MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   7193


Publication: CIL 08, 00270 = CIL 08, 11451 = CIL 08, 23246 = ILPBardo 00026 = Freis 00097 = ILTun 00396 = AntAfr-2002/03-375 = AE 1907, 00017 = AE 1995, +00034 = AE 2008, +01606
datation: 138 à 138         EDCS-ID: EDCS-14900270
Province: Africa proconsularis         Lieu:
S(enatus) c(onsultum) de nundinis saltus Beguensis in t(erritorio) / Casensi descriptum et recognitum ex libro sen/tentiarum in senatu dictarum Kani Iuni Nigri C(ai) Pompo/ni Camerini co(n)s(ulum) in quo scripta erant A[fr]icani iura et id / quod i(nfra) s(criptum) est Idibus Oct(obribus) in comitio RVM in curia Iu[l(ia)] scribundo / adfuerunt Q(uintus) Gargilius Q(uinti) f(ilius) Quir(ina) Antiqu(u)s Ti(berius) Cl(audius) Ti(beri) f(ilius) Pa[l(atina)] Quartinus / C(aius) Oppius C(ai) f(ilius) Vel(ina) Severus C(aius) Herennius C(ai) f(ilius) Pal(atina) Caecilianus M(arcus) Iul(ius) / M(arci) f(ilius) Quir(ina) Clarus P(ublius) Cassius P(ubli) f(ilius) Cla(udia) Dexter q(uaestor) P(ublius) Nonius M(arci) f(ilius) Ouf(entina) Mac/rinus q(uaestor) in senatu fuerunt CC[L3] s(enatus) c(onsultum) per disc[e]ssionem fact(um) / quod P(ublius) Cassius Secundus P(ublius) Delphius Peregrinus Alfius Alen/nius Maximus Curtius Valerianus Proculus M(arcus) Nonius Muci/anus co(n)ss(ules) verba fecerunt desiderio amicorum Lucili Africa/ni c(larissimi) v(iri) qui petunt ut ei permittatur in provincia Afr(ica) regione / Beguensi territorio Musulami[or]um ad Casas nundinas / IIII Nonas Novemb(res) et XII K(alendas) Dec(embres) ex eo omnibus mensibus / IIII Non(as) et XII K(alendas) sui cuiusq(ue) mensis instituere habere quid / fieri placeret de ea re ita censuerunt / permittendum Lucilio Africano c(larissimo) v(iro) in provincia Afric(a) / regione Beguensi territorio Musulamiorum ad Casas / nundinas IIII Non(as) Novembr(es) et XII K(alendas) Decembr(es) et ex eo om/nibus mensibus IIII Non(as) et XII K(alendas) sui cuiusq(ue) mensis in/stituere et habere eoque vicinis advenisq(ue) nundinandi / dumtaxat causa coire convenire sine iniuria et in/commodo cuiusquam liceat actum Idibus Octobr(ibus) / P(ublio) Cassio Secundo M(arco) Nonio Muciano eodem exemplo / de eadem re duae tabellae signatae sunt signatores / T(iti) Fl(avi) Comini scrib(ae) C(ai) Iul(i) Fortunati scrib(ae) M(arci) Caesi Helvi / Euhelpisti Q(uinti) Metili Onesimi C(ai) Iuli Periblepti / L(uci) Verati Philerotis T(iti) Flavi Crescentis // S(enatus) c(onsultum) de nundinis saltus Beg[uensis 3] / [6] / [6] / co[3] / in comitio RV[M] in curia Iu[l(ia) scribundo adfuerunt Q(uintus) Gargi]/lius Q(uinti) f(ilius) Quir(ina) Antiqu(u)s T[i(berius) Cl(audius) Ti(beri) f(ilius) Pal(atina) Quartinus C(aius) Oppius C(ai) f(ilius)] / Vel(ina) Severus C(aius) Heren[n]ius C(ai) f(ilius) Pal(atina) Caecilianus M(arcus) Iul(ius) [M(arci)] f(ilius) Quir(ina) / Clarus P(ublius) Cassius [P(ubli)] f(ilius) Cl[a(udia) De]xt[er q(uaestor) P(ublius)] Nonius [M(arci)] f(ilius) Ouf(entina) Macri/nus q(uaestor) in senatu fuerunt CCL[3] / s(enatus) c(onsultum) per discessionem factum quod P(ublius) Cassius Se/cundus P(ublius) Delphius Peregrinus Alfius Alennius Maxi/mus Curtius Valerianus Proculus M(arcus) Nonius Mucianus / co(n)ss(ules) verba fecerunt de desiderio amicorum Lucili Afri/cani c(larissimi) v(iri) qui petunt ut ei permittatur in prov(incia) Afric(a) regione / Beguensi territorio Musulamiorum ad Casas nundinas / IIII Nonas Nov(embres) et XII K(alendas) Dec(embres) ex eo omnibus IIII Non(as) / et XII K(alendas) sui cuiusq(ue) mensis instituere habere quid fieri / placeret de ea re ita censuerunt permittendum Lu/cilio Africano c(larissimo) v(iro) in provinc(ia) Afric(a) regione Beguensi / territorio Musulamiorum at(!) Casas nundinas IIII Non(as) / Nov(embres) et XII K(alendas) Dec(embres) et ex eo omnib(us) mensib(us) IIII Non(as) et XII K(alendas) / sui cuiusq(ue) mensis instituere et habere eoq(ue) vicinis / advenisq(ue) nundinandi dumtaxat caus(a) coire conve/nire sine iniuria et incommodo cuiusquam liceat / act(um) Idibus Oct(obribus) P(ublio) Cassio Secundo M(arco) Nonio Muciano / eode(m) exemplo de eadem re duae tabellae signatae sun(t) / signatores T(iti) Fl(avi) Comini scrib(ae) C(ai) Iul(i) Fortunati scrib(ae) / M(arci) Caesi Helvi Euhelpisti Q(uinti) Metili Onesimi C(ai) Iul(i) Peri/blepti L(uci) Verati Philerotis T(iti) Fl(avi) Crescentis
inscription genre / statut personnel: ordo senatorius


empreinte politique de confidentialité dénégation