MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   2733


Publikation: CIL 10, 00104 = CIL 01, 00581 (p 723, 832, 907) = D 00018 (p 169) = ILLRP 00511 = AE 2000, 00025 = AE 2005, +00120 = AE 2005, +00121 = AE 2006, +00021 = AE 2011, +00088 = AE 2014, +00024          EDCS-ID: EDCS-15100127
Provinz: Bruttium et Lucania / Regio III         Ort:
[Q(uintus)] Marcius L(uci) f(ilius) S(purius) Postumius L(uci) f(ilius) co(n)s(ules) senatum consoluerunt N(onis) Octob(ribus) apud aedem / Duelonai sc(ribundo) arf(uerunt) M(arcus) Claudi(us) M(arci) f(ilius) L(ucius) Valeri(us) P(ubli) f(ilius) Q(uintus) Minuci(us) C(ai) f(ilius) de Bacanalibus quei foideratei / esent ita exdeicendum censuere neiquis eorum <B=S>acanal habuise velet seiques / esent quei sibei deicerent necesus ese Bacanal habere eeis utei ad pr(aitorem) urbanum / Romam venirent deque eeis rebus ubei eorum v<e=T>r[b]a audita esent utei senatus / noster decerneret dum ne minus senator(i)bus C adesent (quom e)a res cosoleretur / Bacas vir nequis adiese velet ceivis Romanus neve nominus Latini neve socium / quisquam nisei pr(aitorem) urbanum adiesent isque de senatuos sententiad dum ne / minus senatoribus C adesent quom ea res cosoleretur iousisent censuere / sacerdos nequis vir eset magister neque vir neque mulier quisquam eset / neve pecuniam quisquam eorum comoine[m h]abuise velet neve magistratum / neve pro magistratu<d=O> neque virum [neque mul]ierem qui(s)quam fecise velet / neve post hac inter sed conioura[se nev]e comvovise neve conspondise / neve conpromesise velet neve quisquam fidem inter sed dedise velet / sacra in <o=D>quoltod ne quisquam fecise velet neve in poplicod neve in / preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet nisei / pr(aitorem) urbanum adieset isque de senatuos sententiad dum ne minus / senatoribus C adesent quom ea res cosoleretur iousisent censuere / homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam / fecise velet neve inter ibei virei plous duobus mulieribus plous tribus / arfuise velent nisei de pr(aitoris) urbani senatuosque sententiad utei suprad / scriptum est haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum / noundinum senatuosque sententiam utei scientes esetis eorum / sententia ita fuit sei ques esent quei arvorsum ead fecisent quam suprad / scriptum est eeis rem caputalem faciendam censuere atque utei / hoce in tabolam ahenam inceideretis ita senatus aiquom censuit / uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit atque / utei ea Bacanalia sei qua sunt exstrad quam sei quid ibei sacri est / ita utei suprad scriptum est in diebus X quibus vobeis tabelai datai / erunt faciatis utei dismota sient in agro Teurano
Inschriftengattung / Personenstatus: tituli sepulcrales


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss