MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   1684


Publication: CIL 11, 01420 (p 1263) = InscrIt-07-01, 00006 = D 00139 = DecretaPisana 00001 = Segenni = Epigraphica-2007-99 = AE 2000, +00037 = AE 2003, +00626 = AE 2007, +00070 = AE 2007, +00539 = AE 2009, +00014 = AE 2010, +00037          EDCS-ID: EDCS-20402890
Province: Etruria / Regio VII         Place:
[A(nte)] d(iem) XIII K(alendas) Octobr(es) Pisis in foro in Augusteo scrib(endo) adfuer(unt) / Q(uintus) Petillius Q(uinti) f(ilius) P(ublius) Rasinius L(uci) f(ilius) Bassus M(arcus) Pupius M(arci) [f(ilius)] / Q(uintus) Sertorius Q(uinti) f(ilius) Pica Cn(aeus) Octavius Cn(aei) f(ilius) Rufus A(ulus) Albiu[s] /A(uli) f(ilius) Gutta / quod C(aius) Canius C(ai) f(ilius) Saturninus IIvir v(erba) f(ecit) de augendis honoribus / L(uci) Caesaris Augusti Caesaris patris patriae pontificis maximi / tribuniciae potestatis XXV fili(i) auguris consulis designati princip[is] / iuventutis patroni coloniae nostrae q(uid) d(e) e(a) r(e) f(ieri) p(laceret) d(e) e(a) r(e) i(ta) c(ensuerunt) / cum senatus populi Romani inter ceteros plurimos ac max{s}imos / honores L(ucio) Caesari{s} Augusti Caesaris patris patriae pontificis maximi tribu/niciae potestatis XXV filio auguri consuli designato per / conse(n)sum omnium ordinum studio [3] / [3]SINTROLVN[3] / [3]tetur data cura C(aio) Canio Saturnino IIvir(o) et decem primis elig[endi] / aspiciendique uter eorum locus magis idoneus videatur emendi[que] / publica pecunia a privatis eius loci q[ue]m magis probaverint utique apud eam aram quod annis a(nte) d(iem) X[III K(alendas) Sept(embres) p]ublice Manibus eius per magis/tratus eosve qui ibi iure dicendo pr[aee]runt togis pullis amictos / quibus eorum ius fasque erit eo die [eiu]s vestis habendae inferiae mit/tantur bosque et ovis atri infulis caerulis infulati di{i}s Manibus ei(us) / mactentur eaeque hostiae eo loco adoleantur superque eas / singulae urnae lactis mellis olei fundantur ac tum demum facta(m) / c[eteris p]otestatem si qui privatim velint Manibus eius inferias mitter[e] / [nive quis] amplius uno cereo unave face coronave mittat dum ii qui im/[molaver]int cincti <G=C>abino ritu struem lignorum succendant adque / [peri]nde habeant [uti] locus ante eam aram quo ea strues congerantur conponantur pate(at) / [q]uoqu<o=E>versus pedes XL stipitibusque robustis saepiatur lignorumque / acervos eius rei gratia quod annis ibi constituatur cippoque grandi / secundum aram defixso hoc decretum cum superioribus decretis ad ei(us) / honores pertinentibus incidatur insculpaturve nam quod ad cetera / sollemnia quae eodem illo die vitari caverive placuissent placerent/que id sequendum quod de iis senatus p(opuli) R(omani) censuisset utique prim(o) / quoque tempore legati ex nostro ordine Imp(eratorem) Caesare(m) Augustum / patrem patriae pontificem maximum tribinicae potestatis XXV / adeant petantque ab eo uti colonis Iuliensibus coloniae Opsequenti(s!) / Iuliae Pisanae ex hoc decreto ea om(n)ia facere exsequique permittat


imprint data protection disclaimer