MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   5431


Publikation: CIL 06, 10230 (p 3908) = D 08394 = AE 1993, +00120 = AE 2004, +00197
Datierung: -27 bis 14         EDCS-ID: EDCS-16100458
Provinz: Roma         Ort:
Murdiae L(uci) f(iliae) matris / sed propriis viribus adlevent cetera quo firmiora / probabilioraque sint / omnes filios aeque fecit heredes partitione filiae data amor / maternus caritate liberum aequalitate partium constat / viro certam pecuniam legavit ut ius dotis honore iudici augeretur / mihi revocata memoria patris eaque in consilium et fide sua ad/hibita aestumatione facta certas res testamento praelegavit / neque ea mente quo me fratribus meis quom <e=F>orum aliqua / contumelia praeferret sed memor liberalitatis patris mei / reddenda mihi statuit quae iudicio viri sui ex patrimonio / meo cepisset ut ea us{s}u suo custodita proprietati meae resti/tuerentur / constitit ergo in hoc sibi ipsa ut a parentibus dignis viris data / matrimonia o<b=P>sequio probitate retineret nupta meriteis gra/tior fieret fide carior haberetur iudicio ornatior relinquere/tur post decessum consensu civium laudaretur quom discriptio / partium habeat gratum fidumque animum in viros aequalita/tem in liberos iustitiam in veritate / quibus de causeis {Q} quom omnium bonarum feminarum simplex simi/lisque esse laudatio soleat quod naturalia bona propria custo/dia servata varietates verborum non desiderent satisque sit / eadem omnes bona fama digna fecisse et quia adquirere / novas laudes mulieri sit arduom quom minoribus varieta/tibus vita iactetur necessario communia esse colenda ne quod / amissum ex iustis praecepteis cetera turpet / eo maiorem laudem omnium carissima mihi mater meruit quod / modestia probitate pudicitia opsequio lanificio diligentia fide / par similisque cetereis probeis feminis fuit neque ulli cessit vir/tutis laboris sapientiae periculorum praecipuam aut certe [


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss