MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviations
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   2614


Publication: CIL 10, 01401 = D 06043 = Freis 00035 = EOS-1982, p 610 = AE 2000, +00068 = AE 2001, +00072
dating: 47 to 56         EDCS-ID: EDCS-11500335
Province: Latium et Campania / Regio I         Place:
Cn(aeo) Hosidio Geta L(ucio) Vagellio co(n)s(ulibus) / X K(alendas) Octobr(es) s(enatus) c(onsultum) / cum providentia Opt<i=U>mi principis tectis quoque / urbis nostrae et totius Italiae aeternitati prospexerit quibus / ipse non solum praecepto augustissimo se<d=T> etiam ex{s}emplo / suo prodesset conveniretq(ue) felicitati saeculi instantis / pro portione publicorum operum etiam privatorum custodi<r=A>e / deberentque apstinere(!) se omnes cruentissimo genere / negotiationis ne[que] inimicissimam pace faciem inducere / ruinis domum villarumque placere si quis negotiandi causa / emisset quod[quod] aedificium ut diruendo plus adquireret quam / quanti emisset tum duplam pecuniam qua mercatus eam rem / esset in aerarium inferri utique de eo nihilo minus ad senatum / referretur cumque aeque non oportere[t] malo ex{s}emplo vendere quam / emer<e=I> <u=N>t venditores quoque coercerentur qui scientes dolo malo / <co=I>ntra hanc senatus voluntatem vendidissent placere tales / venditiones inritas fieri ceterum testari senatum domini<s=O> (!) / constitui qui rerum suarum possessores futuri aliquas [partes] / earum mutaverint dum non negotiationis causa id factum [sit] / censuere in senatu fuerunt CCCLXXXIII / [Q(uinto)] Volusio P(ublio) Cornelio co(n)s(ulibus) VI Non(as) Mart(ias) s(enatus) c(onsultum) / quod Q(uintus) Volusius P(ublius) Cornelius verba fecerunt de postulatione necessari[orum] / Alliatoriae Celsil<L=I>ae q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / cum s(enatus) c(onsulto) quod factum est Hosidio Geta et L(ucio) Vagellio co(n)s(ulibus) clarissimis viris ante d(iem) (d)ecim(um) K(alendas) / Oct(obres) auctore divo Claudio cautum esset ne quis domum villamve / dirueret quam(!) / sibi adquireret neve quis negotiandi causa eorum quid emeret venderetve / poenaq(ue) in emptorem qui adversus id s(enatus) c(onsultum) fecisset constituta esset [ut] / qui quid emisset duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogere/tur et eius qui vendidisset inrita fieret venditio de iis autem qui rerum / suarum possessores futuri aliquas partes earum mutassent dum modo / non negotiationis causa mutassent nihil esset novatum et necessari / Alliatoriae Celsil<L=I>ae uxoris Atilii Luperci ornatissimi viri exposuis/sent huic ordini patrem eius Alliatorium Celsum emisse fundos cum aedifici(i)s in / regione Mu<t=L>in{i}ensi qui vocarentur campi Macri in quibus locis mercatus a<g=C>i supe/rioribus solitus esset temporibus / iam per aliquod annos desisset haberi eaque / aedificia longa vetustate dilaberentur neque refecta usui essent futura quia neque / habitaret in iis quisquam nec vellet in deserta [a]c ruentia commigrare ne quid / fraudi multae poenaeq(ue) esset Celsil<l=I>ae si ea aedificia de quibus in hoc ordine actum / esset aut demolita fuissent aut ea condi<c=T>ione sive per se sive cum agris vendi/disset ut emptori sine fraude sua ea destruere tollereque liceret / in futurum autem admonendos ceteros esse ut apstinerent(!) se a tam foedo genere negotiation[is] / hoc praecipue saeculo quo excitari nova et ornari {in} universa quibus felicitas orbis terra/rum splenderet magis conveniret quam ruinis aedificiorum ullam partem deform(ar)e{m} / Italiae et adhuc retinere priorum temporum [incuriam quae universa affecisset] / ita ut diceretur senectute ac tum[ulo iam rem Romanam parire] / censuere in senatu [fuerunt
material: aes


imprint data protection disclaimer