MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   7263


Publikation: CIL 03, p 0774 (p 1054, 2328,57) = IGRRP-03, 00159 = IDRE-02, 00394 = Scheid = Cooley = GLIA-01, 00001 = AE 2007, +00036 = AE 2007, +00037 = AE 2009, +00035 = AE 2013, +00004 = AE 2013, +00005 = AE 2014, +00010
Datierung: 14 bis 14         EDCS-ID: EDCS-20200013
Provinz: Galatia         Ort:
Rerum gestarum divi Augusti quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom(ani) / subiecit et i<m=N>pensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit incisarum / in duabus aheneis pilis quae su[n]t Romae positae exemplar sub[i]ectum // [1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa / comparavi per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam / in libertatem vindicavi eo [nomi]ne senatus decretis honorif[i]ci(i)s in / ordinem suum m[e adlegit C(aio) Pansa et C(aio) Hirt]io consulibus consula/rem locum s[ententiae dicendae simu]l [dans et i]mperium mihi dedit / res publica n[e quid detrimenti caperet] me pro praetore simul cum / consulibus pro[videre iussit p]opulus autem eodem anno me / consulem cum [consul uterqu]e in bel[lo ceci]disset et triumvirum rei publi/cae constituend[ae creavit] / [2] qui parentem meum [trucidaver]un[t eo]s in exilium expuli iudiciis legi/timis ultus eorum [fa]cin[us] et postea bellum inferentis rei publicae / vici b[is a]cie / [3] [b]ella terra et mari c[ivilia ex]ternaque toto in orbe terrarum s[aepe gessi] / victorque omnibus v[eniam petentib]us civibus peperci exter[nas] / gentes quibus tuto [ignosci pot]ui[t] c[o]nservare quam excidere ma[lui] / millia civium Roma[no]rum [sub] sacramento meo fuerunt circiter [quingen]/ta ex quibus dedu[xi in coloni]as aut remisi in municipia sua stipen[di(i)s emeri]/tis millia aliquanto [plura qu]am trecenta et iis omnibus agros a[dsignavi] / aut pecuniam pro pr[aemiis milit]iae dedi naves cepi sescen[tas praeter] / eas si quae minore[s quam trir]emes fuerunt / [4] [bis] ovans triumphavi et tri[s egi] curulis triumphos et appella[tus sum v]iciens et / semel imperator [decernente pl]uris triumphos mihi sena[t]u qu[ibus omnibus] / [su]persedi l[aurum de f]asc[i]bus deposui in Capit[olio votis quae] / quoque bello nuncupaveram [sol]utis ob res a [me aut per legatos] / meos auspici(i)s meis terra ma[riqu]e prospere gestas qui[nquagiens et q]uin/quiens decrevit senatus supp[lica]ndum esse dis immortalibus dies a[utem] / [pe]r quos ex senatus consulto [s]upplicatum est fuere DC[CCLXXXX in triumphis] / [meis] ducti sunt ante currum meum reges aut re[g]um lib[eri novem consul] / [f]ueram ter deciens cum [scribeb]a[m] haec [et eram se]p[timum et t]ricen[simu]m / tribuniciae potestatis / [5] [dic]tat[ura]m et absent[i e]t praesent[i mihi delatam et a popu]lo et a se[na]tu / [M(arco) Marce]llo e[t] L(ucio) Arruntio [co(n)s(ulibus)] non rec[epi non sum] depreca[tus] in s[umma] / [f]rum[enti p]enuria curationem ann[on]ae [qu]am ita ad[min]ist[ravi ut intra] / die[s] paucos metu et periculo [p]raesenti civitatem univ[ersam liberarem] / [impensa et] cura mea consul[atum] quoqu[e] tum annuum e[t perpetuum] / [mihi] dela[tum non recepi] / [6] [consulibus M(arco) V]in[icio et Q(uinto) Lucretio] et postea P(ublio) Lentulo et Cn(aeo) L[entulo et] / [terti]um [Paullo Fabio Maximo et Q(uinto) Tuberone senatu populo]qu[e Romano] / [consentientibus] ut cu[rator legum et morum summa potestate solus cre]/[arer nullum magistratum contra