MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   3827


Publication: CIL 11, 03805 = D 06579 = Freis 00044 = Gordon 00061 = Questori 00359
dating: 26 to 26         EDCS-ID: EDCS-22700760
Province: Etruria / Regio VII         Place:
Centumviri municipii Augusti Veientis / Romae in aedem Veneris Genetricis cum convenis/sent placuit universis dum decretum conscriberetur / interim ex auctoritate omnium permitti / C(aio) Iulio divi Augusti l(iberto) Geloti qui omni tempore / municip(ium) Veios non solum consilio et gratia adiuverit / sed etiam i<m=N>pensis suis et per filium suum celebrari / voluerit honorem ei iustissimum decerni ut / Augustalium numero habeatur aeque ac si eo / honore usus sit liceatque ei omnibus spectaculis / municipio nostro bisellio proprio inter Augus/tales considere cenisque omnibus publicis / inter centumviros interesse itemque placere / ne quod ab eo liberisque eius vectigal municipii / Augusti Veientis exigeretur / adfuerunt / C(aius) Scaevius Curiatius / Cn(aeus) Octavius Sabinus / IIvir(i) // L(ucius) Perperna Priscus / Ma(nius) Flavius Rufus q(uaestor) / T(itus) Vettius Rufus q(uaestor) / M(arcus) Tarquitius Saturnin(us) / L(ucius) Maecilius Scrupus / L(ucius) Favonius Lucanus // T(itus) Sempronius Gracchus / P(ublius) Acuvius P(ubli) f(ilius) Tro(mentina) / C(aius) Veianius Maximus / T(itus) Tarquitius Rufus / C(aius) Iulius Merula // actum / Gaetulico et Calvisio Sabino co(n)s(ulibus)
inscription genus / personal status: Augusti/Augustae;  leges;  liberti/libertae;  ordo decurionum;  seviri Augustales;  tituli operum;  tituli sacri


imprint data protection disclaimer