MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   1223


Publikation: CIL 11, 06335 (p 1399) = D 07218 = Pisaurum 00046 = AE 2013, 00497
Datierung: 256 bis 256         EDCS-ID: EDCS-23200627
Provinz: Umbria / Regio VI         Ort:
L(ucio) Valerio Maximo et M(arco) Acilio Glabrio/ne co(n)s(ulibus) Non(is) Ian(uariis) / colonia Iulia Felic{a}e Pisauro in schola deae / Minerv(a)e Aug(ustae) col(legii) fab(rum) collegae univer/si convenerunt q(uod) u(niversorum) c(onsensu) v(erba) facta sunt / plena obsequia amoris numeri nostri in claritatem domus / Petroni Victorini c(larissimi) i(uvenis) patroni nostri demonstrari gloriosum est quippe cum / dignatio <e=F>ius in omnibus prona provocet ut et Setinam Iustam c(larissimam) f(eminam) coniu/gem eius incomparabilis pudicitiae plurimo numero filiorum gloriantem de / quorum genere cum aetate eorum crescit felicitas patronam nobis / cooptari Petronium quoque Aufidium Victorinum iun(iorem) pari modo sicu/ti et maiores fratres eius cc(larissimos) pp(ueros) (h)abere nos in numero laetamur eum quoque / cooptatum patronum prono consensu adscribi gloriae et ex hoc gaudium n(umeri) n(ostri) / amplificari placere pro generis claritate proque senatoria dignitat<e=IS> / [Petr]oni Victorini c(larissimi) i(uvenis) cuius incomparabili amore et in numerum nostrum dig/natione licet impares tamen obsequio dignitati eius in omnibus parentes / nec aliquit pr(a)etermittentes prono animo et voto properamus cum et Sentinam / Iustam c(larissimam) f(eminam) coniugem eius patronam se<d=T> et Pe<t=I>ron(i)um Aufidium Victorinum / iun(iorem) filium eorum sicuti et fratres eius patronum n(umeri) n(ostri) cooptasse nos per decre/tum insinuamus quod offerri eis per q(uin)q(uennales) n(umeri) n(ostri) se<d=T> et plurimos collegas placuisse / hocque testimonium incidi in tabulam aeneam et quam primum eis offerri ut in / plenum intellegentes amorem numeri nostri perpetua gloria ornare et fo/vere nos digne(n)tur / censuer(unt)
Inschriftengattung / Personenstatus: mulieres;  officium/professio;  ordo decurionum;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss