MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   171


Publication: CIL 03, 00781 (p 1009) = CIL 03, 12509 = D 00423 = Freis 00123 = IOSPE-03-01, 00012
dating: 201 to 201         EDCS-ID: EDCS-72400151
Province: Barbaricum         Place:
[Exemplum epistulae ad Tertullum] / [misimus tibi epistulam ad Heraclitum unde] / [intelleges quid statuerimus de immunitate] / [quam Tyrani sibi concessam esse contendunt] / [quam licet admittere non soleamus nisi pri]/[vil]egii auct[oritate perpensa et origine immu]/nitatis inspecta quod usur[patum esse diu qua]/qua ratione videbatur cum iusta [moderati]/one servavimus ut neque ipsi cons[uetudi]/ne diuturna pellerentur et in poster[um] / decreta civium adsumendorum consil[iis] / praesidis provinciae c(larissimi) v(iri) perpenderentu[r] / exemplum epistulae ad Heraclitum / quamquam Tyranorum civitas or<i=E>ginem / dati beneficii non ostendat nec facile quae / per errorem aut licentiam usurpata sunt prae/scriptione temporis confirmentur tamen / quoniam divi Antonini parentis nostri litte/ras sed et fratrum Imperatorum cogitamus item / Antonii Hiberi gravissimi praesidis quod attinet / ad ipsos Tyranos quique ab iis secundum leges / eorum in numerum civium adsumpti sunt ex pri/stino more nihil mutari volumus retineant / igitur quaqua ratione quaesitam sive possessam / privilegii causam in promercalibus quoque re/bus quas tamen pristino more professionibus / ad discernenda munifica mercimoniorum eden/das esse meminerint sed cum Illyrici fructum / per ambitionem deminui non oporteat sciant / eos qui posthac fuerint adsumpti fructum / immunitatis ita demum habituros si eos legatus / et amicus noster v(ir) c(larissimus) iure civitatis dignos esse de/creto pronuntiaverit quos credimus satis a/bundequ{a}e sibi consultum si grati fuerint exi/stimaturos quod origine beneficii non quaesi/ta dignos honore cives fieri praeceperimus // "GR"
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  leges;  nomen singulare;  ordo senatorius;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer