MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   6087


Publication: ZPE-165-219 = AE 2008, 01753
dating: 93 to 93         EDCS-ID: EDCS-37400011
Province: Provincia incerta         Place: ?
Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus Au/gustus Germanicus pontifex maximus tribu/nic(ia) potestat(e) XII imp(erator) XXII co(n)s(ul) XVI censor per/petuus p(ater) p(atriae) / equitibus et peditibus qui militant in alis / quattuor et cohortibus septem quae appel/lantur Gallorum et Thracum Antiana et Phrygum et Gemina Sebastena et III / Thracum Augusta et I Ascalonitanorum / et I Thracum mil{l}iaria et I Ituraeorum / et II Thracum civium Romanorum et IIII / Callaecorum Bracaraugustanorum et / IIII Thracum Syriaca et Augusta Pannonio/rum et sunt in Syria sub M(arco) Cornelio Nigri/no qui quina et vicena stipendia aut plu/ra meruerunt item dimissis honesta / missione emeritis stipendiis quorum / nomina subscripta sunt ipsis liberis pos/terisque eorum civitatem dedit et conubium / cum uxoribus quas tunc habuissent cum / est civitas is data aut si qui caelibes essent / cum iis quas postea duxissent dumtaxat / singuli singulas a(nte) d(iem) IIII Idus August(as) / Sex(to) Lusiano Proculo T(ito) Avidio Quieto co(n)s(ulibus) / cohort(is) I Ascalonitanorum cui prae(e)st / C(aius) Coelius C(ai) f(ilius) Arn(ensi) Montanus / pediti / Magae Cleonis f(ilio) Lycio / descriptum et recognitum ex tabula aenea / quae fixa est Romae in muro post templum / divi Aug(usti) ad Minervam // L(uci) Pulli Verecundi / C(ai) Iuli Clementis / Q(uinti) Orfi Cupiti / P(ubli) Cauli Gemelli / A(uli) Cascelli Onesimi / Q(unti) Tuliani Eugrami / Q(uinti) Pompei Homeri // Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus Augus/tus Germanicus pontifex maximus tribunic(ia) po/testat(e) XII imp(erator) XXII co(n)s(ul) XVI censor perpetuus p(ater) p(atriae) / equitibus et peditibus qui militant in alis quat/tuor et cohortibus septem quae appellantur / Gallorum et Thracum Antiana et Phrygum / et Gemina Sebastena et III Thracum Augusta / et I Ascalonitanorum et I Thracum mil{l}iaria / et I Ituraeorum et II Thracum civium Romano/rum et IIII Callaecorum Bracaraugustano/rum et IIII Thracum Syriaca et Augusta Panno/niorum et sunt in Syria sub M(arco) Cornelio / Nigrino qui quina et vicena stipendia aut / plura meruerunt item dimissis honesta // missione emeritis stipendi(i)s quorum / nomina subscripta sunt ipsis liberis poste/risque eorum c[i]vitatem dedit et conubi/um cum uxoribus quas tunc habuissent / cum est civitas iis data aut si qui caelibes / essent cum iis quas postea duxissent dum/taxat singuli singulas / a(nte)[d(iem)] IIII Idus August(as) / Sex(to) Lusiano Proculo T(ito) Avidio Quieto co(n)s(ulibus) / pediti / Magae Cleonis f(ilio) Lycio / descriptum et recognitum ex tabula aenea / quae fixa est Romae
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  diplomata militaria;  milites;  nomen singulare;  ordo equester;  ordo senatorius;  tituli operum;  tituli sacri;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer