MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   1488


Publikation: CIL 02, 06278 (p 1056) = D 05163 = CILA-02-02, 00339 = EAOR-07, 00003 = ERItalica 00168 = Espectaculos-01, 00005 = AE 1952, 00051 = AE 1962, 00403 = AE 1965, +00137 = AE 1967, 00221          EDCS-ID: EDCS-43900007
Provinz: Baetica         Ort:
] / tantam illam pestem nulla medicina sanari posse nec poterat verum nostri principes quibus omne studium est quantoli/bet morbo salutem publicam mersam et enectam refovere et integrae valetudini reddere in primis anima adverterunt quae / causa illi morbo vires daret unde foeda et inlicita vectigalia ius haberent quis auctor et patronus esset usurpandis quasi / legitimis quae omnibus legibus et divinis et humanis prohibentur / fiscus dicebatur fiscus non sibi se[[t]]«d» qui lanienae aliorum praetexeretur tertia vel quarta parte ad licentiam foedae rapinae invi/tatus itaque fiscum removerunt a tota harena quid enim Marci Antonini et [[Luci Commodi]] cavendum fisco cum hare/na omnis pecunia horum principum <p=C>ura est nulla cruoris humani adspergine contaminata nullis sordibus foedi quae{s}/stus inquinata et quae tam sanct{a}e paratur quam insumitur itaque facessat sive illu<d=T> ducentiens annu(u)m seu trecenties / est satis amplum patr<imo=OCI>nium imperio parati(s) ex parsimonia vestra quin etiam ex reliquis lanistarum quae HS quingenties su/pra sunt pars lanistis condonetur ob quae oro vos merita nulla sane inquiunt merita se<d=T> prohibiti talibus grassaturis sola/cium ferant et in posterum tanto pretio invitentur ad o<b=P>sequium humanitatis / o magni Impp(eratores) qui scitis altius fundari remedia quae etiam malis consulunt qui se etiam necessarios fecerint etiam fructus tan/tae vestrae providentiae emerget legebatur etiam nunc apu<d=T> nos oratio sed ubi rumore delatu(m) est qu(a)estus lanistarum recisos fis/cum omnem illam pecuniam quasi contaminatam reliquisse statim sacerdotes fidelissimarum Galliarum vestrarum / concursare gaudere inter se loqui / erat aliquis qui deploraverat fortunas suas creatus sacerdos qui auxilium sibi in provocatione ad principes facta constituerat sed / ibidem ipse primus et de consilio amicorum quid mihi iam cum appellatione omne onus quod patrimonium meum opprimebat sanc/tissimi Impp(eratores) remiserunt iam sacerdos esse et cupio et opto et editionem muneris quam olim detestabamur amplector / itaque gratiae appellationis non solum ab illo verum et a ceteris petitae et quanto plures petentur iam hoc genus causarum diversam formam / habebit et appelle(n)t qui non sunt creati sacerdotes im(m)o populus / quae igitur tantis tam salutarium rerum consili(i)s vestris alia prima esse senten{ten}tia potest quam ut quod singuli sentiunt quod universi / de pectore intimo clamant{e} ego censeam / censeo igitur inprimis agendas maximis Impp(eratoribus) gratias qui salutaribus remedi(i)s fisci ratione post habita labentem civitatium statum et prae/cipitantes iam in ruinas principalium virorum fortuna(s) restituerunt tanto quidem magnificentius quod cum excusatum esset reti/nerent quae ali(i) instituissent et quae longa consuetudo confirmasset tamen <i=O>lli per aeque nequaquam sectae suae congruere arbitra/ti sunt male instituta servare et quae turpiter servanda essent instituere{t} / quamquam autem non nulli arbitrentur de omnibus quae ad nos maximi principes rettulerunt una et succinta sententia censendum / tamen si vos probatis singula specialiter persequar verbis ipsis ex oratione sanctissima ad lucem sententiae translatis ne qua ex parte pravis in/terpretationibus sit loc<u=I>s itaque censeo uti munera quae assiforana / appellantur in sua forma maneant nec egrediantur sump/tu HS XXX(milia) qui autem supra HS XXX(milia) ad LX(milia) usque munus edent is gladiatores tripertito praebeantur numero pari summum pre/tium sit primae parti quinque milia secundae quattuor milia tertiae tria milia a HS LX(milia) ad C(milia) usque trifariam coetus gladiator(um) divisus / sit primi ordinis gladiatoris summum pretium sit VIII(milia) mediae classis VI(milia) deinde quinque porro a centum milibus ad CL(milia) quinque sint mani/puli cuius primi