morem maiorum delatum recepi quae] / [tum per me geri senatus] v[o]luit per trib[un]ici[a]m p[otestatem perfeci cuius] / [potes]tatis conlegam et [ips]e ultro [quinquiens a sena]tu [de]poposci et accepi / [7] [tri]umv[i]rum rei pu[blicae c]on[s]ti[tuendae fui per continuos an]nos [decem] / [p]rinceps s[enatus usque ad e]um d[iem quo scrip]seram [haec per annos] / quadra[ginta fui pon]tifex [maximus augur XVvir]um sacris fac[iundis] / [VIIvirum ep]ulon[um frater Arvalis sodalis Titius] fetialis fui // [8] patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus sena/tum ter legi et in consulatu sexto censum populi conlega M(arco) Agrippa egi / lustrum post annum alterum et quadragensimum feci quo lustro civi/um Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexa/ginta tria millia tum [iteru]m consulari cum imperio lustrum / solus feci C(aio) Censorino [et C(aio)] Asinio co(n)s(ulibus) quo lustro censa sunt / civium Romanorum [capit]a quadragiens centum millia et ducen/ta triginta tria m[illia et ter]tium consulari cum imperio lustrum / conlega Tib(erio) Cae[sare filio] m[eo feci] Sex(to) Pompeio et Sex(to) Appuleio co(n)s(ulibus) / quo lustro cen[sa sunt] civ[ium Ro]manorum capitum quadragiens / centum mill[ia et n]onge[nta tr]iginta et septem millia / legibus novi[s] m[e auctore l]atis m[ulta e]xempla maiorum exolescentia / iam ex nostro [saecul]o red[uxi et ipse] multarum rer[um exe]mpla imi/tanda pos[teris tradidi] / [9] vota p[ro salute mea susc]ipi p[er c]onsules et sacerdotes qu[in]to / qu[oque anno decrevit senatus ex iis] votis s[ae]pe fecerunt vivo / me [ludos aliquotiens sacerdot]um quattuor amplissima colle/[gia aliquotiens consules pr]iva[t]im etiam et municipatim universi / [cives unanimite]r con[tinente]r apud omnia pulvinaria pro vale/[tu]din[e mea s]upp[licaverunt] / [10] nom[en me]um [sena]tus c[onsulto inc]lusum est in Saliare carmen et sacrosan/ctu[s in perp]etu(u)m [ut essem et q]uoad viverem tribunicia potestas mihi / e[sset per lege]m st[atutum est pontif]ex maximus ne fierem in vivi conle/[gae mei l]ocum [populo id sace]rdotium deferente mihi quod pater meus / [habuer]at r[ecusavi qu]od sacerdotium aliquo<t=D> post annos eo mor/[t]uo d[emum qui civilis tu]m[ultus] occasione occupaverat cuncta ex Italia / [ad comitia mea] confluen[te] m[u]ltitudine quanta Romae nun[q]uam / [fertur ante i]d temp[us fuisse] recep[i] P(ublio) Sulpicio C(aio) Valgio consulibus / [11] aram [Fortunae R]ed[ucis a]nte aedes Honoris et Virtutis ad portam / Cap[enam pro] red[itu me]o senatus consacravit in qua ponti/[fices et] vir[gines Ve]stal[es an]niversarium sacrificium facere / [decrevit eo] di[e quo co]nsul[ibus Q(uinto) Luc]retio et [M(arco) Vi]nic[i]o in urbem ex / [Syria redieram et diem Augustali]a ex co[gnomine] nostro appellavit / [12] [ex senatus auctoritat]e pars p[raetorum e]t tribunorum / [plebi cum consule Q(uinto)] Lu[cre]tio et princi[p]ibus viris [ob]viam mihi / mis[s]a e[st in Campan]iam qui honos [ad h]oc tempus nemimi prae/ter [m]e es[t decretus cu]m ex H[isp]ania Gal[liaque rebu]s in iis provinciis prospe/re [gest]i[s] R[omam redi] Ti(berio) Nerone P(ublio) Qui[ntilio c]o(n)s(ulibus) aram / [Paci]s [A]u[g]ust[ae senatus pro] reditu meo consa[c]randam [censuit] ad cam/pum [Martium in qua m]agistratus et sac[er]dotes [vi]rgines[que] V[est]ales / [ann]iver[sarium sacrific]ium facer[e decrevit] / [13] [ianum] Quirin[um quem cl]aus{s}um esse [maiores nostri