MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   7479


Publication: CIL 11, 03614 (p 1341) = CIL 11, 04347 = D 05918a = Freis 00095 = AnalEpi p 341 = Epigraphica-2016-56
dating: 113 to 113         EDCS-ID: EDCS-22600428
Province: Etruria / Regio VII         Place:
Vesbinus Aug(usti) l(ibertus) phetrium Augustalibus / municipi(i) Caeritum loco accepto a re p(ublica) / sua i<m=N>pensa omni exornatum donum dedit / descriptum et recognitum factum in pronao aedis Martis / ex commentario quem iussit proferri Cuperius Hostilianus per T(itum) Rustium Lysiponum / scribam in quo scriptum erat it quod infra sccriptum est / L(ucio) Publilio Celso II C(aio) Clodio Crispino co(n)s(ulibus) Idibus Aprilib(us) / M(arco) Pontio Celso dictatore C(aio) Suetonio Claudiano aedile iure dicundo praef(ecto) aerari(i) commentarium cottidianum municipi(i) / Caeritum inde pagina XXVII kapite VI / M(arcus) Pontius Celsus dictator et C(aius) Suetonius Claudianus decuriones in templo divor(um) corrogaverunt ubi Vesbinus Aug(usti) lib(ertus) petit / ut sibi locus publice daretur sub porticu basilicae Sulpicianae uti Augustalib(us) in eum locum phetrium faceret ubi ex / consensu decurionum locus ei quem desideraverat datus est placuitq(ue) universis Curiatio Cosano curatori ob eam rem / epistulam mitti in curiam fuerunt Pontius Celsus dictat(or) Suetonius Claudianus aed(ilis) iur<e=I> dic(undo) M(arcus) Lepidius Nepos / aedil(is) annon(ae) Pollius Blandus Pescennius Flavianus Pescennius Natalis Pollius Callimus Petronius Innocens Sergius Proculus / inde pagina altera capite primo magistratus et decurion(es) Curiatio Cosano salutem Idib(us) Aug(ustis) desideranti a nobis / Ulpio Vespino consilium decurion(es) coegimus a quib(us) petit ut sibi locus publice in angulo porticus basilic(ae) daretur quod se Augustalib(us) / phetrium publice exornaturum secundum dignitat(em) municipi(i) polliceretur gratiae huic actae sunt ab universis placuit tamen tibi / scribi an in hoc quoque et tu consensurus esses qui locus rei p(ublicae) in usu non est nec ullo reditu esse potest in pagina VIII kapite primo / Curiatius Cosanus mag(istratibus) et dec(urionibus) Caeretanor(um) sal(utem) ego non tantum consentire voluntati vestrae se<d=T> et gratulari debeo si qui rem p(ublicam) n(ostram) / ex{s}ornat accedo itaq(ue) sententiae vestrae non tanquam curator sed tanquam unus ex{s} ordine cum tam honesta ex{ss}empla / etiam provocari honorifica exornatione debea(n)t data prid(ie) Idus Septembr(es) Ameriae / actum Idib(us) Iuni(i)s Q(uinto) Ninnio Hasta P(ublio) Manilio Vopisco co(n)s(ulibus) / dedicatum Kalendis Aug(ustis) isdem co(n)s(ulibus)
inscription genus / personal status: leges;  liberti/libertae;  nomen singulare;  officium/professio;  ordo decurionum;  seviri Augustales;  tituli operum;  tria nomina;  viri


imprint data protection disclaimer