MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   4901


Publikation: CIL 16, 00028 (p 215) = CIL 03, p 1960 (p 2328,64) = D 01995 = Bosch 00070
Datierung: 82 bis 82         EDCS-ID: EDCS-12300232
Provinz: Thracia         Ort:
Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus / Augustus pontifex maximus tribunic(ia) po/testat(e) II imp(erator) II p(ater) p(atriae) co(n)s(ul) VIII designat(us) VIIII / iis qui militaverunt equites et pedites in a/lis quinque et cohortibus novem quae ap/pellantur I Flavia Gemina et I Cann<a=E>/nefatium et II Flavia Gemina et Scubu/lorum et Picentiana et I Germanorum / et I Aquitanorum et I Asturum et I Thra/cum et II Raetorum et II et III et IIII Aquitano/rum et VII Raetorum et sunt in Germania / sub Q(uinto) Corellio Rufo item in ala Claudia / Nova et cohortibus duabus III Gallo/rum et V Hispanorum quae sunt in Moe/sia sub C(aio) Vettuleno Civica Ceriale / quinis et vicenis pluribusve stipen//diis emeritis dimissis honesta missi/one quorum nomina subscripta sunt / ipsis liberis posterisque eorum civ(i)/tatem dedit et conubium cum uxoribus / quas tunc habuissent cum est civitas / iis data aut si qui caelibes essent cum / iis quas postea duxissent dumtaxat sin/guli singulas a(nte) d(iem) XII K(alendas) Octobr(es) / M(arco) Larcio Magno Pompeio Silone / T(ito) Aurelio Quieto / co(n)s(ulibus) / cohort(is) I Aquitanorum cui prae(e)st / M(arcus) Gennius M(arci) f(ilius) Cam(ilia) Carfinianus / ex peditibus / L(ucio) Valerio L(uci) f(ilio) Pudenti Ancyr(a) / descriptum et recognitum ex tabula ae/nea quae fixa est Romae in Capitolio // Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus / Augustus pontifex maximus tribunic(ia) / potestat(e) II imp(erator) II p(ater) p(atriae) co(n)s(ul) VIII designat(us) VIIII / iis qui militaverunt equites et pedites in a/lis quinque et cohortibus novem quae ap/pellantur I Flavia Gemina et I Cann<a=E>ne/fatium et II Flavia Gemina et Scubulorum et / Picentiana et I Germanorum et I Aquitano/rum et I Asturum et I Thracum et II Raetorum / et II et III et IIII Aquitanorum et VII Raetorum / et sunt in Germania sub Q(uinto) Corellio Rufo / item in ala Claudia Nova et cohortibus du/abus III Gallorum et V Hispanorum quae / sunt in Moesia sub C(aio) Vettuleno Civica Ce/riale quinis et vicenis pluribusve stipen/diis emeritis dimissis honesta missione / quorum nomina subscripta sunt ipsis / liberis posterisque eorum civitatem dedit / et conubium cum uxoribus quas tunc habu/issent cum est civitas iis data aut si qui cae/libes essent cum iis quas postea duxissent / dumtaxat singuli singulas / a(nte) d(iem) XII K(alendas) Octobr(es) / M(arco) Larcio Magno Pompeio Silone / T(ito) Aurelio Quieto co(n)s(ulibus) / cohort(is) I Aquitanorum cui prae(e)st / M(arcus) Gennius M(arci) f(ilius) Cam(ilia) Carfinianus / ex peditibus / L(ucio) Valerio L(uci) f(ilio) Pudenti Ancyr(a) / descriptum et recognitum ex tabula ae/nea quae fixa est Romae in Capitolio in tribuna/li Caesarum Vespasiani T(iti) Domitiani // Q(uinti) Muci Augustalis / C(ai) Pompei Eutrapeli / C(ai) Iuli Clementis / L(uci) Pulli Sperati / P(ubli) Atini Rufi / C(ai) Lucreti Modesti / P(ubli) Atini Amerimni
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae;  diplomata militaria;  ordo equester;  ordo senatorius;  tituli operum;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss