MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   1842


Publication: CIL 10, 07852 = D 05947 = Freis 00040 = SRD 00334 = Porra 00939 = AE 1983, 00447 = AE 1989, 00353 = AE 1993, 00836a-b = AE 2000, +00068 = AE 2004, +00123 = AE 2009, +00444
dating: 69 to 69         EDCS-ID: EDCS-22500035
Province: Sardinia         Place:
Imp(eratore) Othone Caesare Aug(usto) co(n)s(ule) XV K(alendas) Apriles / descriptum et recognitum ex codice ansato L(uci) Helvi Agrippae procons(ulis) quem protulit Cn(aeus) Egnatius / Fuscus scriba quaestorius in quo scriptum fuit it quod infra scriptum est tabula V |(capitibus) VIII / et VIIII et X III Idus Mart(ias) L(ucius) Helvius Agrippa proco(n)s(ul) caus{s}a cognita pronuntiavit / cum pro utilitate publica rebus iudicatis stare conveniat et de caus{s}a Patulcensi/um M(arcus) Iuventius Rixa vir ornatissimus procurator Aug(usti) saepius pronuntiaverit fi/nes Patulcensium ita servandos esse ut in tabula a{h}enea a M(arco) Metello ordinati / essent ultimoq(ue) pronuntiaverit Galillenses frequenter retractantes controver/sia{e}(m) nec parentes decreto suo se castigare voluisse sed respectu clementiae Opt<i=U>mi / Maximique principis contentum esse edicto admonere ut quiescerent et rebus / iudicatis starent et intra K(alendas) Octobr(es) primas de praedi(i)s Patulcensium recederent vacuam/que possessionem traderent quod si in contumacia perseverassent se in auctores / seditionis severe anima adversurum et post ea Caecilius Simplex vir clarissi/mus ex eadem caus{s}a a Galillensibus dicentibus tabulam se ad eam rem / pertinentem ex tabulario principis adlaturos pronuntiaverit humanum esse / dilationem probationi dari et in K(alendas) Decembres trium mens(i)um spatium dederit in/tra quam diem nisi forma allata esset se eam quae in provincia esset secuturum / ego quoque aditus a Galillensibus excusantibus quod nondum forma allata esset in / K(alendas) Februarias quae p(roximae) f(uerunt) spatium dederim et mora<m=S> illis possessoribus intellegam esse iucun/dam Galil(l)enses ex finibus Patulcensium Campanorum quos per vim occupaverant intra K(alendas) / Apriles primas decedant quod si huic pronuntiationi non optemperaverint sciant / se longae contumaciae et iam saepe denuntiata(e) animadversioni obnoxios / futuros in consilio fuerunt M(arcus) Iulius Romulus leg(atus) pro pr(aetore) T(itus) Atilius Sabinus q(uaestor) / pro pr(aetore) M(arcus) Stertinius Rufus f(ilius) Sex(tus) Aelius Modestus P(ublius) Lucretius Clemens M(arcus) Domitius / Vitalis M(arcus) Lusius Fidus M(arcus) Stertinius Rufus signatores Cn(aei) Pompei Ferocis Aureli / Galli M(arci) Blossi Nepotis C(ai) Cordi Felicis L(uci) Vigelli Crispini C(ai) Valeri Fausti M(arci) Luta/ti Sabini L(uci) Coccei Genialis L(uci) Ploti Veri D(ecimi) Veturi Felicis L(uci) Valeri Pepli
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  leges;  officium/professio;  ordo equester;  ordo senatorius;  praenomen et nomen;  tituli operum;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer