MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   4223


Publication: CIL 06, 41107a = CIL 06, 09797 (p 3470, 3895) = CIL 06, 33815a = CLE 00029 = CLENuovo p 97 = D 05173 = ZPE-126-240 = AE 1998, +00145 = AE 1999, 00207
dating: 126 to 126         EDCS-ID: EDCS-01000225
Province: Roma         Place:
Ursus togatus vitr<e=F>a qui primus pila / lusi decenter cum meis lusoribus / laudante populo maximis clamoribus / thermis Trai{i}ani thermis Agrippae et Titi / multum et Neronis si tamen mihi creditis / ego sum ovantes convenite pilicrepi / statuamque amici floribus violis rosis / folioque multo adque unguento marcido / onerate amantes et merum profundite / nigrum Falernum aut Setinum aut Caecubum / vivo ac volenti de apotheca dominica / Ursumque canite voce concordi senem / hilarem iocosum pilicrepum scholasticum / qui vicit omnes antecessores suos / sensu decore a<t=D>que arte su<b=P>tilissima / nunc vera versu verba dicamus senes / sum victus ipse fateor a ter consule / Vero patrono nec semel sed saepius / cuius libenter dicor exodiarius
inscription genus / personal status: carmina;  nomen singulare;  ordo senatorius;  tituli honorarii;  tituli operum;  viri


imprint data protection disclaimer