MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   973


Publication: RMD-01, 00002 = AE 1968, 00446 = AE 1980, 00788 = ILJug-02, 00477
dating: 75 to 75         EDCS-ID: EDCS-12100780
Province: Moesia superior         Place:
Imp(erator) Caesar Vespasianus Augustus pontifex maxi/mus tribunic(ia) potest(ate) VI imp(erator) XIIII p(ater) p(atriae) censor / co(n)s(ul) VI designatus VII / peditibus et equitibus qui militant in cohorti/bus decem quae appellantur I Antiochensi/um et I Sugambrorum veterana et I Raeto/rum et I Lusitanorum et III et IV et V et VII et VIII / Gallorum et Cisipadensium et sunt in Moesia / sub Sex(to) Vettuleno Ceriale qui quina et vicena / stipendia aut plura meruerant quorum nomi/na subscripta sunt ipsis liberis posterisque eo/rum civitatem dedit et conubium cum uxori/bus quas tunc habuissent cum est civitas iis / data aut si qui cael(i)bes essent cum iis quas / postea duxissent dumtaxat singuli / singulas a(nte) d(iem) IIII K(alendas) Maias Caesare Aug(usti) f(ilio) / Domitiano III L(ucio) Pasidieno Firmo co(n)s(ulibus) / coh(ortis) I Raetor<um=IAE> / cui prae(e)st / C(aius) Quintius Laberius Tutor Sabinianus / pediti / Herae Serapionis f(ilio) Antioc(hia) / descriptum et recognitum ex tabula aenea quae / fixa est Romae in Capitolio // Imp(erator) Caesar Vespasianus Augustus pontifex ma/ximus tribunic(ia) potest(ate) VI imp(erator) XIIII p(ater) p(atriae) censor / co(n)s(ul) VI designatus VII / peditibus et equitibus qui militant in cohorti/bus decem quae appellantur I Antiochensi/um et I Sugambrorum veterana et I Raetorum / et I Lusitanorum et III et IV et V et VII et VIII Gallo/rum et Cisipadensium et sunt in Moesia sub / Sex(to) Vettuleno Ceriale qui quina et vicena sti/pendia aut plura meruerant quorum nomina / subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum / civitatem dedit et conubium cum uxoribus quas / tunc habuissent cum est civitas iis data aut / si qui caelibes essent cum iis quas postea / duxissent dumtaxat singuli singulas / a(nte) d(iem) IIII K(alendas) Maias Caesare Aug(usti) f(ilio) Domiti/ano III L(ucio) Pasidieno Firmo co(n)s(ulibus) / coh(ortis) I Raetorum / cui prae(e)st C(aius) Quintius Laberius Tutor Sabinianus / pediti / Herae Serapionis f(ilio) Antioc(hia) / descriptum et recognitum ex tabula aenea qua(e) / fixa est Romae in Capitolio pos(t) piscinam / in tribunal(i) deorum / L(uci) Domiti L(uci) f(ilii) Col(lina) Veri / P(ubli) Coeli Q(uinti) f(ilii) Fal(erna) Bruti Rufi / Q(uinti) Iuli Lentuli / Q(uinti) Aquili C(ai) f(ilii) Vol(tinia) Campan(i) / T(iti) Lossi T(iti) f(ilii) Gal(eria) Severi / Sex(ti) Lossi T(iti) f(ilii) Gal(eria) Apollinaris / P(ubli) Atini P(ubli) f(ilii) Vel(ina) Augustalis
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  diplomata militaria;  milites;  nomen singulare;  ordo equester;  ordo senatorius;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer