MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   980


Publication: CIL 06, 01163 (p 3071, 3778, 4331, 4340) = CIL 06, 31249 = CIL 10, 01863 = CIL 14, *00174 = EE-08-01, 00352 = CLE 00268 = CLE 00279 = D 00736 = ILMN-01, 00027 = AE 2012, +00177
dating: 357 to 357         EDCS-ID: EDCS-18200409
Province: Roma         Place:
Patris opus munusqu[e suum] tibi Roma dicavit / Augustus [toto constan]tius orbe recepto / et quod nulla tulit tellus nec viderat aetas / condidit ut claris exa[equ]et dona triumfis / hoc decus ornatum genitor cognominis urbis / esse volens Caesa Thebis de rupe revellit // sed gravior divum tangebat cura vehendi / quod nullo ingenio nisuque manuque moveri / caucaseam molem discurrens fama monebat / at dominus mundi Constantius omnia fretus / cedere virtuti terris incedere iussit / haut partem exiguam montis pontoque tumenti // credidit et placido [vexerunt aequora flu]ctu / litus ad Hesperium [Tiberi] mirante carinam / interea Romam ta[et]ro vastante tyranno / Augusti iacuit donum studiumque locandi / non fastu spreti sed quod non crederet ullus / tantae molis opus superas consurgere in auras // nunc veluti rursus ruf[is] avulsa metallis / emicuit pulsatque polos haec gloria dudum / auctori servata suo cu[m c]aede tyranni / redditur atque aditu Ro[mae vi]rtute reperto / victor ovans urbiq[ue locat sublim]e tropaeum / principis et munus cond[ignis us]que triumfis
inscription genus / personal status: carmina


imprint data protection disclaimer