit collegave eius quive eorum alterius utri/us vice fungitur palam in decurionibus conscriptisve eo die quo / factum erit recitato si eo die recitatum non erit cum proxime de/curiones conscriptive habebuntur priusquam de ulla re agatur / recitato aut si is quo referente it decretum factum erit desierit es/se IIvir is tum qui tum IIvir erit recitato itque tum in tabulas com/munes municipum eius municipii [ita u]ti recitatum atprobatum/que(!) erit referto in diebus X proximis / [D] R(ubrica) si qua decreta decurionum tolli oportebit quae ad modum tollantur / quod decurionum conscriptorumve decretum in eo municipio hac / lege factum erit de eo decreto tollendo perducendo inritove facien/do ne quis at decuriones conscriptosve referto nisi cum eorum non / minus quam duae tertiae partes aterunt(!) cum ita relatum erit si ex / is qui ita adfuerint non minus quam tres quartae partes it tolli / perduci inritumve fieri oportere censuerint it inritum esto isque qui de re rettulerit collegave eius praefectusve hac lege no/minatus relictus(q)ue coram decurionibus conscriptisve ut perduca/tur tollatur inritum sit fiat facito / [E] R(ubrica) ne dimittantur aut avocentur decuriones / cum IIvir decuriones conscriptos{q}ve in eo municipio habebit h(ac) l(ege) / convocatos conlega eius eos ne dimittito neve in alium locum / vocato(!) nisi dimissos ab eo qui prior convocaverit / [F] R(ubrica) de decurionibus distribuendis in tres decurias quae legationibus invicem fungantur / IIviri qui in eo municipio post ha(n)c lege(m) primi erunt item qui quo/que anno quo novam distributionem eorum qui ex hac lege // munere legationum obeu{a}ndarum fungantur fieri oportebit / iure dicundo prae(e)runt ambo alterve primo quoque tempore decu/riones conscriptosve qui minores quam LX annorum erunt / quam maxime aequaliter in tres decurias distribuito earumq(ue) / decur[i]arum quique in is erunt sortitionem facito quo ordine / quaeque decuria et quo ordine ii qui in quaque decuria erunt mu/nere legationis fundantur quoque ordine sorte exierunt decu/riae quique in is erunt eo ordine deinde in orbem donec alia dis/tributio ex h(ac) l(ege) fiat munus legationis obeunto / [G] R(ubrica) de legatis mittendis excusationibusque accipiendis / cum legatum unum pluresve rei communis municipum municipi(i) / Flavi Irnitani causa aliquo mitti opus erit tum IIvir qui iure dicun/do praeerit de [le]gatis mittendis at decuriones conscriptosve refer/to cum ita relatum erit quod legatos quoque quamque in re(m) mit/tendos decuriones conscriptive censuerint tot legatos eo in eamq(ue) / rem mittito legatosque eos qui tum munere legationis vice sua / fungi debebunt dum ne quem mittat legat{um}ve qui tum aut proxi/mo anno in eo municipio IIvir aedilis quaestorve sit fuerit neque / IIviratus acti aedilitatis quaes[tur]aeve actae rationem reddiderit / et adprobaverit decurioni[bu]s conscriptisve eius municipii qui/ve pecuniam quae communis municipum eius municipii esset penes / se habuerit quive rationes negoti[ave] communia municipum eius / municipi(i) gesserit tractaverit neque dum eam pecuniam rettule/rit in commune municipum eius municipi(i) rationesve reddiderit / adprobaverit decurionibus conscriptisve cui(ve) quibusve de iis / rebus accipiendis cognoscendis ex d(ecreto) d(ecurionum) conscriptorumve quod decre/tum factum erit cum eorum partes non minus quam duae tertiae ad/essent negotium datum erit nisi uti{r} eorum quis mittatur lege/tur omnium decurionum conscriptorumve non minus quam duae / tertiae partes censuerint qui hac lege legatus erit is nisi ei{i}us excu/sationem decuriones conscriptive acceperint aut iuraverit coram / decurionibus conscriptisve per Iovem et divom Aug(ustum) et divom C[l]au/dium Augustum {et divum Claudium} et divum Vespasianum [Aug(ustum)] / et divum Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) deosq(ue) / Penatis se annorum LX maior(em)ve esse aut sibi morbum causam [esse] quo/minus eam legationem obire possit eam legationem obito aut vi/carium arbitratu decurionum conscriptorumve ex eo ordine / dato qui eam legationem obeat dum ne eum det qui eius le/gationis munus suo nomine obire debeat qui ita neque legatio/nem obierit sciens d(olo) m(alo) neque vicarium ex hac lege dederit qui pro / se eam legationem obeat neque iuraverit ut s(upra) s(criptum) est neque excusatio/nem suam decurionibus conscriptisve atprobaverit HS XX(milia) num/morum municipibus eius municipii d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae de/que ea pecunia municipi{i} eius municipii qui volet quique(!) per / hanc legem licebit actio petitio persecutio esto / [H] R(ubrica) quantum legatis detur / legatis singulis diariorum nomine IIvir tantum dato quantum / dandum esse decurionibus(!) conscripti{s}ve censuerint / [I] R(ubrica) de eo qui non ex decreto decurionum legatione functus erit / ne quis legatus adversus mandata decurionum conscriptorum[ve] // facito neve dicito neve d(olum) m(alum) adhibeto quo quit adversus man/data decurionum conscriptorumve fiat quove [t]ardius per/agetur renuntietur(ve) legatio qui adversus ea fecerit sciens d(olo) m(alo) / quanti ea res erit in qua adversus ea quid factum erit tantum / d(amnas) esto dare eiusque pecuniae deque ea pecunia municipi ei/{i}us municipi(i) qui volet cui(que) per h(anc) l(egem) licebit actio petitio perse/cutio esto / [J] R(ubrica) qui ne conducant emantve neve socii sint cum publica locabuntur venibunt / quaecumque publica ultroque tributa aliaeve quae res in mu/nicipio Flavio Irnitano locabuntur venibun(t)ve ne quis II/vir neve aedilis neve quaestor neve cui{i}us(que) eorum filius (!) nepos / neve pater (!) avuos neve frater neve scriba neve apparitor ea/rum quam rem conducito emitove neve in earum qua re soci/us es[t]o neve ex earum qua re ob earum(ve) quam rem eov[e] no/mine [p]artem capito neve aliut quit facito sc(iens) d(olo) m(alo) quo quid ex / earum qua re ob earumve qu[a]m rem eove nomine p[ost]ea at eum / perveniat si quis adversus ea quit fecerit is quanti quaeque / earum res erit quam adversus ea fecerit quanti ea res erit t(antam) p(ecuniam) / et alterum tantum in publicum municipibus municipii / Flavi Irnitani d(are) d(amnas) esto ei{i}usque pecuniae deque pecu/nia municipi (!) Flavi Irnitani qui volet cuique per h(anc) l(egem) / licebit actio petitio persecutio esto / [K] R(ubrica) de rebus proferendis / duumviri qui in eo municipio nunc sunt quive postea / erunt a[d] decuriones conscriptosve primo quoque tempore a[mbo] / alterve referunto per quos dies res prolatas intra suum h[on]orem / mes[sis vin]demiae causa placeat esse per quos dies decur[io]nes con/scri[ptiv]e decreverint res pro[l]atas placere esse du[m] ne amplius / quam bis neve pluribus quam bis XXX diebus uno anno res pro/latas {sunto} placere esse decrever[i]nt per eos dies [d]e quibus it decre/verint res prol[ata]e sunto duumviri amb[o a]lterve cum de ea re / decurionum co[n]s[crip]torumve decretum factum erit primo / quoque tempo[re re]s p[rol]atas per eos di[es] fore edicito perque eos / dies duumviri decuriones conscriptosve ne cogunto comitia / ne ha[ben]to ius ne dicunto nisi si [de] is rebus de quibus Romae / mes[sis] vindemiaeve causa rebus prolatis ius dici solet res iu/dicari per eos dies nisi inter omnes quos inter it iudicium er/it et iudic[e]m reciper[a]tor[e]sve eorum conveniet ne sinun/to i[n]que eos dies vadimonia fieri nisi de iis rebus de qui/bus Romae messis v[indem]iaeve causa rebus prolatis ius di/ci solet ne sinunt[o ite]m de ceteris nisi in eos dies qui prox/sumi(!) futuri erunt pos[t e]os dies qui tum rerum prolatarum / erunt fieri n[e sin]u[nt]o neve quis iudex reciperatorve ali/ter per eos dies c[ausas c]ognoscito iudicato / [L] R(ubrica) ut IIvir(i) iure [dicu]ndo curias d(um)t(axat) XI constituant / IIviri iur[e] dicund[o] qui primum in municipio Flavio Irni/tano [erunt] di[eb]us LXXXX proximis quibus ha(e)c lege(!) in / [it] mun[icipi]um [pe]rlata erit curanto uti arbitratu mai{i}o/ris part[i]s dec[ur]ionum cum duae partes non minus decu/rionum ad[er]unt curiae constituantur dum ne amplius / [ // [50] et cum curiae const]itutae / [erunt curanto uti municipes eius municipii quam maxi]me ae/[qualiter in eas distribuantur ita ut avus paternus pater] fili(i) ne/[potes filio nati eandem adscribantur dum ne qui in]genui e/[runt in aliqua curia suffragium ferant in qua ne quis i]ngenuus / [ [51] Is qui co[mitia h(ac) l(ege) habere debebit qui ex eo genere ingenuorum ho]minu/[m de quo h(ac) l(ege) cautum conprehensumque est erunt quorum nomine] / de p[etendo honore professio facta erit intra praestitutum diem eorum] / omnium nomina proponito ita ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) deque is omnibus comitia] / [habeto] [59] // aedilitatem quaestur]amve [p]etet maiorem partem numeri cu/[riarum expleverit prius]quam [eu]m factum creatumque [re]nun/[tiet ius iurandum adi]g[i]to in co[n]tione pa[l]am per Iovem et div/[om Augustum et divom Clau]dium et divom Vesp(asianum) Aug(ustum) et divom T(itum) Aug(ustum) et Ge/[nium Imp(eratoris) Caesaris] Domitiani Aug(usti) [de]osque Penates eum quae / [ex h(ac) l(ege) facere o]portebit facturum neque adversus h(anc) l(egem) fecis/[se aut facturum ess]e scien[tem] d(olo) malo / [60] R(ubrica) ut de pecunia communi municipum caveatur ab his qui duumv[ira]tum quaesturamve pete(n)t / qui in eo municipio [II]viratum quaesturamve petent / qui{s}que propter ea quod pauciorum nomine quam opor[te]/ret professio facta esset nominatim i[n] eam condicionem re/diguntur ut de is quoque suff[ra]gium ex h(ac) l(ege) ferri oport/eat quisquis(!) eorum quo die comitia habebuntur ante qu/am suffragium feratur arbitratu eius qui ea comitia ha/bebit praedes in commune municipum dato pecuniam com/munem eorum quam in honore suo tractaveri{n}t salvam / is fore si de e(a) r(e) i(i)s praedibus minus cautum esse videbitur / praedia subsignato arbitratu eiusdem isque ab is praedes prae/diaque s(ine) d(olo) m(alo) accipito quoad recte cautum sit uti quod recte / factum esse volet per quem eorum de quibus du(u)mvirorum qu/aestorum{q}ve comitis suffragium ferri oportebit steterit / quo minus recte caveatur eius is qui comitia habebit ra/tionem ne habeto / [61] R(ubrica) de patrono [c]ooptando / ne quis patronum public{a}e municipibus municipi(i) Flavi Irnitani / cooptato patrociniumve c{i}ui deferto nisi ex maioris par/tis decurionum decreto quod decretum factum erit cum / duae partes non minus decurionum adfuerint et iurati / per tab[el]lam se[n]tentiam tulerint qui aliter adversusve ea patronum public{a}e municipibus municipi(i) Flavi Irni/tani cooptaveri{n}t patrociniumve cui detulerit is HS X(milia) in pub/licum municipibus municipi(i) Flavi Irnitani d(are) d(amnas) e(sto) isque qui / adversus h(anc) l(egem) patronus cooptatus cuive patrocinium dela/tum erit ne magis ob eam rem patronus municipum municipi(i) F1avi Irnitani esto / [62] R(ubrica) ne quis aedificia quae restituturus non erit destruat / ne quis in oppido municipi(i) Flavi Irnitani quaeque ei oppido / continentia aedificia erunt aedificium de<t=L>]egito destrui/to demoliundumve curato nisi (!) decurionum conscriptorum/ve sententia{m} cum maior pars eorum adfuerit quod res/tituturus intra proximum annum non erit qui adversus / ea fecerit is quanti ea res erit t(antam) p(ecuniam) municipibus municipi(i) Flavi / Irnitani decreto(!) decurionum(!) esto eiusque pecuniae deque / ea pecunia municipi eius municipi(i) qui volet cuique per h(anc) l(egem) li/cebit actio petitio persecutio esto // [63] R(ubrica) de [l]ocationibus legibusque locationum proponendis et in tabulas municipi(i) referendis / qui IIvir iure dicundo prae(e)rit vectigalia ultroque / tributa sive quid