pretium sit XII(milia) secundi X(milia) terti VIII(milia) quarti VI(milia) postremo quinque iam hinc porro a CL(milia) ad CC(milia) et quidquid supra su(r)sum versum / erit infimi gladiatoris pretium sit VI(milia) super eum VII(milia) terti retro VIIII(milia) quarti XII(milia) adusque XV(milia) et haec sit summo ac formo{n}so gladiatori defi/nita quantitas utique in omnibus muneribus quae generatim distincta sunt lanista dimidiam copiam universi numeri promisqu(a)e multitu/dinis praebeat exque his qui gregari appellantur qui melior inter tales erit duobus milibus sub signo pugnet nec quisquam ex eo numero / mille nummum minore lanistas etiam promonendos vili studio qu(a)estus nec e(a)m sibi copiam dimidiae partis praebendae esse ex nu/mero gregariorum uti sciant inpositam sibi necessitatem de ceteris quos meliores opinabantur transferre tantisper plendi nu/meri gregariorum gratia itaque is numerus universae familiae aequis partibus in singulos dies dispartiatur atque ullo die minus quam / dimidia pars gregariorum sit ibi qui eo die dimicabunt utque ea o<b=P>servato a lanistis quam diligentissime exigatur iniugendum his qui provinciae praesidebunt et legatis vel quaestoribus vel legatis legionum vel iis qui ius dicunt c(larissimis) v(iris) aut procuratores maximorum / principum quibus provinciae rector mandaverit is etiam procurator qui provinciis praesidebunt trans Padum autem perque omnes Italiae / regiones arbitrium iniungendum praefectis aliment<is=ORUM> dandis si aderunt vel viae curatori aut si nec is praesens erit iuridico vel / tum classis praetoriae praefecto / item censeo de exceptis ita o<b=P>servandum ut praecipuum mercedis gladiator sibi quisque paciscatur eius pecuniae quae ob hanc causam excipi/ebatur quartam portionem liber serv(u)s autem quintam accipiat de pretiis autem gladiatorum o<b=P>servari paulo ante censui secundum praescrip/tum divinae orationis sed ut ea pretia ad eas civitates pertinea(n)t in quibus ampliora gladiatorum pretia flagrabant quod si quibus civitatibus / res publica tenuior est non eadem serventur quae apu<d=T> fortiores civitates scripta sunt nec supra modum virium inerent sed hactenus in eundem / ut qu(a)e in publicis privatisque rationibus repperientur pretia summa ac media ac postrema si quidem provinciarum eae civitates sunt ab eo / qui praesidebit provinciae o<b=P>serventur ceterarum autem iuridico vel curatore {pro}v{inc}iae vel classis praetoriae praefecto vel procuratori / max<i=U>morum principum vel cuiusque civitatis potestas qu(a)e ibi prima erit atque ita rationibus decem retroversum annorum inspectis exemplis / munerum in quaque civitate editorum consideratis consti[tua]ntur ab eo cuius arbitratus erit de tribus preti(i)s vel si melius ei videbitur / ex eo modo quem peraequ[e] fi[er]i legit trifariam pretia diducantur eaque forma etiam in posterum servetur sciantque v(iri) c(larissimi) qui procon/sules paulo ante profecti sunt intra suum quisque annum i<d=T> negotium exsequi se oportere (e)t ii etiam qui non sortito provincias / regunt intra annum / ad Gallias sedet princeps(!) qui in civitatibus splendidissimarum Galliarum vetere more et sacro ritu expectantur ne ampliore pretio / lanistae praebeant quam binis milibus cum maximi pr[in]cipes oratione sua praedixerint fore ut damnatum ad gladium / procurator eorum non plure quam sex aureis lanistis pra[ebea]t / sacerdotes quoque provinciarum quibus nullum [cum lanist]is negot[i]u[m] erit gladiatores a prioribus sacerdotibus sus/ceptos vel si placeat auctoratos recipiunt at post edition(em) pl[u]re ex p[re]tio in succendentes trans[f]erunt ne quis singulatim aliquem / rei gladiatoriae causa vendat plure quam lanistis est pretium pers[olu]tum / is autem qui apu<d=T> tribunum plebei c(larissimum) v(irum) sponte ad dimicandum profitebitur cum habeat ex lege pretium duo milia si liberatus discri/men instauraverit aestimatio eius post hac HS XII(milia) non excedat is quoque qui senior atque inabilior operam suam denuo [
Inschriftengattung / Personenstatus: litterae erasae;  litterae in litura;  sacerdotes pagani;  servi/servae


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss