MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   4105


Publication: CIL 06, 02080 (p 864, 3261) = CIL 06, 32375 = CFA 00069 = D 05031
dating: 119 to 119         EDCS-ID: EDCS-18900579
Province: Roma         Place:
C(aio) Heren[ni]o Apella / L(ucio) [Coe]l[io? R]ufo co(n)s(ulibus) / [m]agi[st]erio / [C(ai) Vit]ori Hosidi Ge[t]ae / X K(alendas) Ianuar(ias) / in consecra[tionem M]atidiae Aug(ustae) socrus Imp(eratoris) Caesaris Traiani Hadriani Aug(usti) unguenti p(ondo) II nomine / collegi(i) fratr[um Arvali]um per C(aium) Vitorium Hosidium Getam mag(istrum) missum turis p(ondo) L item nomine calator[um] / L(ucio) Catilio Severo II T(ito) Aurelio Fulvo co(n)s(ulibus) III No[n(as) Ian(uarias)] / in Capitolio votorum nuncupandorum causa pro salute Imp(eratoris) Caesaris divi Traiani Parthici {Hadrian[i]} [filii] / divi Nervae nepotis Traiani Hadriani Aug(usti) fratres Arvales convenerunt C(aius) Vitorius Hosidius Geta [mag(ister)] / M(arcus) Valerius Trebicius Decianus Ti(berius) Iulius Candidus Caecilius Simplex Ti(berius) Iulius Candidus L(ucius) Antonius [Albus] / T(itus) Haterius Nepos L(ucius) Iulius Catus isdem co(n)s(ulibus) VII Idus Ian(uarias) / in pronao aedis Concordiae ad sacrificium indicendum deae Diae fratres Arvales convenerunt [ibique] / C(aius) Vitorius Hosidius Geta mag(ister) manibus lautis velato capite sub divo culmine contra orientem [cum] / collegi(i)s suis indixit / quod bonum faustum felix fortunatum salutareque sit Imp(eratori) Caesari divi Traiani Parthici f(ilio) divi [Nervae] / nepoti Traiano Hadriano Aug(usto) pont(ifici) max(imo) totique domui eius populo Romano Quiritibus fratribusque / Arvalibus sacrificium deae Diae hoc anno erit ante diem VI K(alendas) Iun(ias) domi ante diem IIII K(alendas) Iun(ias) in luco et domi / ante diem III K(alendas) Iun(ias) domi consummabitur adfuerunt in collegio C(aius) Vitorius Hosidius Geta magist(er) M(arcus) / Valerius Trebicius Decianus Ti(berius) Iulius Candidus Caecilius Simplex Ti(berius) Iulius Candidus L(ucius) Antonius Albus / isdem co(n)s(ulibus) VII Idus Febr(uarias) / in pronao aedis Concordiae habita sollemni precatione per C(aium) Vitorium Hosidium Getam mag(istrum) in locum Q(uinti) Bitti / Proculi P(ublium) Manlium Carbonem ex litteris Imp(eratoris) Caesaris divi Traiani Parthici f(ilii) divi Nervae nepotis Traiani / Hadriani Aug(usti) fratrem Arvalem cooptarunt et ad sacra vocaverunt ibique tabulae apertae signo signatae quod / exprimit [ca]put Aug(usti) in quibus scriptum fuit Imp(erator) Ca[e]sar Traianus Hadrianus Aug(ustus) fratribus Arvalibus / collegi(i)s s[ui]s salutem in locum Q(uinti) Bitti Proculi collegam nobis mea sententia coopto P(ublium) Manlium Carbonem / adfuerunt in collegio C(aius) Vitorius Hosidius Geta mag(ister) Ti(berius) Iulius Candidus Caecilius Simplex L(ucius) Antonius Albus / P(ublius) Manlius Ca[rb]o / C(aio) Poblicio Marcello L(ucio) Rutilio Propinquo co(n)s(ulibus) VI K(alendas) Iun(ias) / in domum C(ai) Vitori H[o]sidi Getae mag(istri) fratres Arvales convenerunt ibique praetextati sacrificium deae Diae / ture fecerunt [ibi]que discumbentes toralibus albis segmentatis sacrificium ture vino fecerunt quod / pueri patrimi et matrim[i se]natorum fili(i) praetextati cum publicis ad aram rettulerunt C(aius) Statius Cerialis L(ucius) Iulius / Flavianus Q(uintus) Gavius He[lv]ius Pollio C(aius) Sentius Aburnianus adfuerunt in collegio C(aius) Vitorius Hosidius Geta magist(er) / M(arcus) Valerius Trebicius Decianus Ti(berius) Iulius Candidus Caecilius Simplex Ti(berius) Iulius Candidus L(ucius) Antonius Albus L(ucius) Iulius Catus / P(ublius) Manlius Carbo / isdem co(n)s(ulibus) IIII K(alendas) Iun(ias) / in luco deae Diae C(aius) Vitorius Hosidius Geta mag(ister) ad aram immolavit porcas piaculares duas luco coinquiendo et / operis faciundi ibique vaccam honorariam albam ad foculum deae Diae immolavit ibique sacerdotes in tetras/tylo consederunt et ex sacrificio epulati sunt sumptisque praetextis et coronis spiceis vittatis lucum deae Diae / summoto adscen[derunt et per C(aium)] Vitorium Hosidium Getam mag(istrum) et per L(ucium) Iulium Catum proflaminem agnas opi/mas immolarun[t perfectoqu]e sacrificio omnes ture vino fecerunt deinde coronis inlatis signisque unctis / T(itum) Haterium Nepotem [ex Sat]urnalibus primis in Saturnalia secunda mag(istrum) annuum fecerunt ibique discum/bentes in tetrastylo a[pud C(aium)] Hosidium Getam mag(istrum) epulati sunt post epulas riciniatus soliatus corona pactili / rosacea Hosidius Geta mag(ister) summoto supra carcares ascendit et signum quadrigis et desultoribus misit / praesidentibus Trebicio Deciano et Antonio Albo victores palmis et coronis argenteis honoravit / ibique cum aditi essent fratres Arvales a Bittio Callistrato nomine Bitti Thalli calatoris Bitti Proculi / [petente] ut ei ob introitum redderetur quaerereturque an legitimi calatoris loco habendus esset qui [subs]ti/[tutus in numerum calator]um s[i]ne introitu fuerat placuit cum calator accessio sit sacerdotis semel ob introitum inferri / [debere licet postea alius ca]lator ab eodem sacerdote substitueretur adfuerunt in collegio idem qui VI K(alendas) easdem / [isdem] co(n)s(ulibus) III K(alendas) Iun(ias) / [in domum C(ai) Vitori Hosidi Getae mag(istri) fra]tres Arvales in consummandum sacrum deae Diae conv[enerunt] ibique inter / [cenam C(aius) Vitorius Hosidius Geta Trebicius D]ecianus Iulius Candidus Simplex Iulius Candidus An[tonius Al]bus Iulius / [Catus Manlius Carbo ture vino feceru]nt ministrantibus pueris patrimis et matrimis sen[atorum fili(i)s isdem] / [q]ui VI K(alendas) [easdem et fruges libatas mi]nistrantibus calatoribus pueri riciniati cum [publicis ad aram] / [re]ttuler[unt deinde lampadibus in]censis tuscanicas contigerunt quas per calatore[s domo sua miserunt] / [ad]fuerun[t in collegio idem q]ui IIII K(alendas) easdem hoc anno sportulis cenatum est |(denariis) centenis / M(arco) [Herennio? F]austo Q(uinto) Pomponio Marcello co(n)s(ulibus) VII Id(us) Apr(iles) / [in luco deae Diae pi]aculu[m factu]m ob ferrum inlatum scripturae et scalpturae magisteri con[sum]mati C(ai) Vito[ri] / Hosidi Getae porcis et agn[is] struibus fertisque per publicos et calatorem eius Hosidium Achilleum / T(ito) Pomponio An[ti]stiano L(ucio) Pomponio Silvano co(n)s(ulibus) V[3 Non(as)/ Id(us) Maias] / in luco deae Diae piaculum [fa]ctum ob ferrum elatum scripturae et scalpt[urae magisteri consu]mmati C(ai) Vitori / Hosidi Getae [po]rcis et agnis struibus fertisque per publicos et calatorem [eius Hosidium Ac]hilleum
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  ordo senatorius;  sacerdotes pagani;  tituli sepulcrales


imprint data protection disclaimer