MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   6022


Publication: CIL 06, 01783 (p 3174, 3814, 4760) = D 02948 = Epigraphica-2004-251 = AE 1971, 00024 = AE 2000, 00162 = AE 2004, +00193 = AE 2009, +00127
dating: 431 to 431         EDCS-ID: EDCS-18100598
Province: Roma         Place:
Nicomacho Flaviano cons(ulari) Sicil(iae) vicar(io) Afric(ae) quaest(ori) aulae / divi Theodosi praef(ecto) praet(orio) Ital(iae) Illyr(ici) et Afric(ae) iterum / virtutis auctoritatisq(ue) senatoriae et iudiciariae ergo / redita in honorem filii Nicomachi Flaviani cons(ularis) Camp(aniae) / procons(ulis) Asiae praef(ecti) urbi saepius nunc praef(ecti) praet(orio) / Italiae Illyrici et Africae / Imperatores Caes(ares) Fl(avius) Theodosius et Fl(avius) Placidus Valentinianus / semper Aug(usti) senatui suo salutem / clarorum atq(ue) inlustrium in re p(ublica) virorum adversum casus condicionis / humanae interpolatum aliquatenus adserere honorem et memoriam / defuncti in lucem a[etern]a[m(?)] revocare emendatio quaedam eius sortis / videtur quae praeiudic[iu]m [sum]mumq(ue) [detri]mentum(?) virtutum exsistimatur / bono nobiscum p(atres) c(onscripti) [faustoque] omine intellegitis profecto quidquid in resti/tutionem pr[istini honor]is(?) inlustris et sanctissimae apu<d=T> recor/dationis Flaviani Senio[ri]s adimus divi avi nostri venerationem esse / si eum quem vivere nobis servariq(ue) vobis quae verba eius aput(!) vos fuisse / pleriq(ue) meministis optavit sic in monumenta virtutum suarum titulosq(ue) revo/cemus ut quidquid in istum caeca insimulatione commissum est procul ab eius / principis voto fuisse iudicetis cuius in eum effusa benivolentia et usq(ue) ad an/nalium quos consecrari sibi a quaestore et praefecto suo voluit provecta / excitavit livorem inproborum nunc si aput(!) vos abunde causas piaetatis(!) / a{d}struximus accipite aliud quod de vestris in illum sensib(us) et provinciar(um) / omnium iudiciis muniamur quib(us) per illum locupletioris adhuc rei p(ublicae) / bona vel adservata vel etiam aucta tantum et aput(!) nos reverentiae contule/runt ut quod hodie facimus in pectorib(us) et sensib(us) vestris absq(ue) interpella/tione ulla mediae oblivionis fuisse noverimus ex quo quidem ipso non min[us] / memoriae illius quam nobis p(atres) c(onscripti) supra omnia praestitistis ut non inmerito / patientiae vestrae gratias agamus ne quid erga restitutionem honoris eius / admoniti potius quam sponte fecisse videamur cum alioque ipse etiam de institu/tione illius probatus saepe nobis parentibusque nostris Flaviani fili[us] / honor semiplenus etiam sub praefecturae praetorianae apice quem provide[ntia] / et industria sua cottidie auget delatus exsistimetur nisi integer tandem et abs[q(ue) ullo] / [re]ligiosi muneris debito totius domus eius familiaeq(ue) sit gaudete ergo nobi[scum(?)] / p(atres) c(onscripti) optimo imperii nostri opere ut nobiscum recognoscitis et redditam vobis e[t] / patria<e=I> senatoris eius memoriam et dignitatem probate cuius consort[io] / clariores fuistis et in posteris eius eadem aput(!) nos reverentia vigetis / Appius Nicomachus Dexter v(ir) c(larissimus) ex praef(ecto) urb(i) avo optim[o] / statuendam curavi // Dedicata [3] Sept(em)b(res) / [Bas]so et Antiocho vv(iris) cc(larissimis) conss(ulibus)


imprint data protection disclaimer