MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   4154


Publication: JRS-2000-130 = AE 2000, 00344 = AE 2003, +00279 = AE 2004, +00423 = AE 2007, +00359
dating: 148 to 149         EDCS-ID: EDCS-19800650
Province: Latium et Campania / Regio I         Place:
Q(uinto) Cominio Abascanto / ornament(is) decurionalib(us) / honorato curatori / Augustalium perpetuo / hic statuas duas Geni(i) municipi(i) et / classis Tutelae in foro posuit quarum / dedicatione decurionib(us) sing(ulis) HS XX n(ummum) / Augustalib(us) corporatis HS XII eis qui / in corpore non sunt HS VIII ingenuis / corporatis HS VI municipib(us) HS IIII dedit / praeterea HS CX m(ilia) n(ummum) decurionib(us) / in mulsatione ipsorum et populi / XVI K(alendas) Ianuar(ias) die natalis sui itemque / Augustalib(us) corporatis HS XX m(ilia) n(ummum) dedit / uti ex incremento earum summarum / quod annis die supra scripto / divisio fieret ex forma ipsius / et hoc amplius HS X(milia) n(ummum) in co<m=N>paratione / vini eisdem Augustalib(us) largitus dedit / Nymphidia Monime coniugi optimo / cuius dedicatione Augustalib(us) corporatis / viritim HS VIII n(ummum) et epulum dedit // Quod constabat Cominium Abascantum testamento institu/isse heredem Nymphidiam Monimen legasseque Augustalib(us) / corporatis Misenensium sestertia decem milia nummorum / sub ea condicione si cavissent heredi eius eam summam se in / nullo alio usu erogaturos sed reditus eius quod annis ita dis/pensaturos ut testamento cavisset desideraret utique Nymphidia / Monime dari sibi reos qui nomine Augustalium corporatorum / ob eam rem q(uod) d(ictum) a(nte) caverent et Plaetorius Fortunatus et Aemilius / Epagathio curatores nominati ab eis stipulatione spondere / vellent actum est ut caput ex testamento ad eas res pertinens / his tabulis subiceretur quo notius esset spondentibus in quibus cau/sis se obligarent ac deinde stipulatio utilis interponeretur / Augustales corp(orati) si heredi meo caverent hanc voluntatem meam ratam / futuram neq(ue) in alias usus pecuniam i(nfra) s(criptam) erogaturos transferturosve / et ex reditu{s} pe<c=Q>uniae erogaturos quod annis ut infra scriptum est / simulacris Geni(i) municipi(i) et classis Tutelae tergendis ungendisq(ue) [3] | quoq(ue) ex HS IIII n(ummum) item viola exornandis HS XVI n(ummum) itemq(ue) rosa or/nandis HS XVI n(ummum) et ad cepota<ph=F>ium meum quod annis die Parenta/liorum luctatorib(us) paribus decem in eo loco victoribus sing(ulis) HS VIII / superatis sing(ulis) HS IIII n(ummum) oleum HS XVI n(ummum) vernis HS LX n(ummum) conducto/ri harenae HS VIII n(ummum) sepulcro exornando viola HS XVI item ro/sa HS XVI n(ummum) et super reliquias meas nardum p(ondo) libra HS XXIIII [ef]/fundi et epulari volo magistratus qui tunc erunt ea die in / triclin(i)o quod est super sepulc{h}rum et curatores Augustali/um qui tunc erunt i<m=N>pendique HS C n(ummum) et ea die sacrificio / mihi faciundo HS LX n(ummum) et de reliq(uiis) HS CXXXX n(ummum) in refectione / munitionis quotiens opus fuerit eiusdem cepota<ph=F>i(i) erogari ita / dari volo Augustalibus corporatis HS X m(ilia) n(ummum) / per te Plaetori Fortunate et per te Aemili Epagathio non fieri neq(ue) / per Augustales corporatos Misenenses qui nunc sunt quique pos/tea in eodem corpore erunt quo magis ea HS X m(ilia) n(ummum) in alio usu quam / in eo quod capite supra scripto conprehensum est erogetur transferatur quove / minus ea omnia ita ut supra scriptum est quod an/nis i(i)s diebus temporibusque fiant praestentur quod si ea HS X m(ilia) n(ummum) / in alio usu quam quo supra conprehensum est translata erogata / erunt tum HS X m(ilia) n(ummum) dari et si ea quae his tabulis ex testamen/to Comini translata trans{s}criptaque sunt ita ut ibi cautum est da/ta facta praestata non erunt quanti quaeque earum rerum res / erit tantam pecuniam et alterum tantum dari sique rei promis/sionique dolus malus cuius vestrum d(e) q(ua) r(e) a(gitur) non afuerit quanti / ea res erit tantam pecuniam dari stipulata est Nymphidia Mo/nime spoponderunt L(ucius) Plaetorius Fortunatus Q(uintus) Aemil(ius) Epagathio / Cosmion Augustalium corpor(atorum) Misenensium ser(vus) scripsi me / accepisse a Nymphidia Monime herede Comini Abascanti / HS X m(ilia) n(ummum) legata Augustalib(us) dominis meis in causam s(upra) s(criptam) / Aemilius Epagathio adsignavi in HS X m(ilia) n(ummum) et in stipulatione / s(upra) s(cripta) spopondi Plaetorius Fortunatus adsignavi in HS X m(ilia) n(ummum) / et in stipulatione s(upra) s(cripta) spopondi / actum Miseni XV K(alendas) Ianuar(ias) / M(arco) Calpurnio Longo D(ecimo) Velio Fido co(n)s(ulibus) // Ser(vio) Scipione Orfito Q(uinto) Sossio Prisco co(n)s(ulibus) / III Nonas Ianuar(ias) / Miseni in templo Aug(usti) quod est Augustalium corpor(atorum) / Misenensium ibi referentib(us) Atinio Trophimo / et Valerio Epaphrodito curatorib(us) anni sui de com/modis dandis Nymphidiae Monime placuisse / Augustalibus corporatis ex consensu univer/sorum quod est infra scriptum / cum Nymphidia Monime quondam Comini Abascanti / collegae nostri tam circa exornationem municipi(i) / munifici quam erga sanctissimo decurionum / ordini nobisque ac municipibus nostris debitam / gratiam admodum rei familiaris suae liberalis / uxor secuta mariti sui peculiarem munificentiam / obsequentissime reverenterque nos fovere perseve/rans non solum suo verum etiam memoriae eius / suffragantis ei apu<d=T> nos nomine honorificum de no/bis mereatur titulum conveniatque nobis hanc / eius bonam voluntatem digne remunerare / placere Augustalibus Nymphidiam Monimen in / corpore nostro adlegi eique sportulas dierum / sollemnium ac divisiones quas viritim ac/cipimus dari
inscription genus / personal status: mulieres;  ordo decurionum;  servi/servae;  seviri Augustales;  tituli honorarii;  tituli sacri;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer