Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby

Datenbank-Recherche deutsch  / Search database englisch  / Banco de datos spanisch  /
Recherches à la banque des données französisch  / Ricerca nel database italienisch


Search nr. today:   4798


Publication: CIL 06, 01779 (p 3174, 3814, 4757, 4759) = D 01259 = CLE 00111 (p 854) = CCCA-03, 00246 = RICIS-02, 00501/0180 = AE 1954, 00002 = AE 1958, 00152 = AE 1994, 00107 = AE 2000, +00136 = AE 2000, 00161 = AE 2003, +00151 = AE 2008, +00150          EDCS-ID: EDCS-18100593
Province: Roma         Place: D(is) M(anibus) / Vettius Agorius Praetextatus / augur p[o]ntifex Vestae / pontifex Sol[is] quindecemvir / curialis Herc[u]lis sacratus / Libero et Eleusiniis hierophanta / neocorus tauroboliatus / pater patrum in [r]e publica vero / quaestor candidatus / pr(a)etor urbanus / corrector Tusciae et Umbriae / consularis Lusitaniae / proconsule Achaiae / praefectus urbi / legatus a senatu missus V / praefectus praetorio II Italiae / et Illyrici / consul ordinarius / designatus / et Aconia Fabia Paulina c(larissima) f(emina) / sacrata Cereri et Eleusiniis / sacrata apud (A)eginam Hecatae / tauroboliata hierophantria / hi coniuncti simul vixerunt ann(os) XL // Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina veri et castitatis conscia / dicata templis atq(ue) amica numinum / sibi maritum praeferens Romam viro / pudens fidelis pura mente et corpore / benigna cunctis utilis penatibus / cae[le]s[tium iam sede semper mec]u[m e]ri[s // Vettius Agorius Praetextatus / Paulinae coniugi / Paulina nostri pectoris consortio / fomes pudoris castitatis vinculum / amorque purus et fides caelo sata / arcana mentis cui reclusa credidi / munus deorum qui maritalem torum / nectunt amicis et pudicis nexibus / pietate matris coniugali gratia / nexu sororis filiae modestia / et quanta amicis iungimur fiducia / aetatis usu consecrandi foedere / iugi fideli simplici concordia / iuvans maritum diligens ornans / colens // [Sple]ndor parentum ni(hi)l mihi maius dedit / [quam] quod marito digna iam tum visa sum / [se]d lumen omne vel decus nomen viri / Agori superbo qui creatus germine / patriam senatum coniugemq(ue) inluminas / probitate mentis moribus studiis simul / virtutis apicem quis supremum nanctus es / tu namque quidquid lingua utraq(ue) est proditum / cura soforum porta quis caeli patet / vel quae periti condidere carmina / vel quae solutis vocibus sunt edita / meliora reddis quam legendo sumpseras / sed ista parva tu pius m<y=OVE>stes sacris / teletis reperta mentis arcano premis / divumque numen multiplex doctus colis / sociam benigne coniuge nectens sacris / hominum deumque consciam ac fidam tibi / quid nunc honores aut potestates loquar / hominumque votis adpetita gaudia / quae tu caduca ac parva semper autumans / divum sacerdos infulis celsus clues / tu me marite disciplinarum bono / puram ac pudicam sorte mortis eximens / in templa ducis ac famulam divis dicas / te teste cunctis imbuor mysteriis / tu Dindymenes Atteosqu<e=I> antistitem / teletis honoras taureis consors pius / Hecates ministram trina secreta edoces / Cererisque Graiae tu sacris dignam paras / te propter omnis me beatam me piam / celebrant quod ipse bonam disseminas / totum per orbem ignota noscor omnibus / nam te marito cur placere non queam / exemplum de me Romulae matres petunt / subolemque pulchram si tuae similis putant / optant probantque nunc viri nunc feminae / quae tu magister indidisti insignia / his nunc ademptis maesta coniunx maceror / felix maritum si superstitem mihi / divi dedissent sed tamen felix tua / quia sum fuique postque mortem mox ero

Publication: CIL 06, 01779a (p 3174, 4759, 4794) = CIL 06, 31929          EDCS-ID: EDCS-18100594
Province: Roma         Place: [Vettio Agorio Praet]extato / [v(iro) c(larissimo) correctori Tusciae et U]mbriae / [consulari Lusitaniae proc]onsuli Achaiae / [praef(ecto) urb(i) praef(ecto) praet(orio) Il]lyr[i]ci et Italia[e