MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   3066


Publication: CIL 06, 00930 (p 3070, 3777, 4307, 4340) = CIL 06, 31207 = D 00244 (p 170) = Freis 00049 = AE 1938, +00031 = AE 1952, +00077 = AE 1977, 00016 = AE 1991, 00069 = AE 1993, 00116 = AE 2005, +00039 = AE 2005, +00165 = AE 2006, +00031 = AE 2012, +00043
datation: 69 à 70         EDCS-ID: EDCS-17301049
Province: Roma         Lieu:
Foedusve cum quibus volet facere liceat ita uti licuit divo Aug(usto) / Ti(berio) Iulio Caesari Aug(usto) Tiberioque Claudio Caesari Aug(usto) Germanico / utique ei senatum habere relationem facere remittere senatus / consulta per relationem discessionemque facere liceat / ita uti licuit divo Aug(usto) Ti(berio) Iulio Caesari Aug(usto) Ti(berio) Claudio Caesari / Augusto Germanico / utique cum ex voluntate auctoritateve iussu mandatuve eius / praesenteve eo senatus habebitur omnium rerum ius perinde / habeatur servetur ac si e lege senatus esset habereturque / utique quos magistratum potestatem imperium curationemve / cuius rei petentes senatui populoque Romano commendaverit / quibusque suffragationem suam dederit promiserit eorum / comitis quibusque extra ordinem ratio habeatur / utique ei fines pomerii proferre promovere cum ex re publica / censebit esse liceat ita uti licuit Ti(berio) Claudio Caesari Aug(usto) / Germanico / utique quaecu<m=N>que ex usus rei publicae maiestate divinarum / huma(na)rum publicarum privatarumque rerum esse {e} / censebit ei agere facere ius potestasque sit ita uti divo Aug(usto) / Tiberioque Iulio Caesari Aug(usto) Tiberioque Claudio Caesari / Aug(usto) Germanico fuit / utique quibus legibus plebeive scitis scriptum fuit ne divus Aug(ustus) / Tiberiusve Iulius Caesar Aug(ustus) Tiberiusve Claudius Caesar Aug(ustus) / Germanicus tenerentur iis legibus plebisque scitis Imp(erator) Caesar / Vespasianus solutus sit quaeque ex quaque lege rogatione / divum Aug(ustum) Tiberiumve Iulium Caesarem Aug(ustum) Tiberiumve / Claudium Caesarem Aug(ustum) Germanicum facere oportuit / ea omnia Imp(eratori) Caesari Vespasiano Aug(usto) facere liceat / utique quae ante hanc legem rogatam acta gesta / decreta imperata ab Imperatore Caesare Vespasiano Aug(usto) / iussu mandatuve eius a quoque sunt ea perinde iusta rataq(ue) / sint ac si populi plebisve iussu acta essent / sanctio / si quis huiusce legis ergo adversus leges rogationes plebisve scita / senatusve consulta fecit fecerit sive quod eum ex lege rogatione / plebisve scito s(enatus)ve c(onsulto) facere oportebit non fecerit huius legis / ergo id ei ne fraudi esto neve quit ob eam rem populo dare debeto / neve cui de ea re actio neve iudicatio esto neve quis de ea re apud / [s]e agi sinito


empreinte politique de confidentialité dénégation