MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   6777


Publication: CIL 06, 02064 (p 864, 3261, 3279) = CFA 00054 = Gordon 00146
datation: 86 à 86         EDCS-ID: EDCS-18700655
Province: Roma         Lieu:
[Imp(eratore) Caesare Domitiano Aug(usto) XII Ser(vio) Cornelio Dolabella co(n)s(ulibus) III Nonas Ianuarias magisterio Imp(eratoris)] / [Caes(aris) Domitiani Aug(usti) Germanici L(ucius) Veratius Quadratus promag(ister) collegi(i) fratrum Arval(ium) nomine vota nuncupavit] / [pro salute Imp(eratoris) Caes(aris) divi Vespasiani f(ilii) Domitiani Aug(usti) Germ(anici) pont(ificis) max(imi) trib(unicia)] / [pot(estate) cens(oris) perp(etui) et Domitiae Aug(ustae) coniugis eius et Iuliae Aug(ustae) victimis immol(atis) in Capitolio quae] / superioris anni [magist]er vovera[t pe]rsolvit Iovi [O(ptimo) M(aximo) bovem] / auratum Iunoni Reginae bovem [au]ratam Minerv[ae bovem] / auratam Saluti publicae bovem a[urat]am et in proxim[um annum] / nuncupaverunt in eadem verba [quae] infra scripta su[nt] / Iuppiter O(ptime) M(axime) te precor quaesoque si Im[p(erator) Caesar Domitianus Aug(ustus)] / Germanicus et Domitia Aug(usta) coni[unx eius et Iulia Aug(usta) quos nos] / sentim[us] dicere v[ive]nt domusque e[orum incolumis erit a(nte) d(iem)] / III Nonas Ianuarias quae proxim[a]e pop[ulo Romano Quirit(ibus) rei] / publicae [p(opuli) R(omani) Q(uiritium)] erunt et eum diem eos(que) salv[os servaveris ex periculis] / si qua sunt eruntve ante eum diem eventu[mq(ue) bonum ita uti nos sentimus] / dicere dederis eosq(ue) in eo statu quo nunc s[unt aut eo meliore servaveris] / ast tu ea ita faxis tum tibi nomine collegi(i) f[ratr(um) Arval(ium) bove mari] / alb(o) aurat[o v]ov<eo=I> esse futurum / Iuno Regina [quae i]n verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bove aurato [vovi e]sse futurum quod / [hodie vovi ast tu] ea ita faxis tum tibi in eadem verba nomine collegi(i) / [fratrum Arval]ium bove femina alba aurat(a) voveo esse futurum / [Minerva quae in] verba Iunoni Reginae bove femina aurata vovi esse futu/[rum quod hod]ie vovi ast tu ea ita faxis tum tibi in eadem verba nomin(e) / collegi(i) [fratrum Arva]lium bove femina alba aurata voveo esse futurum / [Salus pub]lica populi Romani Quiritium quae in verba Iunoni Regin(ae) / [bove femina au]rata vovi esse futurum quod hodie vovi ast ea ita fax(is) / [tum tibi in eadem ver]ba nomine collegi(i) fratrum Arvalium bove femin(a) / [alba aurata voveo esse f]uturum in collegio adfuerunt L(ucius) Veratius / [Quadratus promag(ister) Q(uintus) Tilliu]s Sassius C(aius) Salvius Liberalis Nonius Bassus / [3 L(ucius) V]enuleius Apronianus P(ublius) Sallustius Blaesus C(aius) Vipsta/[nus Apronianus] / [isdem co(n)s(ulibus) 3 Id]us Ianuar(ias) in aedem Concordiae astantibus fratribus Arva/[libus] magisterio / [Imp(eratoris)] Caesaris Domitiani Aug(usti) Germanici promag(istro) L(ucio) Veratio Quadra[to collegii] / fratrum Arvalium sacrum indictum deae Diae per L(ucium) Veratium Q[uadratum] / promag(istrum) praeeunte Q(uinto) Tillio Sassio in diem VI K(alendas) Iunias domi IIII K(alendas) [Iun(ias)] / in luco et domi III K(alendas) Iun(ias) domi in collegio adfuerunt L(ucius) Veratius / Quadratus promag(ister) L(ucius) Venuleius Apronianus A(ulus) Iulius Quadratus C(aius) Salviu[s] / Liberalis Nonius Bassus Q(uintus) Tillius Sassius P(ublius) Sallustius Blaesus / Ser(vio) Cornelio Dolabella C(aio) Secio Campano co(n)s(ulibus) XI K(alendas) Febr(uarias) magisterio Imp(eratoris) Caesari[s] / Domitiani Aug(usti) Germanici promag(istro) L(ucio) Veratio Quadrato collegi(i) fratrum / Arvalium vota nuncupaverunt pro salute Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti) Ger(manici) / Iuppiter O(ptime) M(axime) Capitoline si Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus Aug(ustus) Germanic(us) / pontifex maximus trib(unicia) pot(estate) censor perpetuus pater patriae ex cuius incolumi/tate omnium salus constat quem no[s] sentimus dicere vivet domusque eius / incolumis erit a(nte) d(iem) XI K(alendas) Februar(ias) quae proximae populo Romano Quiritibus / rei publicae populi Romani Quiritium erunt et eum diem eumque salvum / servaveris ex periculis si qua sunt eruntve ante eum diem eventumque / bonum ita uti nos sentimus dicere dederis eumque in eo statu quo nunc [est] / aut eo meliore servaveris custodierisque aeternitate[m] imperi(i) quod [susci]/piendo ampliavit ut voti compotem rem publicam saepe facias ast tu ea ita / faxis tum tibi bove aurato vovemus esse futurum / isdem co(n)s(ulibus) IIII K(alendas) Martias in aede{m} Concordiae ad cooptan[d]um C(aium) Iulium Sila/num in locum C(ai) Vipstani Aproniani in collegio adfuerunt L(ucius) Veratius / Quadratus promag(ister) Q(uintus) Tillius Sassius L(ucius) Venuleius Apronianus L(ucius) Maecius / Postumus A(ulus) Iulius Quadratus C(aius) Salvius Liberalis Nonius Bassus P(ublius) Sallusti[us] / Blaesus
inscription genre / statut personnel: Augusti/Augustae;  mulieres;  ordo senatorius;  viri


empreinte politique de confidentialité dénégation