aliut communi nomine munici/pum eius municipi(i) locari oportebit locato quasque lo/cationes fecerit quasque leges dixerit et quanti quit / locatum sit et qui praedes accepti sint quaeque praedia / subdita subsignata obligatave sint quique praedio/rum cognitores accepti sint in tabulas communes mu/nicipum eius municipi(i) ref{f}erantur facito et proposita / habeto per omne reliquum tempus honoris sui ita ut / d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) quo loco decuriones conscriptive proponenda esse censuerint / [64] R(ubrica) de obligatione praedum et praediorum cognitorumque / quicumque in municipio Flavio Irnitani(!) in commu/ne municipum eius municipi(i) praedes facti sunt erunt / quaeque praedia accepta sunt erunt quisque(!) eorum / praediorum cognitores facti sunt erunt ii omnes / et quae cui(us)que eorum tum (!) erunt cum praes cogni/torve factus es{se}t erit quaeque postea esse cum ii ob/ligati essent coeperunt coeperint qui eorum soluti li/beratique non sunt non erunt aut non s(ine) d(olo) m(alo) sunt / erunt eaque omnia quae eorum soluta liberataq(ue) / non sunt non erunt aut non s(ine) d(olo) m(alo) sunt erunt in com/mune municipum eius municipi(i) item obligati ob/ligataque sunto ut ii eave populo R(omano) obligati obliga/ta(v)e essent si aput eos qui Romae aerario prae(e)ssent ii / praedes iique cognitores facti aeque(!) praedia subdi/ta subsignata obligatave essent eosque praedes eaq(ue) / praedia eosque cognitores si quit eorum in qu(a)e / cognitores facti (!) erunt ita non erit qui quaeve so/luti liberati soluta liberataque non sunt non / erunt aut non sine d(olo) m(alo) sunt erunt duumviris qui ibi / i(ure) d(icundo) praeerunt ambobus alterive eorum ex decurionum / conscriptorumve decreto quod decretum cum eo/rum partes tertiae non minus quam duae adessent / factum erit vendere legemque eis vendendis dicere / ius potestasque esto dum eam legem is rebus venden/dis dica(n)t quam legem eos qui Romae aerario prae/erunt e lege praediatoria praedibus praedi(i)sque ven/dendis dicere oportet aut si lege praediatoria empto/rem non invenerint quam legem in vaquam ven/dendis dicere oporteret et dum ita legem dicant uti / pecunia{m} in foro municipi(i) Flavi Irnitani suffera/tur luatur soluatur quaeque lex ita dicta erit iusta / rataque esto // [65] R(ubrica) ut ius dicatur e lege dicta praedibus et praedi(i)s vendendis / quos praedes quaeque praedia quosque cognitores IIviri / municipi(i) Flavi Irnitani hac lege vendiderint de iis / quicumque i(ure) d(icundo) prae(e)rit ad quem d(e) e(a) r(e) in ius aditum erit ita ius / dicito iudiciaque dato uti ei{us} qui eos praedes cognitores ea / praedia mercati erunt praedesque socii heredesque eorum / iique ad eos(!) ea{e} res pertinebit de is rebus agere easque res pete/re persequi recte possint / [66] R(ubrica) de multa quae dicta erit / multas in eo municipio ab duumviris praefectove dictas / item ab aedilibus quas aediles dixisse se aput duumvi/ros ambo alterumve ex his professi erunt du(u)mvir(i) qui i(ure) d(icundo) / prae(e)runt in tabulas communes municipum eius munici/pi(i) referri iube(n)to s<i=E> is cui ea multa dicta erit aut nomine / eius alius postulabit ut de ea ad decuriones conscriptos/ve referatur de ea decurionum conscriptorumve iudi/cium esto quaeque multae non erunt iniustae a decurionibus conscriptisve iudicatae eas multas IIviri in / publicum municipum eius municipi(i) redigunto / [67] R(ubrica) de pecunia communi municipum deque rationibus eorumdem / at quem pecunia communis municipum eius municipi(i) / pervenerit (!) heresve eius isve at quem ea res pertine/bit in diebus XXX proximis quibus ea pecunia ad eum / pervenerit in publicum municipum eius municipi(i) eam / referto quique rationes communes negotiumve quot / commune municipum eius municipi(i) gesserit trac/taverit is heresve eius isve ad quem ea res pertinebit / in diebus XXX proximis quibus ea negotia easve rati/ones gerere tractare desierit quibusque decuriones / conscriptive habebuntur rationes edito reddito/que decurionibus conscriptisve cuive de is accipien/dis cognoscendis ex decreto decurionum conscripto/rumve quod decretum factum erit cum eorum partes / non minus quam duae tertiae adessent negotium da/tum erit per quem steterit q(uo) m(inus) ita pecunia{m} redigere/tur ref{f}erretur quove minus ita rationes redderentur / is {per quem steterit quo minus rationes redderentur quo/ve minus pecunia redigeretur referretur} heresque eius / isque ad quem ea res q(ua) d(e) a(gitur) pertinebit quanti ea res erit tan/tum et alterum tantum municipibus eius municipi(i) d(are) d(amnas) e(sto) ei/{i}usque pecuniae deque ea pecunia municipi municipi(i) Flavi / Irnitani qui volet cuique per ha(n)c lege(m) licebit ac/tio petitio persecutio esto / [68] R(ubrica) de constituendis patronis causae cum rationes reddentur / cum ita rationes reddentur du(u)mvir qui decuriones conscrip//tosve habebit ad deeuriones conscriptosve referto quos pla/ceat publicam causam agere quique(!) decuriones conscriptive / per tabellam iurati d(e) e(a) r(e) decernunto tum cum eorum partes non mi/nus quam duae tertiae aderunt ita ut tres quos plurumi per tabel/ lam legerint causam publicam agant iique qui ita lecti erunt tem/pus ab decurionibus conscripti(s)ve quo [caus]am cognoscant actio/nemque suam ordinent postulanto eoq[ue te]mpore quod is datum / erit transacto eam causam uti quod recte factum esse vole(n)t a{u}gu<n=S>to / [69] R(ubrica) de iudicio pecuniae communis / quod municip{i}um municipi(i) Flavi Irnitani nomine petetur ab eo qui / eius municipi(i) municipes(!) incola{e}ve erit quodve cum eo agetur quod / pluris HS D sit neque tanti sit ut de eo si privatim ageretur ibi invito / alter utro actio non esset et iis quocum agetur ibi agi nolet de / eo decurionum conscriptorumve cognitio iudicatio litisque aestu/matio esto ita ut cum d(e) e(a) r(e) agetur non minus quam duae tertiae / partes decurionum conscriptorumve adsint et per tabellam sen/tentiae ab iis ferantur iique qui sententia[s l]aturi erunt prius/quam sententiam ferant quisque eorum iuret per Iovem et di/v<u=O>m Aug(ustum) et div<u=O>m Claudium et div<u=O>m Vesp(asianum) Aug(ustum) et div<u=O>m Titum / Augustum et Genium Imp(eratoris) Domitiani Aug(usti) deosque Penates se quod / aequum bonumque et maxime e re communi eius municipi(i) esse cen/seat iudicaturum uti eorum maior pars iudicaverit utique litem / aestumaverit ita ea iudicatio eaque litis aestumatio iusta ra/taque esto quod HS D minorisve (!) de eo reiectis alternis decuri/onibus conscriptisve qui tum aderunt ita ut ex imparibus iis / qui aget petetve prior reiciat ex paribus (!) quocum agetur aut / a quo quit petetur donec quinque reliqui sint eorum quinque / qui reliqui erunt cognitio iudicatio litisque aestumatio / esto quae esset decurionum conscriptorumve si maior pecu/nia quam HS D esset quae peteretur deve qua ageretur utique / eorum maior pars iudicaverit litem aestumaverit ita / ea iudicati<o=S> litisque aestimatio iusta rataque esto / [70] R(ubrica) de actore municipum constituendo (!) praemio mercedeve eius / quoi quibusve mandetur permittaturve ut nomine munici/p{i}um municipi(i) Flavi Irnitani agant petantve quit is aut / si cum iis age[t]ur petetur(ve) quit ab (!) nomine eorum iudicium / accipiat decu[r]ionum conscriptorumve cognitio consti/tutioque es[to c]um eorum non minus quam duae tertiae / partes aderu[nt du]m eum eligant cui per edictum eius qui provin/ciae prae(e)rit [act]ori aut cognitori esse licebit idemque consti/tu(u)nto quantu[m ei ei]{u}sve qui municipibus municipi(i) Flavi Irni/tani petet pet[ent pe]titurus petiturive erunt petierit (!) iudicium/ve eorum nom[ine a]cceperit acceperint accepturus erit accep/turive erunt p[raemi mercedis]ve nomine dari oporte{b}at / [71] R(ubrica) actur[is de pe]cunia communi testibus denuntiandi ut ius [sit] / quicumque mun[icipu]m municipi(i) Flavi Irnitani nomine in / eo municipio e[x h]ac lege exve decurionum conscriptorum/ve decreto aget c[um] municipe incola{e}ve eius municipi(i) petet/ve quid ab eo ei test[i]bus denuntiandi municipibus incolis/que eius municipi(i) d[u]mtaxsat decem ius potestasque esto IIvir i(ure) (!) a quo postulatum erit eos quibus denuntiatum esse edi{c}tum // ei erit edicto adesse iubeto testimoniumque iuratos di/cere cogito multa pignoribusque coerceto dum ne quem / cogat neve quoi multam dicat pignusve ob eam rem a quo / capiat qui in eum a quo petetur cumve quo agetur Romae in / iudicio publico testimonium dicere cogi non deberet / [72] R(ubrica) de servis publicis manumittendis / si quis duovir(!) i(ure) d(icundo) servum publicum servamve publicam ma/numittere volet is de eo deve ea ad decuriones conscrip/tosve cum duae partes non minus decurionum conscripto/rumve aderunt referto censeantne eum eam{q}ve manumit/ti si e(or)um qui aderunt non minus duae partes manumitti / censuerint et si is eave eam pecuniam quam decuriones / ab eo eave accipi censuerint in publicum municipibus mu/nicipi(i) Flavi Irnitani dederit solverit satisve fecerit tum / {i}is IIvir{is} i(ure) d(icundo) eum servom eamve servam manumittito / liberum liberamve esse iubeto qui ita manumissus li/berve esse iussus erit liber et Latinus esto quaeve ita / manumissa liberave esse iussa erit libera et Latina esto / eiusque(!) municipes municipi(i) Flavi Innitani sunto neve / quis ab is amplius quam quod decuriones censuerint ob / libertatem capito neve facito quo quis ob eam rem eove / nomine quid capiat inque eius qui ita manumissus ma/numissave erit hereditate{m} bonorum possessione pe/tenda operis dono munere idem iu{ri}s municipi(i) Flavi Irni/tani esto quod esset si municipi(i) Italiae libertus liberta / esset qui adversus ea quid fecerit sciens d(olo) m(alo) is quanti / ea res erit tantum in publicum municipibus muni/cipi(i) Flavi Irnitani d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae deque / ea pecunia municipi eius municipi(i) qui volet cuique / per h(anc) l(egem) licebit actio petitio persecutio esto / [73] R(ubrica) de scribis et iure iurando eorum et aere appar(i)torio / scribae qui tabulas lib{e}ros rationes communes in eo mu/nicipio scripturi ordinaturi erunt duumuiri(s) apparen/to quos decuriones conscriptorumve(!) municipi(i) eius pars ma/ior probaverit i(i)que antequam tabulas communes munici/pum suorum inspicia(n)t aut quit in eas referant quisque eo/rum iurato per Iovem et divom Aug(ustum) (!) et divom Vespasianum Aug(ustum) / et divom Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) de/osque Penates se tabulas communes municipum suorum fi/de bona scripturum neque se sciente(m) d(olo) m(alo) falsum in eas ta/bulas relaturum dolove malo quod in eas referri oporte/at praetermissurum qui ita non iuraverit is scriba ne esto quantum cuiusque generis apparitoribus aeris apparito/ri dari oporteat decuriones conscriptive constituunto / quod ita constitutum erit it IIviris ex communi pecunia / {eius} municipum eius municipi(i) erogare i(d)que apparitoribus ita / capere sine fraude sua liceto / [74] R(ubrica) de coetu sodalicio collegio / ne quis in eo municipio coetum facito neve sodalicium conle/giumve eius rei causa{m} habeto neve habeatur coniurato / neve facito quo quid earum rerum fiat qui advuersus ea fe/erit municipum(!) municipi(i) Flavi Irnitani HS X(milia) d(are) d(amnas) esto eius/que pecuniae deque ea pecunia municipi eius municipi(i) // qui volet <c=Q>uique per ha(n)c lege(m) licebit actio petitio persecutio / esto / [75] R(ubrica) ne quit coematur supprimatur / ne quis in eo municipio quid coemito supprimito neve coito con/venito societatemve facito quo quit carius veneat quove / quit ne veneat setiusve veneat qui adversus ea fecerit