MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   3283


Publication: CIL 05, 05050 = D 00206 (p 170) = ETrentine 00128 = Freis 00033 = AE 1983, 00445 = AE 2014, +00045 = AE 2014, +00060 = ZPE-207-247
datation: 46 à 46         EDCS-ID: EDCS-05100201
Province: Venetia et Histria / Regio X         Lieu:
M(arco) Iunio Silano Q(uinto) Sulpicio Camerino co(n)s(ulibus) / Idibus Marti(i)s Bai(i)s in praetorio edictum / Ti(beri) Claudi Caesaris Augusti Germanici propositum fuit id quod infra scriptum est / Ti(berius) Claudius Caesar Augustus Germanicus pont(ifex) / maxim(us) trib(unicia) potest(ate) VI imp(erator) XI p(ater) p(atriae) co(n)s(ul) designatus IIII dicit / cum ex veteribus controversis pe<nd=T>entibus aliquamdiu etiam / temporibus Ti(beri) Caesaris patrui mei ad quas ordinandas / Pinarium Apollinarem miserat quae tantum modo / inter Comenses essent quantum memoria refero et / Bergaleos isque primum a<b=P>sentia pertinaci patrui mei / deinde etiam Gai principatu quod ab eo non exigebatur / referre non stulte quidem neglexserit et posteac / detulerit Camurius Statutus ad me agros plerosque / et saltus mei iuris esse in rem praesentem misi / Plantam Iulium amicum et comitem meum qui / cum adhibitis procuratoribus meis qui{s}que in alia / regione quique in vicinia erant summa cura inqui/sierit et cognoverit cetera quidem ut mihi demons/trata commentario facto ab ipso sunt statuat pronun/tietque ipsi permitto / quod ad condicionem Anaunorum et Tulliassium et Sindu/norum pertinet quorum partem delator a<t=D>tributam Triden/tinis partem ne a<t=D>tributam quidem arguisse dicitur / tam et si animadverto non nimium firmam id genus homi/num habere civitatis Romanae originem tamen cum longa / usurpatione in possessionem eius fuisse dicatur et ita permix/tum cum Tridentinis ut diduci ab i(i)s sine gravi splendi(di) municipi(i) / iniuria non possit patior eos in eo iure in quo esse se existima/verunt permanere benificio meo eo quidem libentius quod / pleri{s}que ex eo genere hominum etiam militare in praetorio / meo dicuntur quidam vero ordines quoque duxisse / non nulli <a=CO>llecti in decurias Romae res iudicare / quod benificium i(i)s ita tribuo ut quaecumque tanquam / cives Romani gesserunt egeruntque aut inter se aut cum / Tridentinis alisve rata{m} esse iubea<m=T> nominaque ea / quae habuerunt antea tanquam cives Romani ita habere i(i)s permittam
inscription genre / statut personnel: Augusti/Augustae;  leges;  ordo senatorius;  tituli operum;  tria nomina;  viri


empreinte politique de confidentialité dénégation