MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   2246


Publication: CIL 06, 02065 (p 864, 3261) = CIL 06, 32367 = Gordon 00148 = CFA 00055 = D 05029 = D 05034 = D 05037 = D 05045
datation: 87 à 87         EDCS-ID: EDCS-18700656
Province: Roma         Lieu:
Imp(eratore) [Ca]esare Domitiano Aug(usto) Germ[anico XIII] / L(ucio) [V]olusi[o] Saturnino [co(n)s(ulibus)] / IIII [Non(as) Ianuar(ias)] / in Capitolio in pr[onao Iovis Optimi Maxi]mi C(aius) Salvius Liberalis / frater Arval[is qui vice C(ai) Iuli Silani] magistri fungebatur / ad collegium [fr]atrum Arvalium rettulit cum di immortales / propitiato numine suo vota orbis terra[rum] qua[e pr]o salute / Imp(eratoris) Caesaris divi Vespasiani f(ilii) Domitiani Aug(usti) [Germani]ci / pontif(icis) maximi et Domitiae Aug(ustae) c[o]niugis ei[us et Iulia]e / Aug(ustae) totique domui eorum cupide suscepta e[rant exaudieru]nt / convenire collegio priora solvere et nova n[uncupare] / collegium decrevit / [qu]od bonum faustum felix salutarequ[e sit(!) cu]m v[ota] / contingeret ut priora solverentu[r e]t nova [voverentur] / pro salute et incolumitate Imp(eratoris) Ca[es]aris divi [Vespasiani f(ilii)] / Domitiani Aug(usti) Germanici pontif(icis) max(imi) et Domi[tiae Aug(ustae)] coniug(is) / eius et Iuliae Aug(ustae) totique domui eorum Iovi O(ptimo) M(aximo) b(ovem) m(arem) Iunoni / Reginae b(ovem) f(eminam) Minervae b(ovem) f(eminam) Saluti publicae populi Romani Quiri/tium b(ovem) f(eminam) / eodem die ibidem in area C(aius) Salvius [Li]beralis qui vice magistri / fungebatur ture et vino in igne in foculo fecit immolavitq(ue) / vino mola cultroque Iovi O(ptimo) M(aximo) b(ovem) m(arem) Iunoni Reginae b(ovem) f(eminam) Minervae / b(ovem) f(eminam) Saluti publicae p(opuli) R(omani) Q(uiritium) b(ovem) f(eminam) exta aulicocta reddidit / eodem die ibidem in pronao Iovis O(ptimi) M(aximi) C(aius) Salvius Liberalis frater / Arvalis qui vice Iuli Silani magistri fungeba[t]ur a{d}stante collegio / [fratrum] Arvalium vota pro salute et incolumitate Imp(eratoris) Caesaris / [divi Vespasian]i f(ilii) Domitiani Aug(usti) Germanici pontif(icis) max(imi) trib(unicia) pot(estate) / [censoris per]petui p(atris) p(atriae) et Domitiae Aug(ustae) coniugis eius et Iuliae Aug(ustae) / [totique d]omui eorum nomine collegi(i) fratrum Arvalium in haec / [verba] suscepit / [Iuppi]ter O(ptime) M(axime) si Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitia[nus Au]g(ustus) Germanicus / pontif(ex) maximus trib(unicia) pot(estate) censor perpetuus p(ater) [p(atriae) et Domit]ia Aug(usta) / coniunx eius et Iulia Aug(usta) quos me sentio [dicere viv]ent domusq(ue) / eorum incolumis erit a(nte) d(iem) III Nonas Ianu[ar(ias) quae pro]ximae p(opulo) R(omano) Q(uiritibus) / rei publicae p(opuli) R(omani) Q(uiritium) erunt et eum diem eos[que salvos s]ervaveris ex / peric[u]lis si qua sunt eruntve ante eum [diem eventu]mque bonum / ita uti me sentio dicere dederis eos[que in eo statu] quo nunc sunt / aut eo meliore servaveris ast tu [ea ita faxis tu]m tibi nomine / collegi(i) fratrum Arvalium bo[ve aurato voveo e]sse futurum / Iuno Regina qu[ae in verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bove aurato voveo e]sse futurum / quod hodie v[ovi ast tu ea ita faxis tum tibi in eadem verba nomin]e collegi(i) / fratrum A[rvalium bove aurata voveo esse futurum] / Minerva quae [in verba Iovi O(ptimo) M(aximo) bove aurato vovi esse futur]um quod / hodie vovi ast t[u ea ita faxis tum tibi in eadem verba] nomine / collegi(i) fr[atrum Arvalium bove aurata voveo esse futurum] / Salus publica populi Romani Quiri[tium quae in verba Iovi O(ptimo) M(aximo)] bove / aurato vovi esse futurum quod h[odie vovi ast tu ea ita f]axis / tum tibi in eadem verba nomine col[legii fratrum Arv]alium / bove aurata voveo esse futurum / [in colle]gio adfuerunt C(aius) Salvius Liberalis Nonius B[assus A(ulus) I]ulius Quadratus / [L(ucius) Maec]ius Postumus L(ucius) Veratius Quadratus P(ublius) Sallustius Blaesus / [L(ucius) Venul]eius Apronianus / [isdem co(n)s(ulibus) 3]I Idus Ian(uarias) in pronao aedis Concordiae quae e[st prope] / [templu]m divi Vespasiani / [C(aius) Salvius] Liberalis Nonius Bassus frater Arvalis qui v[ice Iuli] / [Sila]ni magistri fungebatur a{d}stantibus fratrib[us Arvali]/[bus sac]rificium deae Diae in hunc annum sic indixit / [quod bo]num {faustum} faus[t]um felix fortunatum salutar[e sit] Imp(eratori) / [Caes]ari Domitiano Au[g(usto)] Germ[an]ico pontif(ici) max(imo) et Dom[itiae A]ug(ustae) / co[ni]ugi eius et Iul[iae] Aug(ustae) to[ti]que domui eorum po[puloque Romano] / Quiritibus frat[ribu]sque Arvalib[us] mihique(!) sacr[ificium deae] / Diae erit XVI K(alendas) Iun(ias) domi XI[III K(alendas) Iu]n(ias) in luco et [domi XIII K(alendas) Iu]n(ias) / domi in collegio adfuerun[t C(aius) Salviu]s Libera[lis Nonius Bas]sus / L(ucius) Veratius Quadratus L(ucius) Mae[cius Postumus A(ulus) I]uliu[s Quadratus P(ublius)] / Sallustius B[la]esus / L(ucio) Volusio Satur[nin]o C(aio) Calpu[rnio Pisone co(n)s(ulibus) 3 K(alendas) Febr(uarias) ex s(enatus) c(onsulto) ad vota reddenda] / in Capit[olio pr]o salute e[t reditu(?) Imp(eratoris) Caesaris Domitiani Aug(usti)] / Germanici magister[io C(ai) Iuli Silani promag(istro) C(aio) Salvio Liberale Iovi O(ptimo) M(aximo)] / b(ovem) m(arem) Iunoni Regin[ae b(ovem) f(eminam) Minervae b(ovem) f(eminam) 3 in collegio] / adfuerunt Imp(erator) Caesar Domitian[us Aug(ustus) Germanicus C(aius) Salvius Liberalis] / Nonius Bassus L(ucius) Maecius Postumus L(ucius) [Veratius Quadratus] / isdem co(n)s(ulibus) XI K(alendas) Febr(uarias) in Capitolio ad vota redd[enda et nuncupanda pro] / salute et incolumitate Imp(eratoris) Caesaris Domit[iani Aug(usti) Germanici] / magisterio C(ai) Iuli Silani promag(istro) C(aio) Salvio [Liberale Nonio Basso in collegio] / adfuerunt C(aius) Salvius Liberalis Nonius [Bassus // Iuppiter O(ptime) M(axime) Capitoline s[i Imp(erator) Caesar divi Vespasiani f(ilius) Domitianus] / Aug(ustus) Germanicus pontif[ex maximus tribunic(ia) potest(ate) censor perpetuus p(ater) p(atriae)] / ex cuius incolumitate u[niversorum salus constat quem nos] / sentimus dicere vivet [domusque eius incolumis erit a(nte) d(iem) XI K(alendas) Februarias] / quae proximae p(opulo) R(omano) Q(uiritibus) re[i p(ublicae) p(opuli) R(omani) Q(uiritium) erunt et eum diem eumque] / salvom servaveris ex [periculis si qua sunt eruntve ante eum] / diem eventumq(ue) bonu[m ita uti nos sentimus dicere dederis] / eumq(ue) in eo statu quo n[unc est aut eo meliore servaveris custodie]/risque aeternitatem i[mperi quod suscipiendo ampliavit ut] / voti compotem rem p(ublicam) saep[e facias ast tu ea ita faxis tum tibi] / nom[in]e collegi(i) fratrum Ar[valium bove aurato vove]o esse / futur[um] / isdem co(n)s(ulibus) K(alendas) Febr(uarias) allectus Narcissus Annianus publicus loco / Nymphi Numisiani ad fratres Arvales / C(aio) Bellico Natale Tebaniano C(aio) Ducenio Proculo co(n)s(ulibus) XIIII K(alendas) Iun(ias) / in luco deae Diae magisterio C(ai) Iuli Silani curam agente C(aio) / Nonio Basso Salvio Liberale fratres Arvales deae Diae sacri/ficium fecerunt C(aius) Salvius Liberalis qui vice magistri / fungebatur C(ai) Iuli Silani ante lucum in aram porcas piacu/lares duas luco coinquendi et operis faciendi immolavit / deinde vaccam deae Diae honorariam immolavit C(aius) Salvius / Liberalis Nonius Bassus L(ucius) Maecius Postumus A(ulus) Iulius Quadratus / P(ublius) Sallustius Blaesus Q(uintus) Tillius Sassius in tetrastylo consederun[t] / et ex sacrificio epulati sunt sumptisq(ue) praetextis et coronis / spiceis vittatis lucum deae Diae ad summotum escenderunt / et per Salvium Liberalem Nonium Bassum qui vice magistr[i] / fungebatur et Q(uintum) Tillium Sassium qui vice flaminis funge/batur deae Diae agnam opimam immolarunt perfectoque / sacrificio omnes ture et vino fecerunt deinde coronis in/latis signisq(ue) unctis Q(uintum) Tillium Sassium ex Saturnalibus / primis ad Saturnalia secunda annuum magistrum fecer(unt) / item Ti(berium) Iulium Celsum Marium Candidum flaminem deinde / in t[etr]astylum desciderunt ibiq(ue) in triclinio discumbentes / epulati sunt ad magistrum C(aium) Iulium Silanum post epulas / ric[i]niatus soleatus cum corona pactili rosacia summoto / sup[r]a carcares esc<en=I>dit et signum quadrigis et desultoribus / mi[s]it praesidente L(ucio) Maecio Postumo victores palmis et / coronis argenteis honoravit / ead[e]m die Romae domo apud mag(istrum) C(aium) Iul[i]um Silanum idem qui / in luco cenarunt / XIII K(alendas) Iun(ias) domo apud mag(istrum) C(aium) Iulium Silanum fratres Arvales / ad consummandum sacrificium deae Diae cenarunt et in/ter cenam C(aius) Salvius Liberalis Nonius Bassus L(ucius) Maecius Pos/tumus A(ulus) Iulius Quadratus P(ublius) Sallustius Blaesus Q(uintus) Tillius / Sassius L(ucius) Venuleius Apronian[u]s ture et vino fecerunt / ministrantibus pueris patrimis et matrimis isdem qui / XVI K(alendas) Iun(ias) et fruges libatas ad aram rettulerunt lampadib(us) / incensis tuscanicas contigerunt quas per calatores / domibus suis miserun[t] / pu[eri patrimi et matrimi] qui ad sacrificium deae Diae praest[o] / [erant 3]ilius Marcianus Rusonis P(ublius) Calvisius / [3] Umbrini M(arcus) Petronius Cremutius / [6] / [C(aio) Cilnio Proculo L(ucio) Neratio] Prisco co(n)s(ulibus) IIII Idus Sept(embres) mag(isterio) C(ai) Iuli / [Sila]ni in luco deae Diae quod ramus ex arbore ilicina ob / [v]etustatem deciderit piaculum factum est per calatorem et / [p]ublicos / isdem co(n)s(ulibus) Idi[b]us Sept(embribus) in Capitolio arae dedicatione pro mag(isterio?) C(ai) / Iuli Silani immolavit vaccam L(ucius) Maecius Post[umus] adfuerun[t] / in collegio L(ucius) Maecius Postumus A(ulus) Iulius Quadr[a]tus Q(uintus) Tillius / Sassius / isdem co(n)s(ulibus) X K(alendas) Oct(obres) in Ca[p]itolio ob detecta scelera nefariorum mag(isterio) / [C(ai)] Iuli Silani {immolavit} in Capitolio b(ovem) m(arem) immolavit L(ucius) Venu/[leius Ap]ronianus / L(ucio) M[inicio Rufo D(ecimo)] Plotio Grypo co(n)s(ulibus) XVII K(alendas) Mai(as) piaculu[m factum in luco] / [deae Diae per calatore]m et publicos ob ferrum in[latum scripturae et scalpturae] / [ut acta insculperentur magis]teri C(ai) Iul[i S]ilani / [3 co(n)s(ulibus) 3 piac]ulum f[actum a]d de[am Diam per calatorem] / [et publicos ob] ferr[um elatum
inscription genre / statut personnel: Augusti/Augustae;  mulieres;  ordo senatorius;  sacerdotes pagani;  viri


empreinte politique de confidentialité dénégation