voluer]unt / cum per totum i[mperium po]puli Roman[i terra marique es]set parta vic/toriis pax cum pri[usquam] nascerer a [condita] u[rb]e bis omnino clausum / [f]uisse prodatur m[emori]ae ter me princi[pe senat]us claudendum esse censuit / [14] [fil]ios meos quos iuv[enes m]ihi eripuit for[tuna] Gaium et Lucium Caesares / honoris mei caus{s}a senatus populusque Romanus annum quintum et deci/mum agentis consules designavit ut eum magistratum inirent post quin/quennium et ex eo die quo deducti sunt in forum ut interessent consiliis / publicis decrevit senatus equites autem Romani universi principem / iuventutis utrumque eorum parm[is] et hastis argenteis donatum ap/pellaverunt / [15] plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris / mei et nomine meo HS quadringenos ex bellorum man<u=I>biis consul / quintum dedi iterum autem in consulatu decimo ex [p]atrimonio / meo HS quadringenos congiari viritim pernumeravi et consul / undecimum duodecim frumentationes frumento privatim coempto / emensus sum et tribunicia potestate duodecimum quadringenos / nummos tertium viritim dedi quae mea congiaria p[e]rvenerunt / ad [homi]num millia numquam minus quinquaginta et ducenta / tribuniciae potestatis duodevicensimum consul XII trecentis et / viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi / et colon[i]s militum meorum consul quintum ex man<u=I>biis viritim / millia nummum singula dedi acceperunt id triumphale congiarium / in colonis hominum circiter centum et viginti millia consul ter/tium decimum sexagenos denarios plebei quae tum frumentum publicum / accipieba[t] dedi ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt / [16] pecuniam [pr]o agris quos in consulatu meo quarto et postea consulibus / M(arco) Cr[a]sso et Cn(aeo) Lentulo Augure adsignavi militibus solvi municipi(i)s ea / [s]u[mma s]estertium circiter sexsiens milliens fuit quam [p]ro Italicis / praedi(i)s numeravi et ci[r]citer bis milliens et sescentiens quod pro agris / provincialibus solvi id primus et solus omnium qui deduxerunt / colonias militum in Italia aut in provinci(i)s ad memoriam aetatis / meae feci et postea Ti(berio) Nerone et Cn(aeo) Pisone consulibus itemque C(aio) Antistio / et D(ecimo) Laelio co(n)s(ulibus) et C(aio) Calvisio et L(ucio) Pas(s)ieno consulibus et L(ucio) Le[nt]ulo et M(arco) Messalla / consulibus et L(ucio) Caninio et Q(uinto) Fabricio co(n)s(ulibus) milit[i]bus quos eme/rit{e}is stipendi(i)s in sua municipi[a dedux]i praemia numerato / persolvi quam in rem sestertium q[uater] milliens circit[e]r / impendi(i) / [17] quater pecunia mea iuvi aerarium ita ut sestertium milliens et / quingentiens ad eos qui prae(e)rant aerario detulerim et M(arco) Lepido / et L(ucio) Arruntio co(n)s(ulibus) in aerarium militare quod ex consilio m[eo] / co[n]stitutum est ex [q]uo praemia darentur militibus qui vicena / [aut plura] stipe[ndi]a emeruissent HS milliens et septing[e]nti/[ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli / [18] [ab e]o [anno q]uo Cn(aeus) et P(ublius) Lentuli c[ons]ules fuerunt cum deficerent / [vecti]g[alia tum] centum millibus h[om]inum tum pluribus multo fru/me[ntarios et n]umma[rio]s t[ributus ex horr]eo et patr[i]monio meo / edidi / [19] curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in / palatio cum porticibus aedem divi Iuli lupercal porticum ad cir/cum Flaminium quam sum appellari passus ex nomine eius qui pri/orem eodem in solo fecerat Octaviam