MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   6914


Publikation: CIL 08, 01548 = CIL 08, 15550 = D 06827 = LBIRNA 00176          EDCS-ID: EDCS-21300251
Provinz: Africa proconsularis         Ort:
Pro salute Imp(eratoris) Antonini Aug(usti) Pii / liberorumq(ue) eius / [L(ucius)] Cincius C(ai) f(ilius) Arn(ensi) Victor cum ad tuendam / rem public(am) suam ex consensu decurio/num omnium iampridem patronus / factus esset porticum templi Cererum ve/tustate consumptam a solo restituit et / statuam Genii curiae ex HS IIII m(iliibus) n(ummum) in curia po/suit et die dedicationis decurionib(us) sportulas / asses octonos et universis civibus epulum / dedit cumq(ue) propter eiusdem Cinci Victoris / merita quae circa r(em) p(ublicam) suam et universos / cives exhibuisset M(arcum) Cincium Felicem Iulianum / fil(ium) eius ex consensu et favorae patronum expostu/lassent et fecissent Cincius Victor pater eius ad am/pliandam benignitatem suam statuam Fortunae / cum ex HS V m(ilibus) promisisset ampliata pec(unia) d(e) s(uo) p(osuit) ide[mq(ue)] / dedic(avit) et ea die decurionib(us) pagi et civitat(is) sportulas / a(sses) VIII et universis civibus [ep]ulum dedi[t]


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss