MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   8080


Publikation: CIL 11, 00382 (p 1234) = CLE 01376 = ILCV 00075
Datierung: 554 bis 555         EDCS-ID: EDCS-20401823
Provinz: Aemilia / Regio VIII         Ort:
Humano generi legem natura creatrix / hanc dedit ut tumuli membra sepulta tegant / Liberii s<u=O>boles patri matrique sepulc{h}rum / triste ministerium mente dedere pia / hic sunt membra quidem sed famam non tenet urna / nam durat titulis nescia vita mori / rexit Romuleos fasces currentibus annis / successu parili Gallica iura tenens / hos non imbelli pretio mercatus honores / sed pretio maius detulit alma fides / Ausoniae populis gentiles rite cohortes / disposuit sanxit foedera iura dedit / cunctis mente pater toto venerabilis aevo / terdenis [lus]tris proximus occubuit / o quantum bene gesta valent cum membra recedunt / nescit fama mori lucida vita manet
Inschriftengattung / Personenstatus: carmina;  inscriptiones christianae;  mulieres;  nomen singulare;  reges;  tituli operum;  tituli sepulcrales;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss