MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Recherche nr. aujourd'hui:   4864


Publication: CIL 13, 00128 (4, p 2) = CLE 02099 = ILCV 00391 (add) = ZPE-79-103 = CAG-31-02, p 471 = Actes-10, p 339 = AE 1987, 00766 = AE 1989, 00507          EDCS-ID: EDCS-10400282
Province: Aquitani(c)a         Lieu:
Nymfius aeterno devinctus membra sopore / hic situs est caelo mens pia perfruitur / mens videt astra quies tumuli complectitur artus / calcavit tristes sancta fides tenebras / te tua pro meritis virtutis ad astra vehebat / intuleratque alto debita fama polo / immortalis eris nam multa laude vigebit / vivax venturos gloria per populos / te coluit proprium provincia cuncta parentem / optabant vitam publica vota tuam / excepere tuo quondam data munera sumptu / plaudentis populi gaudia per cuneos // concilium procerum per te patria alma vocavit / seque tuo duxit sanctius ore loqui / publicus orbatas modo luctus conficit urbes / confusique sedent anxia turba patres / ut capite erepto torpentia membra rigescunt / ut grex amisso principe maeret iners / parva tibi coniunx magni solacia luctus / hunc tumuli titulum maesta Serena dicat / haec individui semper comes addita fulcri / unanimam tibi se lustra per octo dedit / dulcis vita fuit tecum comes anxia lucem / aeternam sperans hanc cupit esse brevem
inscription genre / statut personnel: carmina;  inscriptiones christianae;  mulieres;  tituli sepulcrales;  viri


empreinte politique de confidentialité dénégation