MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Search nr. today:   4192


Publication: InscrIt-13-02, 00043          EDCS-ID: EDCS-37801311
Province: Roma         Place:
Ianuarius / dictus a Iano habet dies XXXI vocatur apud Hebraeos Sebet apud Aegyptios Tybi apud Athenienses Posideon apud Graecos alios Edineus / Kalendae dictae // "GR" // hoc est a vocando quia tum in rostris Romae ad contionem populus vocabatur / IIII Nonas circus privatus auster interdum cum pluvia / III dies auspicalium natalis Ciceronis ludi / II ludi Compitales / Nonae dictae ideo quia nonus dies eas discernit ab Idibus tempestatem significat / VIII Idus Epiphania quo die interpositis temporibus Stella magis [visa] quae dominum natum / nuntiabat de aqua vinum fact[um et] in amne Iordanis salvator baptizatus est auster / interdum vel Favonius VII prima consulis mappa quae ideo sic vocatur quia rex Tarquinius Romae dum die circen/sium pranderet in circo de mensa suam mappam foras ut aurigis post prandium cur/rendi signum daret abiecerat / VI auster interdum et imber / V senatus legitimus suffecti consules designantur sive praetores / IIII / III Carmentalia de nomine matris Evandri / II (!) d(omini) n(ostri) The(odosi) Aug(usti) pridie / Idus dictae // "GR" // a videndo quia priusquam annus hic qui est fuerat mense medio luna com/pleta quae incipiebat Kalendis de qua menses dictos accepimus videbatur secunda / mappa interdum ventus aut tempestas / XVIIII Kalendas Februarias / XVIII natalis Honorii circenses interdum auster et pluvia / XVII / XVI ludi Palatini / XV ludi / XIIII ludi / XIII natalis Gordiani circenses / XII ludi ventus Africus tempestatem significat / XI natalis sancti Vincentii martyris dies pluvius / X senatus legitimus quaestores Romae designantur / VIIII natalis Hadriani circenses / VIII interdum tempestas / [VII] / VI ludi Castorum Ostiis quae prima facta colonia est / [V] ludi auster aut Africus interdum dies humidus / IIII ludi / III tempestatem significat / II circenses Adiabenis victis interdum tempestas // Februarius / dictus a febro verbo quod purgamentum veteres nominabant quia tum Romae moenia lustrabantur / habet dies XXVIII vocatur apud Hebraeos Adar apud Aegyptios Mechir apud Athenienses Gamelion apud Graecos Peritios / Kalendae circenses interdum auster cum grandine / IIII Nonas / III Nonas senatus legitimus corus aut Africus / II ludi / Nonas ludi ventus aut tempestas / VIII Idus ludi / VII ludi Favonius / VI ventus aut tempestas / V circenses / IIII Eurus / III circenses / II ludi / Idus parentatio tumulorum inc[ipit] quo die Roma liberata est de obsidione Gallorum / XVI Kalendas Martii venti mutatio / XV Lupercalia / XIIII natalis Faustinae uxoris Antonini / XIII Quirinalia quo die Romulus occisus a suis Qui(rinus) ab hasta quae a Sabinis curis / vocatur non apparuisse confictus est favonius aut auster cum grandine / XII / XI / X venti septentrionales / VIIII Frigidus dies de Aquilone vel pluvia / VIII depositio sancti Petri et Pauli cara cognatio ideo dicta quid tunc etsi fuerint vivorum / parentum odia tempore obitus deponantur ventus aut tempestas / VII Terminalia hoc die quarto bisextum anno vocamus quem diem Aegyptii inter Augustum / et Septembrem epagomeno quinque dierum mensi suo iungunt / VI Regifugium cum Tarquinius Superbus ferlur ab urbe expulsus / V circenses / IIII / III natalis Constantini / II ludi // Martius / habet dies XXXI vocatur apud Hebraeos Nisan apud Aegyptios Famenoth apud Athenienses Antesterion apud Graecos Distros / Kalendae interdum grando / VI Nonas septentrionales venti / V / IIII interdum hiemat / III / II Aquilo / Nonas / VIII Idus / VII / VI / V natalis Favonii / IIII septentrionales venti / III / II flatus Aquilonis / Idus / XVII (!) Aprilis hiemat / XVI circenses favonius aut corus / XV / XIIII Quinquatria / XIII Pelusia / XII septentrionales venti / XI dies pluvius interdum ningit / X / VIIII natalis calices / VIII aequinoctium principium veris crucimissio gentilium Christus passus hoc die / VII interdum tempestas / VI lavationem veteres nominabant resurrectio / V / IIII / III / II natalis Constanti[[n]]i circenses // Aprilis / habet dies XXX vocatur apud Hebraeos Iar apud Aegyptios Farmuti apud Athenienses Elafybilion / apud Graecos Xanticus / Kalendae tempestatem significant / IIII Nonas / III circenses / II ludi / Nonas favonius aut auster interdum cum grandine / VIII Idus interdum hiemat / VII tempestatem significat / VI avium Alcyonum dicitur / [V] / IIII circenses interdum tempestatem significat / III natalis (Se)veri circenses / II ludi hiemat Idus senatus legitimus / XVIII Kalendas Maias ludi ventus ac tempestas / XVII ludi / XVI ludi / XV pluviam significat / XIIII ludi / XIII circenses consulis tertiae mappae / XII / XI natalis urbis Romae consules ordinarii fasces deponunt Parilia dicta de partu Iliae / interdum pluvia et grando / X Africus aut auster dies humidus / VIIII tempestatem significat / VIII / VII / VI natalis Antoni(n)i circenses / V Floria / IIII auster fere cum pluvia / III interdum dies humidus / II tempestatem significat // Maius / dictus a maioribus habet dies XXXI vocatur apud Hebraeos Sivan apud Aegyptios Pachon apud Athe/nienses Munychion apud Graecos Artemision / Kalendae / VI Nonas septentrionales venti / V tempestatem significat / IIII ludi / III pluvia / II ludi (!) significat / Nonas ludi favonius / VIII Idus ludi interdum pluvia / VII / VI natalis Claudii tempestas interdum / V / IIII / III ludi tempestatem significat / II ludi / Idus dies humidus / XVII Kalendas Iunii dies ut supra / XVI pluvia / XV / XIIII / XIII / XII interdum pluvia / XI tempestatem significat / X ut supra / VIIII / VIII venti / VII / VI / V / IIII ludi interdum pluvia / III / II // Iunius / dictus a iunioribus habet dies XXX vocatur apud Hebraeos Tamuz apud Aegyptios Pauni apud / Athenienses Thargilion apud Graecos Desios / Kalendae circenses Fab(a)ricii / IIII Nonas / III / II ludi / Nonae / VIII Idus / VII favonius aut corus / VI / V / IIII interdum rorat / III / II / Idus natalis Musarum / XVIII Kalendas Iulii / XVII / XVI tempestatem significat / [XV] / [XIV] / [XIII] / [XII] / [XI] / X / VIIII / VIII solstitium favonius / VII / VI / V initium aestatis / / IIII dies ventosus / III / II // Iulius / Dictus a Iulio Caesare habet dies XXXI cum Quintilis antea diceretur vocatur apud Hebraeos Ab apud / Aegyptios Epifi apud Athenienses Sciroforion apud Graecos Panemos / Kalendae / VI Nonas natalis genuinus d(omini) n(ostri) Valentiniani / V Nonas favonius / IIII / III / II ludi / Nonae ancillarum feriae quarum celebritas instituta est ideo quia capto urbe a Gallis cum fini/timi prius victi tradi sibi Romanorum procerum coniuges postularent et consilio Philoti/dis ancillae famulae dominarum vestibus adornatae datae illis fuissent his nuntiantibus / praedictos somno sopitos et ebrios posse superari facta victoria sic / VIII Idus natalis Iulii Caesaris/ VII tempestatum significat / VI ludi / V ludi / IIII ludi etesiae venti flare incipiunt / III / II / Idus / XVII Kalendas Augustas / XVI / XV / XIIII / XIII / XII / XI / X / VIIII favonius vel auster tempestatem significat / VIII natalis Constantini / VII / VI dies canicularis / V / IIII interdum tempestatem (!) / [III] / [II] // Augustus / Habet dies XXXI prius Sextilis dictus ab Octaviano Augusto vocatur apud Hebraeos Elul apud / Aegyptios Mesore apud Athenienses Ecatonbion apud Graecos Loos / Kalendae natalis Pertinacis et martyrium Maccabaeorum / IIII Nonas / III / II tempestas / Nonae / VIII Idus nebulosus aestus / VII natalis Constanti[[n]]i minoris / VI ludi / V / IIII natalis sancti Laurenti martyris / III / II / [Idus natalis] Hippolyti martyris tempestatem significat / XVIIII Kalendas Septembr<e=I>s / XVIII / XVII / XVI / XV ludi / XIIII / XIII / XII tempestas / XI / X circenses / VIIII / VIII / VII post hunc diem apud Aegyptios V dierum epagomenos tertius decimus mensis adiungitur / VI interdum pluvia / V circenses / IIII / III / II interdum frigus // September / dictus a numero habet dies XXX vocatur apud Hebraeos Tesri apud Aegyptios Thoth apud Athe/nienses Metageitnion apud Graecos Gorpieos / Kalendae / IIII Nonas favonius aut corus / III ludi / II / [Nonae] / VIII Idus / VII Idus tempestas / VI / V / IIII / III favonius vel Africus / II interdum tempestas / Idus hoc die Romae in aede Minervali per magistratum annis singulis ex aere clipei figebantur / XVIII Kalendas Octobr<e=I>s / XVII favonius interdum sive Vulturnus / XVI / XV / XIIII favonius vel corus / XIII / XII ludi / XI favonius vel corus cum pluvia / X tempestatem significat / VIIII / VIII aequinoctium / VII / VI initium autumni / V favonius interdum / IIII tempestatem significat / III ludi / II // October / dictus a numero habet dies XXXI vocatur apud Hebraeos Maresuan apud Aegyptios Faofi apud / Athenienses Boedromiion apud Graecos Yperberetios / Kalendae tempestatem (!) / VI Nonas / V Nonas / IIII tempestatem (!) / III ut supra / II ludi Aquilo / Nonae ludi / VIII Idus / VII / VI interdum pluvia / V / IIII / III auster et pluvia / II natalis Virgilii / [Idus] / XVII Kalendas Novembr<e=I>s / XVI / XV / XIIII tempestatem significat / [XIII] / XII / XI / X natalis Valentiniani purpurae / VIIII / VIII / VII tempestatem significat / VI / V interdum frigus / IIII ventosus dies / III tempestas / II ut supra // November / dictus a numero habet dies XXX vocatur apud Hebraeos Casleu apud Aegyptios Atyr apud Athe/nienses Pyanopsion apud Graecos Dios / Kalendae / IIII Nonas hiemat cum pluvia / III / II / Nonae / VIII Idus natalis Iuliani / VII hiemat / VI natalis Nervae tempestas / V ut supra / IIII interdum rorat / III / II / Idus / XVIII Kalendas Decembr<e=I>s / XVII / XVI Aquilo / XV natalis Vespasiani / XIIII tempestas / XIII Aquilo frigidus / XII / XI hiemat / X tempestas / VIIII / VIII bruma / VII / VI / V ludi / IIII / III it supra / II auster cum pluvia // December / dictus a numero habet dies XXXI vocatur apud Hebraeos Tebet apud Aegyptios Choiac apud Athe/nienses Maimacterion apud Graecos Apelleos / Kalendae / IIII Nonas / III / II / Nonae / VIII Idus tempestas / VII interdum auster et rorat / VI / V / IIII / III interdum pluvia / II Septimontium / Idus hiemat / XVIIII Kalendas Ianuarias / XVIII natalis Veri tempestaiem (!) / XVII / XVI feriae servorum / XV / XIIII / XIII / XII / XI / X tempestas / VIIII / VIII natalis domini corporalis solstitium et initium hiberni / VII natalis sancti Stephani martyris / VI / V natalis Titi tempestas / / IIII / III / II ut supra
inscription genus / personal status: inscriptiones christianae;  litterae erasae;  mulieres;  servi/servae;  viri


imprint data protection disclaimer