is / in res singulas municipium(!) municipi(i) Flavi Irnitani / HS X(milia) d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae deque ea pecunia munici/pi eius municipi(i) qui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit actio petiti/o persecutio esto / [76] R(ubrica) de finibus vectigalibus circumeundis recognos/cendis / videatur oportere necne et si ea circumiri recognosci placeat / per quos et quae ad modum circumiri et recognosci placeat / duumvir municipi(i) Flavi Irnitani suo quisque anno ad / decuriones conscriptosve eius municipi(i) cum eorum par/tes non minus quam duae tertiae aderunt referto fines ag/ ros vectigalia eius municipi<i=o> eo anno circumiri recognos/ci placeat {referto} deque ea re facito uti decurionum con/scriptorumve decretum hac lege fiat quod ita cuique decu/riones conscriptive negotium dederint decreverint it ita uti / it quem eorum ex decurionum conscriptorumve decreto fi/eri oportebit facito curatoque uti fiat sine d(olo) m(alo) / [77] R(ubrica) de i<m=N>pensis in sacra ludos cenasque faciendas / duumviri qui in eo municipio iure dicundo prae(e)runt / primo quoque tempore ad decuriones conscriptosve / referunto quantum in i<m=N>pensas sacrorum (!) et quantum / in cenas quae municipi<b=P>us aut decurionibus conscriptis/ve communi<ter=BUS> dentur eroge{n}tur quantumque mai/or pars eorum censuerit tantum eroganto uti quod / recte factum esse volent / [78] R(ubrica) ut decuriones consulantur cui negotio quisque servus publicus praeponatur / du(u)mvir quicumque erit in diebus quinque {erit in diebus quin/que} quibus primum in municipio Flavio Irnitan<o=I> erit ad / decuriones conscriptosve quam frequentissimos poterit re/ferto quos ser{u}vos publicos cuiqu[e] negotio prae(e)sse placeat / facitoque uti de ea re decurione[s] conscriptive decernant {de/cernant} quodque maior pars eo[r]um decreverit it fiat sine d(olo) m(alo) / [79] R(ubrica) ad quem numerum decurionum conscriptorumve referri oporteat de pecunia communi municipum eroganda / ne quis du(u)mvir eius municipi(i) decuriones conscriptosve consulito / neve ad eos referto de pecunia quae communis municipum eius mu/cipi(i) erit distribuenda dividenda discribenda inter munici/pes interve decuriones conscriptos[ve] {neve ad municipes ferto} neve / ad municipes eius municipi(i) ferto [n]eve pecuniam communem eoru/ndem inter colonos interve decur[io]nes conscriptosve distributio(!) dividito / discribito item de pecunia quae communis municipum erit prae/terquam ex his causis quae hoc capite exce[p]ta[e] sunt {h}aut alia / parte huius legis nominatim comprehensae sunt alienanda / diminuenda eroganda mutua{nda} danda municipum nomine / deve remission[e f]acienda ei quem municipibus eius municipi(i) / quid dare facere praestare oportebit ne referto ad decuriones / conscriptosve [c]um pauciores quam qui tres quartas partis totius / numeri decurionum conscriptorumv[e] explere possint aderunt / et ita ut tum ne alit[e]r decretum fiat quam ut [pe]r tabellam decuriones con/scriptive sente[n]tiam ferant et ante quam ferant iurent per Iovem / et div<u=O>m Aug(ustum) (!) et div<u=O>m Vesp(asianum) Aug(ustum) et div<u=O>m Titum Aug(ustum) et Genium Imp(eratoris) / Caesaris Domitiani Aug(usti) deosque Penates [s]e eam sententiam laturos / quam maxim[e] e re communi municipum esse censeant quod aliter // Relatum decretumve erit it neque iustum neque ratum esto qu[o mi]/nus quantae pe[c]uniae in sacra ludos cenas quibus decuriones cons[cr]ipti municipesv[e vo]cantur aera apparitoria legationes opera ei[us] / municipi(i) facienda r[e]ficienda aedium sacrarum monumentorum/que custodiam [habend]am cibaria vestitum emptionesque eorum qu[i] / municipibus [s]erviant item in eas res quae IIviris aedilibus quaes[to]/ribus sacrorum faciendorum municipum nomine item officioru[m] / quae honoris eius nomine quae(!) quis inierit expugnari debebunt / explicandorum causa{m} praeberi oportebit erogari debebunt de is / ad decurion[e]s conscriptosve referatur dum ne ad minorem partem / eorum referatur quantasque pecunias in easdem res decuriones con/[s]cript[i]ve post hanc legem datam erogandas etiam si neque iurati / neque per tabellam sententi(i)s latis censuerint erogentur h(ac) l(ege) nihi/lum {min} rogatur] / [80] R(ubrica) de pecunia public{a}e mutua sumenda / s[i] quas pecunias mutuas in usus rei publicae municipi(i) Flavi Irnitani su/mendas esse decuriones conscriptive eius municipi(i) cum eorum / non minus tres partes adfuerint iurati per tabellam decreverint ea/eque pecuniae expensae municipibus latae erunt dum ne plura in an/nos singulos quam HS L(milia) expensa (ii)s ferantur nisi si ex auctoritate eius / ei provinciae prae(e)rit eas pecvnias quae it[a] expensae latae{que} erunt muni/cipe(s) municipi(i) Flavi Irnitani {d}debe(n)to / [81] R(ubrica) de ordine specta[culorum] / quae spectacula in eo municipio edentur ea spectacula quibus locis quae/que genera hominum ante ha(n)c lege(m latam) spectare solita sunt i(i)sdem spectan/to utique ex decurionum conscriptorumve decreto utique ex legibus / plebisve scitis senatusve consultis edictis decretisve divi Aug(usti) Ti(beri)ve Iu/li Caesaris Aug(usti) Ti(beri)ve Claudi Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve Galbae Caesar(is) Aug(usti) / Imp(eratoris)ve Vespasiani Caesaris Aug(usti) Imp(eratoris)ve Titi Caesa ris {T(iti) Caesar(is)} Vesp(asiani) / Aug(usti) Imp(eratoris)ve Domitiani Caesaris Aug(usti) ibi licet licebit / [82] R(ubrica) de viis itineribus fluminibus fossis cloacis / quas vias itinera flumina fossas cloacas inmittere commutare eius / municipi(i) IIviri ambo alterve volet dum ea ex decurionum conscrip/torumve decreto et intra fines eius municipi(i) et sine iniuria priva/torum fiant IIviris ambobus alterive fa[c]ere ius potestasque esto s[i] / quaeque ita inmissa commutata erunt ea ita esse haber<i=E> ius esto / [83] R(ubrica) de munitione / quod opus quamque munitionem decuriones conscriptive eius municipi(i) / fieri oprtere decreverint ita uti non minus quam tres quartae par/tes decurionum conscriptorumve adessent exque iis qui adessent non / minus quam duae tertiae partes consentirent et ut ne amplius in / annos singulos homines {singulos} et iuga singula iumentorum qui homi/nes quaeque iumenta intra fines eius municipi(i) erunt quam op[e]/rae quinae exigantur decerna[n]tur et dum si quit in eo opere eav[e] / munitione damni cui fact[u]m erit [ex re] communi [it] aesti[metur] / dum ne cui invit{i}o operae indicantu[r e]xi[g]ant[ur]v[e] {[1] O} qui natus / annos pauciores quam XV aut plures q[uam L]X er[it] q[uicum]que [mu]/nicipes incolaeve eius municipi(i) erunt a[ut i]ntr[a fines munici]/pi(i) eius habitabunt agrum agrosve habebun[t ii omn]es ea[s operas] / dare facere praestareque debento aedilibus isv[e q]ui ei ope[ri si]ve [mu]/nitioni prae(e)runt ex d(ecreto) d(ecurionum) conscriptorumve earum operaru[m indic]en/darum exi<g=X>endarum et pignus capiendi multam di[ce]ndi ut [aliis ca]/<p=D>itibus cautum conprehensumque est ius potestasque [e]sto / [84] R(ubrica) quarum rerum et ad quantam pecuniam in eo municipio i(uris) d(ictio) sit // [Qu]i eiu[s] municipi(i) municipes incolaeve erunt q(ua) d(e) r(e) ii inter se suo alte/[r]iusve nom<i=E>n(e) qui municeps incolave sit privatim intra fines eius / [mu]nicipi agere petere persequi volent quae res HS |(mille) minorisve / [eri]t neque ea res dividua quo fraus huic legi fieret facta sit fiatve / aut de capite libero deve maiore pecunia quam HS |(mille) praeiudicium / futurum erit sponsiove {[s]ponsioneve} facta futurave erit neque / ea res agetur qua in re v[i] factum sit quod non ex interdicto / decretove iussuve eius qui iure dicundo prae(e)rit factum sit ne/que de libertate neque pro socio aut fiduciae aut mandati qu/od d(olo) m(alo) factum esse dicatur aut depositi aut tutelae cum quo / qui{s} suo nomine [q]uid earum rerum fecisse dicatur aut lege Laetoria aut d[e spo]nsione quae in probrum facta esse dic[a]/tur aut d(e) d(olo) m(alo) et [fraud]e aut cum homine libero libera/ve aut cum serv[o quo]d ad dominum dominamve perti/nebit aut iniur[iaru]m cum homine libero libera{m}ve / agetur eave de re [qua in re] praeiudicium futurum sit de ca/pite libero de is re[bus etia]m si uterque inter quos ambig{er}etur / volet de ceteris quo[que o]mnibus de quibus privatim age/tur neque in iis prae[iudici]um de capite libero futurum / erit et omnium rerum [3]t de vadimonio promittendo in eum / [locum in] quo is erit qui [e]i provinciae prae(e)rit futurusve esse vi/debitur eo die in quem ut vadimonium promittatur postula/bitur IIvir(i) qui ibi i(ure) d(icundo) praeerit iuris dictio iudicis arbitri / recuperatorum ex i(i)s qui ibi propositi erunt iudici datio / addictio it[e]m eadem condicione de eo quod HS |(mille) minoris/ve erit aedilis qui ibi erit iuris dictio iudicis arbitri re/ciperatorum ex eodem genere iudicique datio addictioq(ue) / esto / [85] R(ubrica) magistratus ut in publico habeant album eius qui provinciam optinebit exque eo ius dicant / quaecumque edicta quasve formulas iudiciorum quasque spon/siones stipulationes satis acceptiones {praescriptiones} ex/ceptiones praescriptiones quaeque interdicta {i}is qui ei pro/vinciae prae(e)rit in ea provincia proposita habebit quae eo/rum ad iuris dictionem eius magistratus qui (!) municipio Fla/vio Irnitan<o=I> i(ure) d(icundo) p(raeerit) pertinebunt ea omnia is in eo munici/pio in suo magistratu quotidie maiore parte cuiusque di/ei proposita proscriptaque habeto ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) et ad ea inter/dicta edicta easque formulas sponsiones stipulationes satis ac/ceptiones {exceptiones} exceptiones praescriptiones in eo mu/nicipio ius dicatur iudiciaq(ue) dentur fiant exerceanturve et / id quod adversus h(anc) l(egem) non fiat utique hac lege licebit / [fiat sine] d(olo) m(alo) / [86] R(ubrica) de iudicibus legendis proponendis / qu[i II]viri in [e]o municipio i(ure) d(icundo) prae(e)runt de communi sententia / aut si u[ter eo]rum aberit aliave quae causa ei inciderit quo / minus [eam re]m agere possit alter in diebus quinque proxi /[mis qui]bus iure dicundo prae(e)sse coeperit poteritque iudi/[ces legi]to [e]x [dec]urionibus conscriptisve tot quot ei videbi/[tur qui ei] prov[inci]ae prae(e)rit qui eo anno non debebunt / [munere alio simul fu]ngi ex reliquis municipibus qui praeter / [dec]urion[es conscriptosv]e ingenui erunt tot quot ei videbitur / [q]ui ei pro[vinciae] prae(e)rit non minores quam XXV annorum / quibus ip[si]s quorumv[e] cui[u]s patri avove paterno proavove // patern<o=I> aut patri cuius in potestate erit non minor quam HS V(milia) / res sit quos maxime idoneos arbitrabitur l[e]giqu[e] iudices pro (!) communi municipum eius municipi(i) {esse} iuraverit coram decurioni/bus conscriptisve non paucioribus quam decem dum ne / quem legat cui morbus causa erit quo minus rebus [i]u[di]candis / eo anno operam dare possit quive LXV annorum maiorve erit qu[i]/ve aedilis quaest[or]v[e er]i[t] quive rei publicae causa aberit quive / rei communi[s mu]n[i]cipum eius municipi(i) causa aberit quive / in ea regione [si]ne d(olo) m(alo) non erit et ob eam rem eo anno rebus / iudicandis ope[r]am d[a]re non poterit quive in earum qua cau/sa erit ex qua eum in [nu]merum decurionum conscriptorum/ve legi inve eo num[e]ro esse non oportebit nisi ob eam rem / esse legive [non o]p[ort]ebit quot minor ei patri avo paterno / proa[v]ov[e paterno] aut patri in cuius potestate sit res sit / ut quam eum in numerum decurionum conscriptorumve / leg[i] esseve in eo n[u]m[er]o o[p]ortea[t] eosque quam aequalis / summa[e i]n d[e]cu[rias] tres discribito q[ui] ita iudices lec[ti] / discriptive erunt ii [eo] anno iudices rerum privatarum / in eo municipio h(ac) l(ege) sun[t]o eorumque omnium i[s] qui i(ure) d(icundo) p(raeerit) / praenomina nomina item patrum praenom[i]na et ipso/rum tribus cognomina in tabulis scripta aput tribunal / suum per omnes reliquos eius anni dies maiorem partem / cuiusque die[i pr]oposi[ta h]a[b]eto ita u[t] d(e) [p(lano) r(ecte)] l(egi) p(ossint) deque iis i[u]/dicibus in eas res [de] qu[ibus] rebu[s r]ecuperatores dari non / oportebit [iudicem arbitrumve] quem ex h(ac) l(ege) oportebit da/ri addiciq(ue) iudica[re] iubeto neve quem alium iudicem ne[ve] / arbitrum dato neve iudi[car]e iubeto invito alterutro [aut] / si plures erunt aliquo eorum inter quos quid [amb]igetu[r] / [87] R(ubrica) de iuidicibus reicie[ndis] dandis / si inter duos quos inter de re privata lis controversia[ve] erit / et de qua iud[ic]em arb[i]trumve dari h(ac) l(ege) opo[r]te[bit n]on conveni / et quem iudicem arbitrumve ha[be]ant is q[ui] i[u]re d[icu]nd[o pr]/ae(e)rit facito uti reiectione{m} decuriarum facta (!) uti is qui a[get] / petetve aut si uter[qu]e aget p[et]e[tv]e is qui de mai{i}ore re aget mai/{i}oremve rem [petet] prior r[ei]ci[at] ex ea decuria quae reliqua e/rit alt[er]nos inter se reiciant dum is qui aget petetvue aut si / uterque aget pete[tv]e uter de mai{i}ore re aget maioremve rem / petet prior ex [i]mparibus (!) quocum agetur aut a quo petetur / aut si uterque aget petetve qui de minore re aget minoremve / rem petet ex paribus prior reiciat adeo dum ex iis unus relin/qua{n}tur aut si uter eorum reicere decurias iudicesve nol{l}et / quem adversarius eius ex propositis iudicibus iudicem arbi/trumve habere volet aut si de aliquo municipe qui proposi/tus non sit neque IIvir aut aedilis aut quaestor sit inter eos / conveniet ut eum iudicem arbitrumve habeant nisi si ei de / quo conveniet morbus causae erit quo minus rebus iudican/dis operam dare possit aut is annorum LXV maiorve erit et / eam rem iudicare nol{l}et eum inter eos in eamque rem iudi/cem arbitrumve dato addic(i)to iudicare iubeto qui ita datus / addictus iudicareve iussus erit is iudica[t]o litem aestuma/to quodque {i}is hac lege iudicaverit litem aestumaverit // it [iustum ra]tumque esto / [88] [R(ubrica) de re]cip[e]ratoribus reiciendis sorte ducendis dandis / qui[bus] rec[iper]atores dari oportebit is qui i(ure) d(icundo) prae(e)rit ex / h(ac) [l(ege) ex iis qui in] iu[di]c{i}um numero erunt item eodemque / mo[d]o [re]iecti[s iudicib]us donec reliqui septem sint ex iis aut / ite[m] e[od]emq[ue] mod[o] op<t=I>ione data septem reciperatorum / siv[e inter] eo[s c]on[veniet] {quibus} u[t]i septem de iudic{i}um nu/me[r]o sorte [d]uc[i] reciperatores vel int ex his tot recipe/ratores sorte ductos dato{s} quod de qua{e}que (!) reciperatores / dari h(ac) [l(ege) op]ortebit cogitoque eos u[ti] cognoscant iudicent / qui [tum] reci[perat]o[res] dati erunt eorum de his rebus iudicatio / 1i[tis]que [aestumatio e]sto quodque ii iudicaverint litem ae/stumaverint i[d iust]um ratumque esto / [89] R(ubrica) de qu[ibus rebu]s singuli iudices arbitrive et de quibus re[cipera]tores dentur et quod dentur / IIviri qui in eo [municip]io [i(ure) d(icundo) pra]e(e)runt de ea re quae HS |(mille) minorisve / erit [de qua re neque] sponsio de maiore re quam HS |(mille) facta sit / [fi]a[tv]e nequ[e prae]iudicium maiore [d]e re quam HS |(mille) futu/rum sit nequ[e di]vidua quo huic legi fraus fieret fi<a=E>t fac/tave sit neque ea (!) de qua si Romae ageretur quantacum(que) esset / reciperatores dari oporteret iudicem arbitrumve da(n)to de ea re de qua si Romae ageretur quantacumque esset re/ciperatores dari oporteret tot reciperatores da(n)to quod da/r[i] oporteret {tot reciperatores dato quod dari oporteret} si / [de] ea re Romae ageretur / [90] R(ubrica) de in tertium dando / qu[i]cumque in eo municipio IIvir i(ure) d(icundo) p(raeerit) per quos dies ex h(ac) l(ege) ibi iudicia fieri licebit oportebit in eos dies omnes in terti/um dato i(t)que proscriptum quive it proscriptum in eo loco in quo ius dicet maio/re parte cuiusque diei per omnes dies per quos in tertium / dari debebit habeto ita ut d(e) p(lano) r(ecte) l(egi) p(ossint) item si inter eos inter / quos ambigetur et iudicem qui inter eos iudicare debe/bit in aliquem diem uti in tertium inter eos {iudicare de/bebit in aliquem diem uti in tertium inter eos} detur conveniet neque is di/es propter venerationem domus Augustae festus erit feriarumve nu/mero propter eandem causam haberi debebit in eum diem in tertium inter / eos dato qui debuerit dare in tertium neque dederit quive et proscriptum / ex hac lege non habuerit sciens d(olo) m(alo) is in singulos dies quibus debuerit / proscriptumve non habuerit municipibus municipii Flavii Irni/tani HS |(mille) d(are) d(amnas) e(sto) eiusque pecuniae deque ea pecunia municipi{i} eius mu/nicipii <q=C>ui volet cuique per h(anc) l(egem) licebit actio petitio persecutio esto / [91] R(ubrica) quo iure in tertium denuntietur dies diffindatur diffi(s)susve sit res iudicetur lis iudici{i} damni sit res in iudicio esse desinat / quacumque de re privata iudices arbitri in eo municipio da/ti subditi addictive h(ac) l(ege) erunt is iudicibus arbitris(ve) et is / quos inter ii iudices arbitrive dati subditi addictive / h(ac) l(ege) erunt de ea re in tertium adversario iudici arbitro/ve in biduo proximo denuntiandi diem diffindendi dies / diffis(s)<o=I>(s) iurandi antequam iudicent iudicandi litem ae/stumandi per quos dies et ubi ex h(ac) l(ege) licebit oportebit et si / neque dies diffi(s)sus neque iudicatum fuerit uti lis iudi/ci arbitrove damni sit et si intra it tempus quod legis Iuli/ae quae de iudici(i)s privatis proxime lata est kapite XII // senatusve consultis [[ad it kaput]] ad it kaput legis pertine/ntibus conpr(e)hensum est iudicatum non sit uti res in iudi/cio non sit siremps lex {r} i(us) [c(ausa)]que esto adque{m} uti esset si eam rem / in urbe Roma praetor p(opuli) R(omani) inter cives Romanos iudicari iussisset / et de e(a) r(e) ex (!) lege rogatione{m} quocumque plebis scito iudicia pri/vata in urbe Roma fient agi fieri denuntiari diem diffin[[den]]/di diem diffi(s)sum esse iudicari litem iudici damni esse rem in / iudicio non esse oporteret praeter quam quod per alios dies / et alio loco h(ac) l(ege) denuntiari rem iudicari diem diffindi opor/tebit itaque iis omnibus de ea re et in eos dies in quos ex h(ac) l(ege) lice/bit denuntiandi intra it municipium et mille passus ab eo mu/nicipio aut ubi pacti erunt diem diffi(n)dendi iudicandi in foro / eius municipi(i) aut ubi pacti erunt dum intra fines eius munici/pi(i) utique ex [[h]isdem causis dies diffinda{n}tur diffi(s)sus sit / utique si neque diffissum e lege neque iudicatum sit per quos di/es quoque loco ex h(ac) l(ege) iudicari licebit oportebit iudici arbitro(ve) / lis damni sit utique si intra it tempus quod supra conpr(e)hensum / est iudicatum non sit res in iudicio non sit (!) ius (!) esto (!) uti si (!) cives Ro/manos (!) iussisse(t) ibique d(e) e(a) r(e) iudicium fieri oporteret ex {lege roga/tione plebisve scitis} quacumque lege rogatione quocumque / plebis scito iudicia (!) in urbe Roma fieri oporteret(!) praeterquam / quod per alios dies et alio loco ex hac lege denuntiari rem/que iudicari diemque diffindi oportebit quaeque [i]ta acta / erunt ea iusta rataque sunto / [92] R(ubrica) quibus diebus res ne iudicentur et in quos in tertium ne detur / ne quis (!) in eo municipio i(ure) d(icundo) p(raeerit) is diebus iudicem arbitrum recipera/tores rem privatam iudicare sinito neve in eos dies in terti/um dato quos dies propter venerationem domus Augustae festos / feriarumve numero esse haberique o<p=B>ortet oportebit quibusque di/ebus ex decurionum conscriptorumve decreto spectacula in <e=C>o{m} / municipio edentur epulum aud vesceratio municipibus aut ce/na decurionibus conscriptisve municipum i<m=N>pensa dabitur qui/busque diebus comitia in eo municipio erunt (qu)ique dies h(ac) l(ege) con/stituti erunt per quos messis et vindemiae causa re<s=R> prolatae / sint nisi si iudex arbiterve aut reciperatores et quorum res / agetur omnes dum d(e) e(a) r(e) agi volent neque is dies erit quem prop/ter venerationem domus Augustae festum feriarumve numero esse haberive oportebit neve quis iudex neve arbiter neve / reciperator per eos dies quibus s(upra) s(criptum) est rem privatam iudicato / neve litem aestumato neve per eos dies operam iudicandi cau/sa dato neve sententiam iudicandi causa dicito nisi si iudex / arbiterve aut reciperatores et quorum res agetur omnes dum / d(e) e(a) r(e) agi volent neque is dies erit quem propter venerationem / domus Augustae festum feriarumve numero esse haberique / oportebit neve quis in eos dies adversario in tertium iudici ar/bitro(ue) in biduo proximo iudicandi causa denuntiato nisi si iu/dex arbiterve et quorum res agetur omnes tum de e(a) r(e) agi / volent neve is dies erit quem propter venerationem domus / Aug(ustae) festum feriarumve numero esse haberive oportebit quod adversus ea factum erit [id] ratum ne esto / [93] R(ubrica) de iure municipum / quibus de rebus in h(ac) l(ege) nominatim cautum{ve} scriptum(ve) / non est quo iure inter se municipes municipi(i) [Flavi] / Irnitani agant de iis rebus omnibus ii inte[r se] // agunto quo cives Romani inter se iure civili / agunt agent quod adversus h(anc) l(egem) non fiat quod/que ita actum [sit quod eius] si[ne d(olo) m(alo) fiet] actumque erit id / ius ratumque esto / [94] R(ubrica) de incolis / huic legi uti municipes parere debuerint ita eius / municipi(i) incolae parento / [95] R(ubrica) de lege in aes incidenda / qui IIvir{i} in eo municipio iure d(icundo) p(raeerit) facito uti haec lex primo quo/que tempore in eas incidatur et in loco celeberrimo eius mu/nucipii figatur ita ut d(e) p(lano) r(ecte) [l(egi) p(ossit)] / [96] R(ubrica) sanctio / quod quemque ex h(ac) l(ege) facere oportebit facito neque adversus hanc (!) / sciens d(olo) m(alo) facito quove huic legi fraus fiat quod adversus ea / factum erit quove huic legi fraus fiat it ratum ne esto isque / qui adversus ea fecerit sciens d(olo) m(alo) fraude(m)ve huic legi feceri[t] / in res singulas HS C millia nummum municipibus municipii / Flavi Irnitani d(are) d(amnas) esto eiusque pecuniae deque ea pecunia / municipi{i} eius municipii qui volet <c=Q>uique per h(anc) l(egem) licebit / actio petitio persecutio esto / [97] R(ubrica) ut in libertos libertas civitatem Romanam consecutos consecutas per honores liberorum suorum aut virorum patroni it ius habeant quod antea habuerunt / qui libertini quaeve libertinae ex h(ac) l(ege) per honores libero/rum suorum aut virorum civitatem Romanam consecuti / consecutae erunt in eos eas inque bona eorum earum is qui eos / manumiserint si non et ipsi civitatem Romanam conse/cuti erunt idem ius esto quod fuisset si ei eae cives Romani / Romanae facti factae non essent si civitatem Romanam pa/troni patronae consecuti consecutae erunt idem ius in [eos] / libertos easque libertas inque bona eorum earum esto quod / esset si a [civi]bus Romanis manumissi {manumissa} manumis/sae essent / conubia co<m=N>prehensa quaedam lege Lati scio et / postea aliqua si quit sollicitudo vestra indi/cat parum considerate coisse quibus in prae/teritum veniam do in futurum exigo me/mineritis legis cum iam omnes indulgen/tiae partes consumatae sint litterae datae IIII Idus Apriles Circeis reci/tatae V Idus Domitianas / anno M(ani) Acili Glabrionis et M(arci) Ulpi Traiani co(n)s(ulum) / faciendum curaverunt L(ucius) Caecilius Optatus / IIvir et Caecilius Montanus legatus
Inschriftengattung / Personenstatus: liberti/libertae;  litterae erasae;  mulieres;  servi/servae;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss