MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   7632


Publikation: CIL 11, 01421 (p 1263) = InscrIt-07-01, 00007 = D 00140 = DecretaPisana 00002 = Freis 00017 = Questori 00328 = Segenni = Bergemann 00036 = Epigraphica-2007-99 = AE 1991, +00021 = AE 2000, +00037 = AE 2002, +00451 = AE 2003, +00626 = AE 2007, +00070 = AE 2007, +00539 = AE 2009, +00014 = AE 2010, +00037
Datierung:bis 14         EDCS-ID: EDCS-20402891
Provinz: Etruria / Regio VII         Ort:
scrib(endo) ad]/fu[e]r(unt) Q(uintus) Sertorius Q(uinti) f(ilius) Atilius Tacitus P(ublius) Rasinius L(uci) f(ilius) Bassus L(ucius) Lappius / P(ubli) [f(ilius) G]allus Q(uintus) Sertorius Q(uinti) f(ilius) Alpius Pica C(aius) Vettius L(uci) f(ilius) Virgula M(arcus) Herius / M(arci) [f(ilius) P]riscus A(ulus) Albius A(uli) f(ilius) Gutta Ti(berius) Petronius Ti(beri) f(ilius) Pollio L(ucius) Fabius L(uci) f(ilius) Bassus / Sex(tus) [A]ponius Sex(ti) f(ilius) Creticus C(aius) Canius C(ai) <f=E>(ilius) Saturninus L(ucius) Otacilius Q(uinti) f(ilius) Panthera / quod [v(erba) f(acta)] sunt cum in colonia nostra propter contentiones candidato/ru[m m]agistratuus non essent ea acta essent quae infra scripta sunt / cum a(nte) [d(iem) II]II Nonas Apriles allatus esset nuntius C(aium) Caesarem Augusti patris patri/ae [po]ntif(icis) max{s}<i=U>mi custodis imperi(i) Romani totiusque orbis terrarum prae/si[dis f]ilium divi nepotem post consulatum quem ultra finis extremas popu/li [Ro]mani bellum gerens feliciter peregerat bene gesta re publica devicteis aut / in [fid]em receptis bellicosissimis ac max{s}imis gentibus ipsum volneribus pro re / pu[bli]ca exceptis ex eo casu crudelibus fatis ereptum populo Romano iam designa/tu[m i]ustissimum ac simillumum parentis sui virtutibus principem coloniaeque / no[st]rae unicum praesidium eaque res nondum quieto luctu quem ex deces/su [L(uci) C]aesaris fratris eius consulis designati auguris patroni nostri princ[i]/pis [iu]ventutis colonia universa susceperat renovasset multiplicassetque / ma[er]orem omnium singulorum universorumque ob eas res universi decu/rio[ne]s colonique quando eo casu in colonia neque IIvir(i) neque praefecti / er[an]t neque quisquam iure dicundo prae(e)rat inter sese consenserunt pro / ma[g]nitudine tantae ac tam improvisae calamitatis oportere ex ea die / qu[a ei]us deces(s)us nuntiatus esset usqu<e=I> ad eam diem qua ossa relata atque / co[nd]ita iustaque eius Manibus perfecta essent cunctos veste mutata templis/qu[e d]eorum immortalium balneisque publicis et tabernis omnibus clausis / co[nv]ictibus sese apstinere matronas quae in colonia nostra sunt sublugere / di[em]que eum quo die C(aius) Caesar obi(i)t qui dies est a(nte) d(iem) VIIII K(alendas) Martias pro Alliensi / lu[gub]rem memoriae prodi notarique in praesentia omnium iussu ac / vo[lun]tate caverique ne quod sacrificium publicum neve quae suppli/ca[tio]nes nive sponsalia nive convivia publica postea in eum diem / eo[ve d]ie qui dies erit a(nte) d(iem) VIIII K(alendas) Mart(ias) fiant concipiantur indican/tu[rve] nive qui ludi scaenici circiensesve eo die fiant spectenturve / ut[ique] eo die quodannis publice Manibus eius per magistratus eosve / qu[i Pi]sis iure dicundo prae(e)runt eodem loco eodemque modo quo / L(ucio) C[aes]ari parentari institutum est parentetur / utique [ian]us celeberrimo coloniae nostrae loco constituatur orna/tu[s sp]oleis devictarum aut in fidem receptarum ab eo gentium super / eu[m st]atua pedestris ipsius triumphali ornatu circaque eam duae / eq[uest]res inauratae Gai et Luci Caesarum statuae ponantur / utique [cu]m primum per legem coloniae duoviros creare et habere po/tu[eri]mus ii duoviri qui primi creati erunt hoc quod decurionibus / et [uni]versis colonis placuit ad decuriones referant eorum pu/bl[ica] auctoritate adhibita legitume id caveatur auctoribusque / iis [in t]abulas publicas referatur interea T(itus) Statulenus Iuncus / fla[me]n Augustalis pontif(ex) minor publicorum p(opuli) R(omani) sacrorum rogare/tu[r uti] cum legatis excusata praesenti coloniae necessitate hoc / of[ficiu]m publicum et voluntatem universorum libello reddito / Im[p(eratori) Ca]esari Augusto patri patriae pontif(ici) max{s}imo tribuniciae / po[test(atis)] XXVI indicet / idqu[e T(itus) St]atulenus Iuncus princeps coloniae nostrae flamen August(alis) / po[ntif(ex)] minor publicorum p(opuli) R(omani) sacrorum libello ita uti supra scriptum / es[t Imp]eratori Caesari Augusto pontif(ici) maximo tribun(iciae) potest(atis) XXVI pat(ri) / pat[riae] reddito fecerit placere conscriptis quae a(nte) d(iem) IIII Nonas Apriles / qu[ae Sex(to)] Aelio Cato C(aio) Sentio Saturnino co(n)s(ulibus) fuerunt facta acta con/st[ituta] sunt per consensum omnium ordinum ea omnia ita fieri agi ha/be[ri] obse]rvarique ab L(ucio) Titio A(uli) f(ilio) et T(ito) Allio T(iti) f(ilio) Rufo IIviris et ab eis quicum/qu[e post]ea in colonia nostra IIvir(i) praefecti sive qui ali(i) magistratus / er[unt] omnia in perpetuom(!) ita fieri agi haberi o<b=P>servarique utiq(ue) L(ucius) Titius / A(uli) [f(ilius) T(itus) A]llius T(iti) f(ilius) Rufus IIviri ea omnia quae supra scripta sunt ex decret(o) / nos[tro] coram pro quaestoribus primo quoque tempore per scribam pu/bl[i]c[um i]n tabulas publicas referenda curent / censuere
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae;  officium/professio;  ordo decurionum;  sacerdotes pagani;  tituli honorarii;  tituli operum;  tituli sacri;  tituli sepulcrales;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss