MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   5940


Publikation: CIL 06, 41062 = CIL 06, 01527 (p 3142, 3444, 3805) = CIL 06, 31670 = NDIEC-03, 00008 = JRA-2009-183 = Speculatrix = TermeDiocleziano-01, p 238 = TermeDiocleziano-02, p 64 = Gordon 00028 = D 08393 (p 190) = AE 1899, 00095 = AE 1949, +00181 = AE 1951, 00002 = AE 1951, 00247 = AE 1978, 00014 = AE 1992, 00081 = AE 1993, 00119 = AE 1993, 00120 = AE 1992, +00081 = AE 1994, 00106 = AE 1999, 00235 = AE 2013, +00046
Datierung: -15 bis -9         EDCS-ID: EDCS-60700127
Provinz: Roma         Ort:
u]xoris / [6] / [3 mo]rum probit[ate(?) 3]/rum [3] permansisti prob[a 3] / orbata es re[pente ante nuptiar]um diem utroque pa[rente in deserta soli]/tudine una o[ccisis per te maxi]me cum ego in Macedo[niam provinciam issem] / vir sororis tua[e C(aius) Cluvius in A]fricam provinciam [inulta non est relicta] / mors parentum / tanta cum industria m[unere es p]ietatis perfuncta ef[flagitando atque] / vindicando ut si praest[o fu]issemus non ampliu[s potuissemus sed] / haec habes communia cum [s]anctissima femina s[orore tua] / quae dum agitabas ex patria domo propter custodia[m non cedisti sumpto] / de nocentibus supplicio evest[i]gio te in domum ma[tris meae tulisti ubi] / adventum meum expectast[i] / temptatae deinde estis ut testamen[tum] quo nos eramus heredes rupt[um diceretur] / coemptione facta cum uxore ita necessario te cum universis pat[ris bonis in] / tutelam eorum qui rem agitabant reccidisse sororem omni[no eorum bonorum] / fore expertem quod emancupata esset Cluvio qua mente ista acc[eperis qua prae]/sentia animi restiteris etsi afui conpertum habeo / veritate caus{s}am communem [t]utata es testamentum ruptum non esse ut [uterque potius] / hereditatem teneremus quam omnia bona sola possideres certa qui[dem sententia] / te ita patris acta defensuram ut si non optinuisses partituram cum s[orore te adfir]/mares nec sub condicionem tutelae legit<i=U>mae venturam quoius per [legem in te ius non] / esset neque enim familia[e] gens ulla probari poterat quae te id facere [impediret] / nam etsi patris testamentum ruptum esset tamen iis qui intenderen[t non esse id] / ius quia gentis eiusdem non essent / cesserunt constantiae tuae neque amplius rem sollicitarunt quo facto [officii in patrem] / pietatis in sororem fide[i] in nos patrocinium su<s=C>ceptum sola peregisti / rara sunt tam diuturna matrimonia finita morte non divertio in[terrupta contigit] / nobis ut ad annum XXXXI sine offensa perduceretur utinam vetust[a coniunctio habu]/isset mutationem vice m[e]a qua iustius erat cedere fato maiorem / domestica bona pudici[t]iae o<b=P>sequi comitatis facilitatis lanificii stud[ii religionis] / sine superstitione o[r]natus non conspicendi cultus modici cur [memorem cur dicam de cari]/tate familiae pietate [c]um aeque matrem meam ac tuos parentes col[ueris non alia mente] / illi quam tuis curaveris cetera innumerabilia habueris commun[ia cum omnibus] / matronis dignam f[a]mam colentibus propria sunt tua quae vindico ac [paucae uxores in] / similia inciderunt ut talia paterentur et praestarent quae rara ut essent [propitia] / fortuna cavit / omne tu<u=U>m patrimonium acceptum ab parentibus communi diligentia cons[ervavimus] / neque enim erat adquirendi tibi cura quod totum mihi tradisti officia [ita par]/titi sumus ut ego tu[t]elam tuae fortunae gererem ut meae custodiam sust[ineres multa] / de hac parte omittam ne tua propria mecum communicem satis sit [hoc] mi[hi tuis] / de sensibus [indi]casse / [liberali]tatem tuam c[u]m plur<i=U>mis necessariis tum praecipue pietati praesti[tisti] / [3 licet qu]is alias nominaverit unam dumtaxat simillimam [tui 3] / [3 h]abuisti sororem tuam nam propinquas vestras d[ignas eiusmodi] / [3 bene]ficiis domibus vestris apud nos educavistis eadem u[t condicio]/[nes aptas famili]ae vestrae consequi possent dotes parastis quas quid[em a vobis] / [constitutas comm]uni consilio ego et C(aius) Cluvius excepimus et probantes [sensus vestros] / [ne vestro patrimo]nio vos multaretis nostram rem familiarem sub[didimus vestrae] / [nostraque bona] in dotes dedimus quod non venditandi nostri c[ausa memoravi] / [sed ut illa consi]lia vestra concepta pia liberalitate honori no[s duxisse consta]/[ret exequi de nos]tris / [multa alia merit]a tua praetermittenda [mihi sunt // [varia et ampla subsi]dia fugae meae praestitisti ornamentis / [me instruxisti] cum omne aurum margaritaque corpori / [tuo accomodata trad]isti mihi et subinde familia nummis fructibus / [deceptis nostrorum a]dversariorum custodibus a<b=P>sentiam meam locupletasti / [publicatis bonis repet]itis(?) quod ut conarere virtus tua te hortabatur / [mira pietas tua me m]unibat clementia eorum contra quos ea parabas / [nihilo minus tamen v]ox tua est firmitate animi emissa / [agmen conlectum ex repe]rtis hominibus a Milone quoius domus emptione / [potitus eram cum ille fuisset] exul belli civilis occasonibus inrupturum / [et direpturum 3 reiecist]i [et defe]ndisti domum nostram / [ // iure Caesar dixit tibi acceptum esse referendu]m extare [adhuc] / me patriae redditum a se [na]m nisi parasses quod servar[et] cavens saluti meae / inaniter opes suas pollice[re]tur ita non minus pietati tu[a]e quam Caesari / me debeo / quid ego nunc interiora [no]stra et recondita consilia s[e]rmonesque arcanos / eruam ut repentinis nu[nt]iis ad praesentia et i<m=N>minentia pericula evoca/tus tuis consiliis cons[er]vatus sim ut neque audac[i]us experiri casus / temere passa sis et mod[es]tiora cogitanti fida receptacula pararis / sociosque consilioru[m t]uorum ad me servandum delegeris sororem / tuam et virum eius C(aium) Clu[viu]m coniuncto omnium periculo infinita sint / si attingere coner sat [si]t mihi tibique salutariter m[e latuisse] / acerbissumum tamen in vi[ta] mihi accidisse tua vice fatebo[r reddito me iam] / cive patriae beneficio et i[ud]icio a<b=P>sentis Caesaris Augusti [quom abs te 3] / de restitutione mea M(arcus) L[epi]dus conlega praesens interp[ellaretur et ad eius] / pedes prostrata humi n[on] modo non adlevata sed tra[ducta et indignum in] / modum rapsata livori[bus c]orporis repleta firmissimo [animo eum admone]/res edicti Caesaris cum g[r]atulatione restitutionis me[ae atque vocibus eti]/am contumeliosis et cr[ud]elibus exceptis volneribus pa[lam conquereris] / ut auctor meorum peric[ul]orum notesceret quoi noc[uit mox ea res] / quid hac virtute efficaciu[s] praebere Caesari clementia[e locum et cum cu]/stodia spiritus mei not[a]re i<m=N>portunam crudelitatem [Lepidi firma tua] / patientia / sed quid plura parcamu[s] orationi quae debet et potest e[sse brevis ne maxi]/ma opera tractando pa[r]um digne peragamus quom pr[o maximo documento] / meritorum tuorum oc[ulis] omnium praeferam titulum [salutis meae] / pacato orbe terrarum res[titut]a re publica quieta deinde n[obis et felicia] / tempora contingerunt fue[ru]nt optati liberi quos aliqua[mdiu sors nobis invi]/derat si fortuna procede[re e]sset passa sollemnis inservie[ns quid utrique no]/strum defuit procedens a[li]as spem finiebat quid agitav[eris propterea quae]/que ingredi conata sis f[ors] sit an in quibusdam feminis [conspicua et memorabi]/lia in te quidem minime a[dmi]randa conlata virtutibu[s ceteris omittam] / diffidens fecunditati tuae [et do]lens orbitate mea ne tenen[do in matrimonio] / te spem habendi liberos [dep]onerem atque eius caussa ess[em infelix de divertio] / elocuta es vocuamque [do]mum alterius fecunditati t[e tradituram non alia] / mente nisi ut nota con[co]rdia nostra tu ipsa mihi di[gnam et aptam con]/dicionem quaereres p[ara]resque ac futuros liberos t[e communes pro]/que tuis habituram adf[irm]ares neque patrimoni(i) nos[tri quod adhuc] / fuerat commune separa[ti]onem facturam sed in eodem [arbitrio meo id] / et si vellem tuo ministerio [fu]turum nihil seiunctum ni[hil separatum te] / habituram sororis soc[rusve] officia pietatemque mihi d[ehinc praestituram] / fatear necesset adeo me exa[rsi]sse ut excesserim mente adeo [exhoruisse cona]/tus tuos ut vix redderer [mi]hi agitari divertia inter nos [ante quam nobis] / fato dicta lex esset poss[e te a]liquid concipere mente qua[re vivo me desineres] / esse mihi uxor cum paene [e]xule me vita fidiss<i=U>ma perman[sisses] / quae tanta mihi fuerit cu[pid]itas aut necessitas habendi li[beros ut propterea] / fidem exuerem mutare[m c]erta dubiis sed quid plura [cedens mihi mansisti] / apu<d=T> me neque enim ced[er]e tibi sine dedecore meo et co[mmuni infelici]/tate poteram / tibi vero quid memorabi[lius] quam inserviendo mihi c[onsilium cepisse] / ut quom ex te liberos ha[b]ere non possem per te tamen [haberem et diffi]/dentia partus tui alteriu[s c]oniugio parares fecunditat[em] / utinam patiente utriusqu[e a]etate procedere coniugium [potuisset donec e]/lato me maiore quod iu[sti]us erat suprema mihi praesta[res ego enim super]/stite te excederem orbitat[e f]ilia mihi su<b=P>stituta / praecucurristi fato delegast[i] mihi luctum desiderio tui nec libe[ros futuros me mise]/rum reliquisti flectam ego quoque sensus meos ad iudicia tu[a] / omnia tua cogitata praescri[p]ta cedant laudibus tuis ut sint mi[hi solacia ne nimis] / desiderem quod inmort[ali]tati ad memoriam consecrat[um est] / fructus vitae tuae non derunt [m]ihi occurrente fama tua firma[tus animo atque] / doctus actis tuis resistam fo[rt]unae quae mihi non omnia erip[uit sed cum laudi]/bus crescere tui memoriam [pas]sa est sed quod tranquilli status e[rat mihi tecum] / amisi quam speculatricem e[t p]ropugnatricem meorum pericul[orum cogitans calami]/tate frangor nec permane[re] in promisso possum / naturalis dolor extorquet const[an]tiae vires maerore mersor et quibu[s angos luctu aedioque] / in necutro mihi consto repeten[s p]ristinos casus meos futurosque eve[ntus cogitans con]/cido mihi tantis talibusque pr[aesi]diis orbatus intuens famam tuam n[on tam constanter pa]/tiendo haec quam ad desider[ium] luctumque reservatus videor / ult<i=U>mum huius orationis erit omn[ia] meruisse te neque omnia contigisse mi[hi ut praestarem] / tibi legem habui mandata tu[a] quod extra mihi liberum fuerit pr[aestabo] / te di Manes tui ut quietam pat[ia]ntur atque ita tueantur opto
Inschriftengattung / Personenstatus: mulieres;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss