MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   3768


Publication: RMD-04, 00202 = Grbic 00095 = AE 1998, 01056 = AE 2001, +00087
dating: 61 to 61         EDCS-ID: EDCS-24400401
Province: Pannonia inferior         Place:
Nero Claudius divi Claudi f(ilius) Germanici Caesaris n(epos) Ti(beri) / Caesaris Aug(usti) pron(epos) divi Aug(usti) abn(epos) Caesar Aug(ustus) Germani/cus pont(ifex) max(imus) trib(unicia) pot(estate) VII imp(erator) VII co(n)s(ul) IIII / equitibus qui militant in alis IIII quae appellan/tur I Hisp(anorum) et Aravacor(um) et I Hispan(orum) Auriana et II Hispan(orum) / et Aravacor(um) et II Ast<u=O>rum et sunt in Illyrico sub L(ucio) / Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena stipen/dia aut plura meruerant quorum nomina subscripta / sunt ipsis liberis posterisque eorum civitatem dedit / et conubium cum uxoribus quas tunc habuissent / cum est civitas iis data aut si qui caelibes essent cum / iis quas postea duxissent dumtaxat singuli singulas / a(nte) d(iem) VI Non(as) Iul(ias) Cn(aeo) Pedanio Salinatore L(ucio) Velleio Pater/culo co(n)s(ulibus) alae II Hisp(anorum) et Aravacor(um) cui praeest Sex(tus) / Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai f(ilio) Breuco / et Proculo f(ilio) eius et Priscillae f(iliae) eius et Proculae f(iliae) eius / et Procellae f(iliae) eius descriptum et recognit(um) ex tabul(a) / aenea quae fixa est in Capitolio ad latus sinistrum / aedis thensarum extri(n)secus // M(arci) Petroni Flacci eq(uitis) R(omani) / P(ubli) Corneli Crispini eq(uitis) R(omani) / Sex(ti) Pompili Flori eq(uitis) R(omani) / C(ai) Titi Firmi / T(iti) Minuci Modesti / L(uci) Ovidi Prisci / P(ubli) Critti Narcissi / M(arci) Petroni Narcissi // Nero Claudius divi Claudi f(ilius) Germanici / Caesaris n(epos) Ti(beri) Caesaris Aug(usti) pron(epos) divi Aug(usti) / abn(epos) Caesar Aug(ustus) Germanicus pont(ifex) max(imus) trib(unicia) / pot(estate) VII imp(erator) VII co(n)s(ul) IIII / equitibus qui militant in alis IIII quae apel/lantur I Hispanorum et Aravacor(um) et I / Hispanor(um) Auriana et II Hispanor(um) et Aravac(orum) / et II Ast<u=O>rum et sunt in Illyrico sub Lucio / Salvidieno Salviano Rufo qui quina et vicena / stipendia aut plura meruerant quorum nomina / subscripta sunt ipsis liberis posterisque eorum / civitatem dedit et conubium cum uxoribus // quas tunc habuissent cum est civitas iis data / aut si qui caelibes essent cum iis quas postea duxis/sent dumtaxat singuli singulas a(nte) d(iem) VI Non(as) Iul(ias) / Cn(aeo) Pedanio Salinatore L(ucio) Velleio Paterculo co(n)s(ulibus) / alae II Hispanor(um) et Aravacor(um) cui praeest Sex(tus) / Gavius Gallus decurioni Dasio Carmai f(ilio) / Breuco et Proculo f(ilio) eius et Priscillae f(iliae) eius et / Proculae f(iliae) eius et Procellae f(iliae) eius descriptum / et recognit(um) ex tabula aenea quae fixa est in / Capitolio ad latus sinistrum aedis the(n)sarum / extri(n)secus
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  diplomata militaria;  milites;  mulieres;  nomen singulare;  ordo equester;  ordo senatorius;  tituli operum;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer