MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   274


Publication: IAM-02-01, 00307 = IAM-S, 00307 = Freis 00114 = MEFR-1931-1 = AfrRom-19-2247 = BCTH-2013-103 = AE 1931, 00036 = AE 1931, 00038 = AE 1966, 00607 = AE 1982, +00992 = AE 1983, 00998 = AE 1989, 00914 = AE 1993, 01787 = AE 2012, +00061 = AE 2013, +2167
dating: 144 to 144         EDCS-ID: EDCS-57900121
Province: Mauretania Caesariensis         Place:
M(arco) Sulpicio M(arci) f(ilio) / Felici domo Roma trib(u) / Quir(ina) lib(eratori) et patr(ono) praef(ecto) coh(ortis) I / Germanor(um) trib(uno) mil(itum) leg(ionis) XVI / F(laviae) F(irmae) F(idelis) trib(uno) mil(itum) coh(ortis) III Ulp(iae) |(miliariae) / Petraeor(um) electo et retento / ad cens(us) excipiend(os) in partem / provinc(iae) Arm(eniae) item Capp(adociae) / praef(ecto) eq(uitum) al(ae) II Syrorum c(ivium) R(omanorum) / amici ob adfect(ionem) munic(ipii) Sal(ensis) / et innocentiam d(e)d(icaverunt) / decretumq(ue) ordinis subiecerunt // M(arcus) Valerius Fabullus / L(ucius) Fabius Vivatianus / M(arcus) Antonius Bassianus / C(aius) Valerius Saturninus / C(aius) Fabius Fidus / L(ucius) Fabius Fabianus / C(aius) Cassius Saturninus / L(ucius) Valerius Gallus / C(aius) Valerius Rogatus / P(ublius) Postumius [Her]mesander / C(aius) Antonius Priscus / C(aius) Fabius Modestus / C(aius) Valerius Avitus / M(arcus) Valerius Capito / Q(uintus) Pontius Capitolinus / L(ucius) Hortensius Maurus / Q(uintus) Fabius Pudens / M(arcus) Iunius Cassianus / Q(uintus) Herennius Tuscus // Q(uintus) Fabius Fabricianus / Q(uintus) Valerius Martialis / M(arcus) Fabius Virillio / C(aius) Annius Capito / C(aius) Iunius Cassianus / L(ucius) Val(erius) Cornelius Saturninus / M(arcus) Valerius Polio / Q(uintus) Iunius Rufinianus / Sex(tus) Antonius Bassinus / M(arcus) Cassius Cassianus q(uaestor) / T(itus) Cassius Bassianus / T(itus) Aelius Africanus / C(aius) Atilius Zubbaeus / L(ucius) Cornelius Victor / Cn(aeus) Cornelius Cornelianus / Cn(aeus) Valerius Primus / Q(uintus) Fabius Amandus // Q(uintus) Valerius Saturninus et T(itus) Aelius Zosimus // Lollio Avito et Statilio Maxsimo(!) co(n)s(ulibus) V K(alendas) Novembr(es) in curia Ulpia adhibito Salensium / ordine quo<d=T> C(aius) Val(erius) Rogatus et P(ublius) Postumius He[r]mesander IIvir(i) rettulerunt optimo rarissi/moq(ue) praef(ecto) Sulpicio Felici successorem nominatum cui pro ex{s}imi(i)s eius ex{s}emplis cum et ante / testi[mon]ium publice perhibitum sit nunc praecipu{a}e manifestiore iudicio quam studio esse perhi/bendum quoniam oporteret simul nova totiens et in r(em) p(ublicam) merita et in singulos officia novis honoribus to/tiens rependere simul spem parem ostentare pariter acturis qui<d=T> de ea re fieri placeret secundum sententi/am Q(uinti) Cor(neli) Capellae c(uncti) c(ensuerunt) omnia a Sulpicio Felice opt<i=U>mo rarissimoq(ue) praefecto Salenses habere quibus melio/ra expetenda non fuerint si is patriae isti eodem hoc splendore civis contigisset qui pro caelestibus iudici(i)s / quibus intra iuventam per tres militias exornatus sit proq(ue) discip{u}lina Uttedi Honorati c(larissimi) v(iri) cum militiae tum / civilium munerum veriss<i=U>mi auctoris quantum tamen tam arduum ex{s}emplum ex intervall{i}o consequi / posset nihil splendidius sibi a<d=T> dignitatem testimonio tanti praesidis nihil gratius ad memoriam amore nostro esse / crediderit seu nos ab solitis iniuri(i)s pecorumq(ue) iactura l{a}eniter quidem et sub imagine suae quietis vindicando seu in rati(onibus) p(ublicis) / et disceptatorem nec dissolute benignum et iustum s<i=E>ne acerbitate praebendo et quaestiones pari hominum ac r(ei) p(ublicae) iniuria / tenebris vetustatis obscuras sagaciter inlustrando pure diiudicando seu municipium infestioribus locis maximo / murorum opere minimo sum(p)tu ambiendo seu annonae avaris difficultatibus ex copi(i)s armaturae suae plurima ad nostram / utilitatem nihil a<d=T> militum damnum commodando [ia]m quae bona animi essent veriss<i=U>mi ultra praecedentium finem mo/deratum verecundum mitem pudicum ordinis reverentem populi amantem sui diligentem ita liberam copiam silvarum / et agrorum praebuisse ut pro tutela operantium frequens excubaret ita in cetera omni elegantia vitae (a)equabilem egisse / ut promis<c=Q>uo usu rerum omnium occasione benefaciendi non potestate praecederet atque ean[d]em comitatem praesenti dexte/ritate iucundam futuro post ex{s}emplo salubrem experiremur pro quibus rebus ac moribus et pridem nos Sulpicio Felici / decurionatum gradum IIviralem quo<d=T> tunc opt<i=U>mus praeses libenter audierit decrevisse et nunc nominato successore / cum pro<p=B>binqu<u=O>m ei{i}us discessum ita trepide cogitemus ut instantis desideri conscientiam plenissima spe processu(u)m / eius vix lenire possimus placere erga talem virum non v<u=O>lgata decernere cum i(i)s non v<u=O>lgata praestiterit deprecariq(ue) prae/sidem indulgentiss<i=U>mum et praefectorum suo[r]um quos ipse laudabiles faciat laude et laudatione laetiss<i=U>mum ut in quo / grati esse voluimus faveat nobis permittendo statuam ponere praefecto suo condecurioni n(ostro) civi egregio ne amittamus / h[ac eu]m cui{i}us beneficia tenemus ac ne ubi hunc ipsum (h)onestiss<i=U>mi quique ob curatam pulchre r(em) p(ublicam) statua ho/noraverint ibi praemium ipsius r(ei) p(ublicae) parum grat[a]e requiratur permittat praeterea per legatos apu<d=T> sacratissi/mum principem celebrare fuisse apu<d=T> nos Sulpicium Felicem eum praef(ectum) qui augustiss<i=U>mo saeculo sub sanc/tiss<i=U>ma Uttedi Honorati discip{u}lina esse debuerit quem publicum a<d=T>fectum a<d=T>sistente universo ordine / et populo perferrent a<d=T> amplissimum praesidem Fabius Fidus et Valerius Polio planumq(ue) imprimis / facerent nos non omnia quae deberemus honoribus Sulpici Felicis decrevisse se<d=T> quae secundum / verecundiam ipsius decernere sola possimus // Honoribus Sulpici Felicis decrevisse se<d=T> quae secundum verecundiam ipsius [decerne]re sola possim[us]
inscription genus / personal status: milites;  ordo equester;  senatus consulta;  tituli honorarii;  tituli operum;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer