MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   905


Pubblicazione: CIL 08, 11824 (p 2372) = CLE 01238 = CLENuovo p 122 = D 07457 = Louvre 00187 = ILTun 00528 = AfrRom-04-01-137 = Mactaris-03, 00025 = Schnitter = AE 1946, +00062 = AE 1959, 00176 = AE 1987, +01025 = AE 1988, +01118 = AE 2008, +01627 = AE 2012, +00032
datazione: 201 a 300         EDCS-ID: EDCS-23200467
Provincia: Africa proconsularis         Località:
Caeselia Namina [3] / [3]lianus pius [vix]it / pia vixit annis [3] / [3] annis / [6] / VE[3]AIIIS[3]MA[3] fui / paupere progenitus lare sum parvoq(ue) parente / cuius nec census neque domus fuerat / ex quo sum genitus ruri mea vixi colendo / nec ruri pausa nec mihi semper erat / et cum maturas segetes produxerat annus / demessor calami tunc ego primus eram / falcifera cum turma virum processerat arvis / seu Cirtae Nomados seu Iovis arva petens / demessor cunctos anteibam primus in arvis / pos(t) tergus linguens densa meum gremia / bis senas messes rabido sub sole totondi / ductor et ex opere postea factus eram / undecim et turmas messorum duximus annis / et Numidiae campos nostra manus secuit / hic labor et vita parvo con(ten)ta valere / et dominum fecere domus et villa paratast / et nullis opibus indiget ipsa domus / et nostra vita fructus percepit honorum / inter conscriptos scribtus et ipse fui / ordinis in templo delectus ab ordine sedi / et de rusticulo censor et ipse fui / et genui et vidi iuvenes carosq(ue) nepotes / vitae pro meritis claros transegimus annos / quos nullo lingua crimine laedit atrox / discite mortales sine crimine degere vitam / sic meruit vixit qui sine fraude mori // D(is) M(anibus) s(acrum) / C(aius) Mulceius / Maximus / vixi(t) an(nos) XXX // D(is) M(anibus) s(acrum) / S(extus) Au[reli]/us F[3]/nus vix(it) / an(nos) XL
iscrizione genere / status personale: carmina;  mulieres;  tituli sepulcrales;  tria nomina;  viri


impronta informativa sulla privacy disconoscimento