pulvinar ad circum maximum / aedes in Capitolio Iovis Feretri et Iovis Tonantis aedem Quirini / aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis Libertatis in Aventino / aedem Larum in summa sacra via aedem deum Penatium in Velia / aedem Iuventatis aedem Matris Magnae in palatio feci / [20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci / sine ulla inscriptione nominis mei rivos aquarum compluribus locis / vetustate labentes refeci et aquam quae Marcia appellatur duplicavi / fonte novo in rivum eius inmisso forum Iulium et basilicam / quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni coepta profligata/que opera a patre meo perfeci et eandem basilicam consumptam in/cendio ampliato eius solo sub titulo nominis filiorum m[eorum i]n/c(h)o{h}avi et si vivus non perfecissem perfici ab heredibus [meis ius]si / duo et octoginta templa deum in urbe consul sext[u]m ex [auctori]tate / senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore [refici debeba]t / consul septimum viam Flaminiam ab [urbe] Ari[minum refeci pontes]que / omnes praeter Mulvium et Minucium / [21] in privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum [ex ma]n[u]/biis feci theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a p[r]i[v]atis / empto feci quod sub nomine M(arci) Marcelli generi mei esset don[a e]x / man<u=I>biis in Capitolio et in aede divi Iuli et in aede Apollinis et in ae/de Vestae et in templo Martis Ultoris consacravi quae mihi consti/terunt HS circiter milliens auri coronari(i) pondo triginta et quin/que millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumphos / meos quintum consul remisi et postea quotiens cumque imperator a[ppe]l/latus sum aurum coronarium non accepi decernentibus municipiis / et colonis aequ[e] benigne a<t=D>que antea decreverant / [22] ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinqu(i)ens filiorum meo/rum aut nepotum nomine quibus muneribus depugnaverunt homi/num ci[rc]iter decem millia bis athletarum undique accitorum / spectaculu[m] p[o]pulo pra[ebui me]o nomine et tertium nepot[is] mei no/mine ludos feci me[o no]m[ine] quater aliorum autem m[agist]ra/tuum vicem ter et viciens [pr]o conlegio XVvirorum magi[s]ter [con]/legii collega M(arco) Agrippa lu[dos s]aec(u)lares C(aio) Furnio C(aio) Silano co(n)s(ulibus) [feci] / [c]onsul XIII ludos Mar[tia]les pr[imus fec]i quos p[ost i]d tempus deincep[s] / ins[equen]ti[bus] annis [s(enatus) c(onsulto) et lege fe]cerunt [consu]les [ven]ationes best[ia]/rum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in ci[r]/co aut in foro aut in amphitheatris populo [d]edi sexiens et viciens quibus / confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae / [23] navalis proeli(i) spectac(u)lum populo de[di] trans Tiberim in quo loco / nunc nemus est Caesarum cavato [s]olo in longitudinem mille / et octingentos pedes in latitudine[m mille] e[t] ducent<os=I> in quo tri/ginta rostratae naves triremes a[ut birem]es plures autem / minores inter se conflixerunt q[uibu]s in classibus pugnave/runt praeter remiges millia hom[inum tr]ia circiter / [24] in templis omnium civitatium prov[inci]ae Asiae victor orna/menta reposui quae spoliatis temp[lis is] cum quo bellum gesseram / privatim possederat statuae [mea]e pedestres et equestres et in / quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter quas ipse / sustuli exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomi/ne et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt posui / [25] mare pacavi a praedonibus eo bello servorum qui fugierunt a dominis / suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta / dominis ad supplicium sumendum tradidi iuravit in mea verba tota / Italia sponte sua et me be[lli] quo vici ad Actium ducem depoposcit iura/verunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae Hispaniae Africa Sicilia Sar/dinia qui sub [signis meis tum] militaverint fuerunt senatores plures / quam DCC in ii[s qui vel antea vel pos]tea consules facti sunt ad eum diem / quo scripta su[nt haec LXXXIII sacerdo]tes circiter CLXX / [26] omnium prov[inciarum populi Romani] quibus finitimae fuerunt / gentes quae non p[arerent imperio nos]tro fines auxi Gallias et Hispa/nias provincias i[tem Germaniam qua inclu]dit oceanus a Gadibus ad osti/um Albis flumin[is pacavi Alpes a re]gione ea quae proxima est {H}A/driano mari [ad Tuscum pacari fec]i nulli genti bello per iniuriam / inlato cla[ssis m]ea p[er oceanum] ab ostio Rheni ad solis orientis re/gionem usque ad fi[nes Cimbroru]m navigavit quo neque terra neque / mari quisquam Romanus ante id tempus adit Cimbrique et Charydes / et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amici/tiam meam et populi Romani petierunt meo iussu et auspicio ducti sunt / [duo] exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam quae appel/[latur] Eudaemon [maxim]aeque hostium gentis utr[ius]que cop[iae] / caesae sunt in acie et com[plu]ra oppida capta in Aethiopiam usque ad oppi/dum Nabata perventu[m] est cui proxima est Meroe in Arabiam usque / in fines Sabaeorum pro[ces]sit exercitus ad oppidum Mariba / [27] Aegyptum imperio populi [Ro]mani adieci Armeniam maiorem inter/fecto rege eius Artaxe c[u]m possem facere provinciam malui maiorum / nostrorum exemplo regnum id Tigrani regis Artavasdis filio nepoti au/tem Tigranis regis per T[i(berium) N]eronem tradere qui tum mihi privignus erat / et eandem gentem postea d[e]sciscentem et rebellantem domitam per Gaium / filium meum regi Ariobarzani regis Medorum Artaba[zi] filio regen/dam tradidi et post eius mortem filio eius Artavasdi quo [i]nterfecto Ti[gra]/ne(m) qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id regnum misi pro/vincias omnis quae trans {H}Adrianum mare vergunt ad orien[te]m Cyre/nasque iam ex parte magna regibus eas possidentibus et antea Siciliam et / Sardiniam occupatas bello servili reciperavi / [28] colonias in Africa Sicilia Macedonia utraque Hispania Achai[a] Asia S[y]ria / Gallia Narbonensi Pi[si]dia militum deduxi Italia autem XXVIII [colo]ni/as quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt me[a auctoritate] / deductas habet / [29] signa militaria complur[a p]er alios d[u]ces amissa devicti[s ho]st[ibu]s re[cipe]/ravi ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis Parthos trium exercitu(u)m Romano/rum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesque amicitiam populi Romani / petere coegi ea autem si[gn]a in penetrali quod est in templo Martis Victoris / reposui / [30] Pannoniorum gentes qua[s] ante me principem populi Romani exercitus nun/quam adit devictas per Ti(berium) [Ne]ronem qui tum erat privignus et legatus meus / imperio populi Romani s[ubie]ci protulique fines Illyrici ad ripam fluminis / Danu(v)i citr[a] quod [D]a[cor]u[m tr]ansgressus exercitus meis ausp[iciis vict]us profliga/tusque [es]t et pos[tea tran]s Da[n]u(v)ium ductus ex[ercitus me]u[s] Dacorum / gentes im[peri]a p(opuli) R[omani perferre] coe[git] / [31] ad me ex In[dia regum legationes saepe] m[issae sunt non visae ante id t]em[pus] / apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem nostram amic[itiam appetive]run[t] / per legat[os] B[a]starnae Scythaeque et Sarmatarum qui su[nt citra flu]men / Tanaim et ultra reg[es Alba]norumque rex et Hiberorum e[t Medorum] / [32] ad me supplices confug[erunt r]eges Parthorum Tirida[te]s et post[ea] Phrate[s] // regis Phratis filiu[s] Medorum Ar[tavasdes Adiabenorum] Artaxa/res Britann[o]rum Dumnobellaunus et Tin[comarus Sugambr]orum / Maelo Marcomanorum Sueborum [3 rus] ad [me re]x Parthorum / Phrates Orod[i]s filius filios suos nepot[esque omnes] misit in Italiam non / bello superatu[s] sed amicitiam nostram per [libe]ror[um] suorum pignora / petens plurimaeque aliae gentes exper[tae sunt p(opuli) Ro]m(ani) fidem me prin/cipe quibus antea cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum / et amicitiae commercium / [33] a me gentes Parthorum et Medorum [per legatos] principes earum gen/tium reges petitos acceperunt Par[thi Vononem regis Phr]atis filium / regis Orodis nepotem Medi Arioba[rzanem] regis Artavazdis fi/lium regis Ariobarzanis nepotem / [34] in consulatu sexto et septimo postqua[m b]el[la civil]ia exstinxeram / per consensum universorum [po]tens re[ru]m om[n]ium rem publicam / ex mea potestate in senatus [populi]que R[om]ani [a]rbitrium transtuli / quo pro merito meo senatu[s consulto Au]gust[us appe]llatus sum et laureis / postes aedium mearum v[estiti] publ[ice coronaq]ue civica super / ianuam meam fixa est [et cli]peus [aureu]s in [c]uria Iulia posi/tus quem mihi senatum po[pulumq]ue Rom[an]um dare virtutis cle/ment[iaequ]e iustitiae et pieta[tis cau]sa testatu[m] est pe[r e]ius cl<i=U>pei / [ins]c[ription]em post id tem[pus a]uctoritate [omnibus praestiti pote]s/[t]atis autem nihilo ampliu[s habu]i quam cet[eri qui m]ihi quo/que in ma[gis]tra[t]u conlegae f[uerunt] / [35] tertium dec[i]mum consulatu[m cum gereba]m sena[tus et e]quester ordo / populusqu[e] Romanus universus [appell]avit me p]atr[em p]atriae idque / in vestibu[lo a]edium mearum inscribendum et in c[u]ria [Iulia e]t in foro Aug(usto) / sub quadrigi(i)s quae mihi ex s(enatus) c(onsulto) pos[it]ae [sunt censuit cum scri]psi haec / annum agebam septuagens<i=U>[mum sextum] / summa pecuniae quam ded[it vel in aera]rium [vel plebei Romanae vel di]mis/sis militibus denarium sexien[s milliens] / opera fecit nova aedem Martis [Iovis] Ton[antis et Feretri Apollinis] / divi Iuli Quirini Minervae [Iunonis Reginae Iovis Libertatis] / Larum deum Penatium Iuv[entatis Matris Magnae Lupercal pulvina]r / ad circum curiam cum Ch[alcidico forum Augustum basilica]m / Iuliam theatrum Marcelli [p]or[ticum Octaviam nemus trans T]iberim / Caesarum / refecit Capito[lium sacr]asque aedes [nu]m[ero octoginta] duas thea[t]rum Pom/pei aqua[rum r]iv[os v]iam Flamin[iam] / impensa p[raestita in spect]acula sca[enica et munera] gladiatorum at/[que athletas et venationes et] naumachi[am] et donata pe[c]unia / [colonis municipiis op]p[idis] terrae motu incendioque consum/ptis a[u]t [viritim] a[micis senat]oribusque quorum census explevit / in[n]umera[bili]s // "GR"
Inschriftengattung / Personenstatus: liberti/libertae;  ordo equester;  ordo senatorius;  reges;  sacerdotes pagani;  servi/servae;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss