MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   5527


Publikation: Engfer-2017, 00060 = AE 1998, 00282 = AE 2000, +00243 = AE 2015, +00003
Datierung: 227 bis 228         EDCS-ID: EDCS-10400059
Provinz: Latium et Campania / Regio I         Ort:
C(aio) Servilio Quir(ina) Diodoro v(iro) e(gregio) / proc(uratori) CC provinciarum Hispaniar(um) / citerioris et superioris item / proc(uratori) C Moes(iae) inf(erioris) et regni Norici / item proc(uratori) LX rat(ionis) privat(ae) praef(ecto) / alae I Tungrorum Frontonianae / trib(uno) leg(ionis) XIIII Gem(inae) praef(ecto) coh(ortis) II Aurel(iae) / novae |(miliariae) equit(atae) [[3]] / L(aurenti) L(avinati) domo Girba ex Africa / coniugi incomparabili / Egnatia Salviana / eius // [C(aius) Se]rvilius Diodorus Pontio Fusco Ponti[ano] / suo salutem / Egnatia Salviana mater familias mea pro sua pietate rega me s[tatuam(?)] / mihi in civitate Laurentium Lavinatium ubi sacerdotalis su[m(?) po]/suit(?) eius obsequia amplianda crededi domine ut collegi[o(?) den]/drophororum quod est in eadem civitate dem HS XX(milia) n(ummum) ut ea qu[an]/titas conlocetur et eius summae usurae quicunces id est HS [|(mille)] / eidem collegio quo<t=D>annis praestentur ut die pr(idie) Iduum Nov[em]/brium natalis mei sportulas accipere et epulari publice eodem lo[co] / cum libertis meis possint quam rem credo et ad splendorem ipsiu[s] / loci pertinere peto igitur domine pro tua insigni aequitate suscipi / eam a Magio Iusto et Vibusio Severino praetoribus eiusdem civitatis / iubeas eaque observari quae his litteris meis comprehendi ut benefi/cio humanitatis tuae quo<t=D>annis celebrari dies natalis / mei simul cum libertis meis possit / dat(um) VI Non(as) Octobr(es) Nummio Albino et Laelio Maximo co[(n)s(ulibus)] // Pontius Fuscus Pontianus Magio Iusto et Vibusio Severino / suis salutem / legite in subiectis exemplum litterarum quas ad me fecit Se(r)vilius Diodo/rus v(ir) e(gregius) sacerdotalis splendidissimae civitatis vestrae ut secundum / haec quae litteris suis complexus est voluntatis eius satis fiat // Magius Iustus et Vibusius Severinus Pontio Fusco Pontiano / suo salutem / secundum praeceptum litterarum tuarum domine et voluntatem Servili / Diodori v(iri) e(gregii) suscepta esse IIII Non(as) Octobr(es) Albino et Maximo co(n)s(ulibus) ab eodem / Diodoro v(iro) e(gregio) HS XX(milia) n(ummum) quam summam / suscepit Asclepiades rei p(ublicae) L(aurentium) L(avinatium) servus / ar<c=K>arius ut scires notum amplitudini tuae facimus // Dedic(atum) VII Id(us) Sept(embres) / Nummio Albino et Laelio Maximo co(n)s(ulibus) // Q(uinto) Aiacio Modesto II et M(arco) Maecio Probo co(n)s(ulibus) / XV Kal(endas) Sept(embres) / in Caesareum quod est in foro cum ordo collegi(i) dendropho/rorum L(aurentium) L(avinatium) convenisset ibi Cornelius Trophimus et Varenius / Legitimus quinquennales verba fecerunt / ante omnia gratias agendas Servilio Diodoro v(iro) e(gregio) quod dignatus / sit apu<d=T> rem p(ublicam) L(aurentium) L(avinatium) splendidissimae civitatis n(ostrae) collegio n(ostro) HS XX(milia) n(ummum) / nomine n(ostro) collocare cuius summae usuram quod idest |(mille) HS n(ummos) / a re p(ublica) L(aurentium) L(avinatium) quodannis(!) praestari ut die pr(idie) Id(us) Nov(embres) natalis eius / quodannis(!) sportulas habeamus secundum ea quae in tabula aenea / quam schola in quam convenimus perscribtum(!) posuit idque ordi/ni n(ostro) maxime placere tam bono viro bene merenti gratias age/re cum sciamus quantam laetitiam in perpetuum ab eo percepe/rimus placet itaq(ue) universis patron(um) eum Egnatiam Salvianam / eius matrem cooptemus et petamus ab eo ut tabulam aeneam patrona/ti suscipere et libens rescribere dignetur et ut commendatos / habeat singulos universos qui nos et in clientela sua recipere dignatur et quo notius sit ista voluptas hoc decretum nos/trum in tabula aenea perscribtum(!) ei offeratur per Iul(ium) Sabinum Sextium Fidelem Sen(iorem) Ulp(ium) Crescentem // Servilius Diodorus colleg(io) dendrophororum / oblatam mihi tabulam aeream nomine vestro per Iul(ium) Sabinum / Sextium Fidelem Sen(iorem) Ulpium Crescentem collegis(!) vestris(!) libens / accepi et gratos vos muneris quod vobis obtuli et observaturos / ea quae desideravi intellexi maxime cum ea res exemplo sit ceteris / consacerdotalib(us) meis optantib(us) a vobis honorem patronatus
Inschriftengattung / Personenstatus: liberti/libertae;  litterae erasae;  mulieres;  ordo equester;  sacerdotes pagani;  servi/servae;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss