MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche Nr. heute:   7485


Publikation: RMD-01, 00004 = Getules 00009 = AE 1961, 00319b
Datierung: 91 bis 91         EDCS-ID: EDCS-12100782
Provinz: Thracia         Ort:
Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus / Augustus Germanicus pontifex maximus / tribunic(ia) potestat(e) X imp(erator) XXI co(n)s(ul) XV censor perpetuus p(ater) p(atriae) / equitibus qui militant in alis tribus III Thra/cum Augusta et Flavia praetoria singulari/um et Gallorum et Thracum constantium / et peditibus et equitibus qui in cohortibus / septem I Thracum mil{l}iaria et I Gaetulo/rum et I Lucensium et I Sebastena(rum) et II / Thracum civium Romanorum et II Thra/cum Syriaca et II Italica civium Roma/norum quae sunt in Syria sub A(ulo) Buc(c)io Lappio / Maximo qui quina et vicena plurave sti/pendia meruerunt item dimissis honesta / missione emeritis stipendiis quorum nomi/na subscripta sunt ipsis liberis posterisque / eorum civitatem dedit et conubium cum uxo/ribus quas tunc habuissent cum est civi/tas iis data aut si qui caelibes essent cum iis / quas postea duxissent dumtaxat singuli sin/gulas a(nte) d(iem) IIII Idus Maias / P(ublio) Valerio Marino Cn(aeo) Minicio Faustino co(n)s(ulibus) / alae III Thracum Augustae cui pra(e)est / M(arcus) Terentius M(arci) f(ilius) Pol(lia) Quirinalis / gregali / Quelse Dolae f(ilio) Thrac(o) descriptum et recognitum ex tabula aenea / quae fixa est Romae in muro post templum / divi Aug(usti) ad Minervam
Inschriftengattung / Personenstatus: Augusti/Augustae;  diplomata militaria;  milites;  nomen singulare;  ordo equester;  ordo senatorius;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri


Impressum Datenschutzerklärung Haftungsausschluss