MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch

abbreviazioni
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   10140


Pubblicazione: CIL 06, 01724 (p 3173, 3813, 4743) = D 02950 = CLE +01756 = AE 2000, +00101 = AE 2009, +00464
datazione: 435 a 435         EDCS-ID: EDCS-18100531
Provincia: Roma         Località:
Dedicata III Kal(endas) Aug(ustas) conss(ulibus) dd(ominis) nn(ostris) / Theodosio XV et Valentiniano IIII // [Fl(avio) Merob]audi v(iro) s(pectabiili) com(iti) s(acri) c(onsistorii) / Fl(avio) Merobaudi aeque forti et docto viro tam facere / laudanda quam aliorum facta laudare praecipuo / castrensi experientia claro facundia vel otiosorum / studia supergresso cui a crepundiis par virtutis et elo/quentiae cura ingenium ita fortitudini ut doctrinae / natum stilo et gladio pariter exercuit nec in umbra / vel latebris mentis vigorem scholari tantum otio / torpere passus inter arma litteris militabat / et in Alpibus acuebat eloquium ideo illi cessit in praemium / non verbena vilis nec otiosa hedera honor capitis / Heliconius sed imago aere formata quo(!) rari exempli / viros seu in castris probatos seu optimos vatum / antiquitas honorabat quod huic quoque cum / augustissimis Roma principibus / Theodosio et Placido Valentiniano rerum dominis / in foro Ulpio detulerunt remunerantes in viro / antiquae nobilitatis novae gloriae vel industriam / militarem vel carmen cuius praeconio gloria / triumfali crevit imperio
iscrizione genere / status personale: carmina


impronta informativa sulla privacy disconoscimento