MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   5848


Publication: CIL 05, 07749 = CIL 01, 00584 (p 739, 910) = ILLRP 00517 = D 05946 (p 186) = AE 1955, 00223 = AE 1997, +00244 = AE 2003, +00671 = AE 2004, +00570 = AE 2006, +00054 = AE 2013, +00126 = AE 2013, 00540
datation: -117 à -117         EDCS-ID: EDCS-20000142
Province: Liguria / Regio IX         Lieu:
Q(uintus) M(arcus) Minucieis Q(uinti) f(ilii) Rufeis de controversieis inter / Genuateis et Veiturios in re praesente cognoverunt et coram inter eos controvosias composeiverunt / et qua lege agrum possiderent et qua fineis fierent dixserunt eos fineis facere terminosque statui iuserunt / ubei ea facta essent Romam coram venire iouserunt Romae coram sententiam ex senati consulto dixerunt Eidib(us) / Decemb(ribus) L(ucio) Caecilio Q(uinti) f(ilio) Q(uinto) Muucio Q(uinti) f(ilio) co(n)s(ulibus) qua ager privatus casteli Vituriorum est quem agrum eos vendere heredemque / sequi licet is ager vectigal(is) nei siet Langatium fineis agri privati ab rivo infimo qui oritur ab fontei in Mannicelo ad flovium / edem ibi terminus stat inde flovio suso vorsum in flovium Lemurim inde flovio Lemuri susum usque ad rivom Comberane(am) / inde rivo Comberanea susum usque ad comvalem Caeptiemam ibi termina duo stant circum viam Postumiam ex eis terminis recta / regione in rivo Vendupale ex rivo Vindupale in flovium Neviascam inde dorsum fl(o)vio Neviasca in flovium Procoberam inde / flovio Procoberam deorsum usque ad rivom Vinelascam infumum ibei terminus stat inde sursum rivo recto Vinelesca / ibei terminus stat propter viam Postumiam inde alter trans viam Postumiam terminus stat ex eo termino quei stat / trans viam Postumiam recta regione in fontem in Manicelum inde deorsum rivo quei oritur ab fonte en Manicelo / ad terminum quei stat ad flovium Edem agri poplici quod Langenses posident hisce finis videntur esse ubi comfluont / Edus et Procobera ibei terminus stat inde Ede flovio surs(o) vorsum in montem Lemurino infumo ibei terminus / stat inde sursum vorsum iugo recto monte Lemurino ibei termin(u)s stat inde su(r)sum iugo recto Lemurino ibi terminus / stat in monte pro cavo inde sursum iugo recto in montem Lemurinum summum ibi terminus stat inde sursum iugo / recto in castelum quei vocitatust Alianus ibei terminus stat inde sursum iugo recto in montem Ioventionem ibi terminus / stat inde sursum iugo recto in montem Apeninum quei vocatur Boplo ibei terminus stat inde Apeninum iugo recto / in montem Tuledonem ibei terminus stat inde deorsum iugo recto in flovium Veraglascam in montem Berigiemam / infumo ibi terminus stat inde sursum iugo recto in montem Prenicum ibi terminus stat inde dorsum iugo recto in / flovium Tulelascam ibi terminus stat inde sursum iugo recto Blustiemelo in montem Claxelum ibi terminus stat inde / deorsum in fontem Lebriemelum ibi terminus stat inde recto rivo Eniseca in flovium Porcoberam ibi terminus stat / inde deorsum in floviom Porcoberam ubei conflovont flovi Edus et Porcobera ibi terminus stat quem agrum poplicum / iudicamus esse eum agrum castelanos Langenses Veiturios po[si]dere fruique videtur oportere pro eo agro vectigal Langenses / Veituris in poplicum Genuam dent in an(n)os singulos vic(toriatos) n(ummos) CCCC sei Langenses eam pequniam non dabunt neque satis / facient arbitratuu Genuatium quod per Genuenses mo[r]a non fiat suo setius eam pequniam acipiant tum quod in eo agro / natum erit frumenti partem vicensumam vini partem sextam Langenses in poplicum Genuam dare debento / in annos singolos quei intra eos fineis agrum posedet Genuas aut Viturius quei eorum posedeit K(alendis) Sextil(ibus) L(ucio) Ca<e=I>cilio / Q(uinto) Muucio co(n)s(ulibus) eos ita posidere colereque liceat e[i]s quei posidebunt vectigal Langensibus pro portione dent ita uti ceteri / Langenses qui eorum in eo agro agrum posidebunt fruenturque praeter ea in eo agro ni quis posideto nisi de maiore parte / Langensium Veituriorum sententia dum ne alium intro mitat nisi Genuatem aut Veiturium colendi causa quei eorum / de maiore parte Langensium Veituri(or)um sententia ita non parebit is eum agrum nei habeto nive fruimino quei / ager compascuos erit in eo agro quo minus pecus [p]ascere Genuates Veituriosque liceat ita utei in cetera agro / Genuati compascuo ni quis prohibeto nive quis vim facito neive prohibeto quo minus ex eo agro ligna materiamque / sumant utanturque vectigal anni primi K(alendis) Ianuari(i)s secundis Veturis Langenses in poplicum Genuam dare / debento quod ante K(alendas) Ianuar(ias) primas Langenses fructi sunt eruntque vectigal invitei dare nei debento / prata quae fuerunt proxuma faenisicei L(ucio) Caecilio Q(uinto) Muucio co(n)s(ulibus) in agro poplico quem Vituries Langenses / posident et quem Odiates et quem Dectunines et quem Cavaturineis et quem Mentovines posident ea prata / invitis Langensibus et Odiatibus et Dectuninebus et Cavaturines et Mentovines quem quisque eorum agrum / posidebit inviteis eis niquis sicet nive pascat nvie fruatur sei Langueses aut Odiates aut Dectunines aut Cavaturines / aut Mentovines malent in eo agro alia prata inmittere defendere sicare id uti facere liceat dum ne ampliorem / modum pratorum habeant quam proxuma aestate habuerunt fructique sunt Vituries quei controvorsias / Genuensium ob iniourias iudicati aut damnati sunt sei quis in vinculeis ob eas res est eos omneis / solvei mittei leiber(are)ique Genuenses videtur oportere ante Eidus Sextilis primas seiquoi de ea re / iniquom videbitur esse ad nos adeant primo quoque die et ab omnibus controversis et <b=H>ono publ(ico) li(berentur?) / leg(ati) Moco Meticanio Meticoni f(ilius) Plaucus Peliani(o) Pelioni f(ilius)
inscription genre / statut personnel: leges;  praenomen et nomen;  termini;  tria nomina;  viri


empreinte politique de confidentialité dénégation