MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   533


Publikation: CIL 14, 02112 (p 486) = D 07212 = EE-09, p 381 = Bendlin = TermeDiocleziano-02, p 175 = AE 1983, 00181 = AE 2003, +00288 = AE 2010, +00026 = AE 2011, 00203
Datierung: 136 bis 136         EDCS-ID: EDCS-54601010
Provinz: Latium et Campania / Regio I         Ort:
L(ucio) [Ceionio] Commodo Sex(to) Vettuleno Civica Pompeiano co(n)s(ulibus) a(nte) d(iem) V Idus Iun(ias) / [Lanuvi in] templo Antinoi in quo L(ucius) Caesennius Rufus / [patronu]s municipi(i) conventum haberi iusserat per L(ucium) Pompeium / [3]um q(uin)q(uennalem) cultorum Dianae et Antinoi pollicitus est se / [3 d]aturum eis ex liberalitate sua HS XV m(ilium) n(ummum) usum die / [natal]is Dianae Idib(us) Aug(ustis) HS CCCC n(ummum) et die natalis Antinoi V K(alendas) / [Decemb(res)] HS CCCC n(ummum) et praecepit legem ab ipsis constitutam sub tetra/[stylo A]ntinoi parte interiori perscribi in verba infra scripta / [M(arco) Antonio Hiber]o P(ublio) Mummio Sisenna co(n)s(ulibus) Kal(endis) Ian(uariis) collegium salutare Dianae / [3] et Antinoi constitutum L(ucio) Caesennio L(uci) f(ilio) Qui(rina) Rufo dic(tatore) III idemq(ue) patr(ono) / kaput ex s(enatus) c(onsulto) p(opuli) R(omani) / quib[us ex s(enatus) c(onsulto) coire co]nvenire collegiumq(ue) habere liceat qui stipem menstruam conferre vo/len[t unde fiant fune]ra in i<d=T> collegium coeant neq(ue) sub specie eius collegi(i) nisi semel in men/se c[onveniant con]ferendi causa unde defuncti sepeliantur / [quod bonum fa]ust[um fe]lix salutareq(ue) sit Imp(eratori) Caesari Traiano Hadriano Aug(usto) toti{us}que / [do]mu<i=S> [Aug(ustae)] nobis [n]ostris collegioq(ue) nostro et bene a<t=D>que industrie contraxerimus ut / [e]xitus d[efu]nctorum honeste prosequamur itaq(ue) bene conferendo universi consentire / debemus u[t long]o tempore inveterescere possimus tu qui nov<u=O>s in hoc collegi<um=O> / intrare vole[s p]rius legem perlege et sic intra n<e=I> postmodum queraris aut heredi tuo / controver[si]am relinquas lex{s} collegi(i) / [plac]uit universis ut quisquis in hoc collegium intrare voluerit dabit kapitulari nomine / HS C n(ummum) et vi[ni] boni amphoram item in menses sing(ulos) a(sses) V item placuit ut quisquis mensib(us) / contin[uis se]x non pariaverit et ei humanitus acciderit eius ratio funeris non habebitur / etiamsi [tes]tamentum factum habuerit item placuit quisquis ex hoc corpo/re n(ostro) pariatu[s] decesserit eum sequentur ex arca HS CCC n(ummum) ex qua summa decedent exe/quiari nomine HS L n(ummum) qui ad rogu<m=S> dividentur exequiae autem pedibus fungentur / item placuit quisquis a municipio ultra mil{l}iar(ium) XX decesserit et nuntiatum fuerit eo exire debebunt / electi ex corpore n(ostro) homines tres qui funeris eius curam agant et rationem populo reddere debebunt / sine dolo m[al]o et si qui<d=T> in eis fraudis causa inventum fuerit eis multa esto quadruplum quibus / [funeraticium] eius dabitur hoc amplius viatici nomine ultro citro sing(ulis) HS XX n(ummum) quod si longius / [a municipio su]pra mil{l}(iarium) XX decesserit et nuntiari non potuerit tum is qui eum funeraverit testa/[tionum tabel]lis signatis sigillis civium Romanor(um) VII et probata causa funeraticium eius sa/[tis dato ampli]us neminem petiturum deductis commodi(i)s et exequiario e lege collegi(i) dari / [sibi petito a co]llegio do<l=I>us malus abesto neque patrono neque patronae neque d[omino] // Neque dominae neque creditori ex hoc collegio ulla petitio esto nisi {si} quis testamento heres / nomina[tu]s erit si quis intestatus decesserit is arbit{e}rio quinq(uennalis) et populi funerabitur / item placuit q[ui]squis ex hoc collegio servus defunctus fuerit et corpus eius a domino dominav[e] / iniquitat{a}e sepulturae datum non fuerit neque tabellas fecerit ei funus imag[ina]/rium fiet item placuit quisquis ex quacumque causa mortem sibi adsciveri[t] / eius ratio funeris non habebitur / item placuit ut quisquis servus ex hoc collegio liber factus fuerit is dare debebit vini [bo]/ni amphoram item placuit quisquis magister suo anno erit ex ordine al[bi] / ad cenam faciendam et non observaverit neque fecerit is arcae inferet HS XXX n(ummum) / insequens eius dare debebit et is eius loco restituere debebit / ordo cenarum VIII Id(us) Mar(tias) natali Caesenni [3]i patris V Kal(endas) Dec(embres) nat(ali) Ant[inoi] / Idib(us) Aug(ustis) natali Dianae et collegi(i) XIII K(alendas) Sept(embres) na[t(ali) Caes]enni Silvani fratris pr(idie) N[on(as) 3] / natali Corneliae Proculae matris XIX K(alendas) Ian(uarias) na[tal(i) Cae]senni Rufi patr(oni) munic[ipii] / magistri cenarum ex ordine albi facti qu[oqu]o ordine homines quaterni ponere debeb[unt] / vini boni amphoras singulas et panes a(ssium) II qui numerus collegi(i) fuerit et sardas n[u]/mero quattuor strationem caldam cum ministerio / item placuit ut quisquis quinquennalis in hoc collegio factus fuerit is a sigillis eius temporis / quo quinquennalis erit immunis esse debebit et ei ex omnibus divisionibus partes dupla[s] / dari item scribae et viatori a sigillis vacantibus partes ex omni divisione sesquip[las] / dari placuit / item placuit ut quisquis quinquennalitatem gesserit integre ei ob honorem partes ses[qui]/plas ex omni re dari ut et reliqui recte faciendo idem sperent / item placuit si quis quid queri aut referre volet in conventu referat ut quieti et / hilares diebus sollemnibus epulemur / item placuit ut quisquis s<e=I>ditionis causa de loco in alium locum transierit ei multa es/to HS IIII n(ummum) si quis autem in obprobrium alter alterius dixerit aut tu[mul]/tuatus fuerit ei multa esto HS XII n(ummum) si quis quinquennali inter epulas / obprobrium aut quid contumeliose dixerit ei multa esto HS XX n(ummum) / item placuit ut quinquennalis sui cuiusque temporis diebus sollemn[ibus ture] / et vino supplicet et ceteris officiis albatus fungatur et die[bus natalibus] / Dianae et Antinoi oleum collegio in balinio publico pon[at antequam] / epulentur
Inschriftengattung / Personenstatus: servi/servae


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss