MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   3796


Publikation: CIL 01, 00589 (p 723, 739, 833, 915) = ILMN-01, 00030 = D 00038 (p 169) = Chiron-2011-91 = AE 1990, 00021
Datierung: -68 bis -68         EDCS-ID: EDCS-20000144
Provinz: Liguria / Regio IX         Ort:
I de Termesi(bus) Pisid(is) Mai(oribus) / C(aius) Antonius M(arci) f(ilius) Cn(aeus) Corne[lius 3] / C(aius) Fundanius C(ai) f(ilius) tr(ibunei) pl(ebei) de s(enatus) s(ententia) plebem [3] preimus scivit / quei Thermeses Maiores Peisidae fuerunt queique / eorum legibus Thermesium Maior<u=E>m Pisidarum / ante K(alendas) April(es) quae fuerunt L(ucio) Gellio Cn(aeo) Lentulo co(n)s(ulibus) / Thermeses Maiores Pisidae factei sunt queique / ab ieis prognati sunt erunt iei omnes / postereique eorum Thermeses Maiores Peisidae / leiberi amicei socieique populi Romani sunto / eique legibus sueis ita utunto itaque ieis / omnibus sueis legibus Thermensis Maioribus / Pisideis utei liceto quod advorsus hanc legem / non fiat / quei agrei quae loca aedificia publica preivatave / Thermensium Maiorum Pisidarum intra fineis / eorum sunt fueruntve L(ucio) Marcio Sex(to) Iulio co(n)s(ulibus) / quaeque insulae eorum sunt fueruntve ieis / consolibus quei supra scriptei sunt quodque / earum rerum ieis consulibus iei habuerunt / possederunt usei fructei[ve] sunt quae de ieis rebus / locata non sun[t 3] quaeque / de ieis rebu[s 3] hac ne / locentur [3 q]uae facta / est ex l[ege 3 e]a omnia / Ther[meses Maiores Pisidae habean]t possideant / ieisque [rebus loceis agreis aedificeis utantur fr]uantur / ita utei ant[e bellum Mitridatis quod p]reimum / fuit habueru[nt possederunt usei fruct]ei[q]ue sunt / quae Thermensorum M[aior]um Pisidarum publica / preivatave praeter loca agros aedificia sunt / fueruntve ante bellum Mitridatis quod preimum / factum est quodque earum rerum iei antea / habuerunt possederunt usei fructeive sunt / quod eius ipsei sua voluntate ab se non abalienarunt / ea omnia Termensium Maiorum Pisidarum utei sunt / fuerunt ita sunto itemque ieis ea omnia / habere possidere uutei frueique liceto / quos Thermenses Maiores Pisidae leiberos servosve // bello Mitridatis ameiserunt magistratus pr[ove] / magistratu quoia de ea re iuris dictio erit qu[oque] / de ea re in ious aditum erit ita de ea re ious / deicunto iudicia recuperationes danto utei ie[i] / eos recuperare possint / neiquis magistratus prove magistratu legatus ne[u] / quis alius meilites in oppidum Thermesum Maiorum / Pisidarum agrumve Thermensium Maiorum / Pisidarum hiemandi caussa introducito neive / facito quo quis eo meilites introducat quoque ibei / meilites hiement nisei senatus nominatim utei Thermesum / Maiorum Pisidarum in hibernacula meilites / deducantur decreverit neive quis magistratus / prove magistratu legatus neive quis alius facito / neive inperato quo quid magis iei dent praebeant / ab ieisve auferatur nisei quod e<o=D>s ex lege Porcia / dare praebere oportet oportebit / quae leges quodque ious quaeque consuetudo L(ucio) Marcio / Sex(to) Iulio co(n)s(ulibus) inter civeis Romanos et Termenses / Maiores Pisidas fuit eadem lege eidemque ious / eademque consuetudo inter ceives Romanos et / Termenses Maiores Pisidas esto quodque quibusque / in rebus loceis agreis aedificieis oppideis iouris / Termensium Maiorum Pisidarum ieis consulibus / quei supra scriptei sunt fuit quod eius praeter / loca agros aedificia ipsei sua voluntate ab se non / abalienarunt idem in eisdem rebus loceis agreis / aedificieis oppideis Termensium Maiorum Pisidarum / ious esto et quo minus ea quae in hoc capite scripta / sunt ita sint fiant eius hac lege nihilum rogatur / quam legem portorieis terrestribus maritumeisque / Termenses Maiores P{h}isidae capiundeis intra suos fineis deixserint ea lex ieis portorieis capiundeis / esto dum neiquid portori ab ieis capiatur quei publica / populi Romani vectigalia redempta habebunt quos / per eorum fineis publicanei ex eo vectigali transportabunt // [fructus eorum portorium Thermenses Maiores Pisidae ne petunto neve capiunto
Inschriftengattung / Personenstatus: leges;  ordo senatorius;  praenomen et nomen;  senatus consulta;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss