MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   4913


Pubblicazione: CIL 10, 04842 = D 0574327 = Venafrum 00001a = AE 1962, +00092 = AE 2008, 00391
datazione: -17 a -11         EDCS-ID: EDCS-49400003
Provincia: Latium et Campania / Regio I         Località:
[Ed]ict[um Im]p(eratoris) Ca[esaris Augusti 3] / [6] / [6] / [6] / Venafr[orum(?) 3] / IIviro [3]Q[3] / NN[3] / Venafranorum nomin[e 3 ius sit lice]atque [3] / qui rivi specus saepta fon[tes 3]O[3]que aquae [ducend]ae reficiundae / causa supra infrave libram [3]rem [3 aedi]ficati structi sunt sive quod / aliut opus eius aquae ducendae ref[ici]undae causa supra infrave libram / factum est uti quidquid earum rerum factum est ita esse habere itaque / reficere reponere restituere resarcire semel saepius fistulas canales / tubos ponere aperturam committere sive quid aliut eius aquae ducen/dae causa opus [er]it facere placet dum qui locus ager in fundo qui / Q(uinti) Sirini L(uci) f(ilii) Ter(etina) [est esseve] dicitur et in fundo qui L(uci) Pompei M(arci) f(ilii) Ter(etina) Sullae / est esseve dicitur m[acer]ia saeptus est per quem locum subve quo loco / specus eius aquae p[erve]nit ne ea maceria parsve quae eius maceriae / aliter diruatu[r tollat]ur quam specus reficiundi aut inspiciendi cau/sa [neve quid ibi pri]vati sit quo minus ea aqua ire fluere ducive poss[it] / [3] dextra sinistraque circa eum riv<u=O>m circaque / ea o[3]A[3]ae ducendae causa facta sunt octonos pedes agrum / [v]acu<u=O>[m 3]is[3] p[e]r quem locum Venafranis eive qui Venafranorum / [nomine opus su]m[et(?)] iter facere eius aquae ducendae operumve eius aquae / [ductus faciendor]u[m] reficiendorum quod eius s(ine) d(olo) m(alo) fiat ius sit liceatque / quaeque ea[rum rer]um cuius faciendae reficiendae causa opus erunt quo / prox<i=U>me poterit advehere adferre adportare quaeque inde exempta erunt / quam maxime aequaliter dextra sinistraque p(edes) VIII iacere dum ob eas res damn[i] / infecti iurato promittatur earumque rerum omnium ita habendarum / colon(is) Ven[afra]nis ius potestatemque esse placet dum ne ob id opus domi/nus eorum cuius agri locive per quem agrum locumve ea aqua ire fluere / ducive solet invius fiat neve ob id opus minus ex agro suo in partem agri / quam transire transferre transvertere recte possit neve <c=Q> eorum per quo/rum agros ea aqua ducitur eum aquae ductum corrumpere abducere aver/tere facereve quo minus ea aqua in oppidum Venafranorum recte duci / fluere possit liceat / quaeque aqua in oppidum Venafranorum it fluit ducitur eam aquam / distribuere discribere vendundi causa aut ei rei vectigal inponere consti/tuere IIviro IIviris praefec(to) praefectis eius coloniae ex maioris partis decuri/onum decreto quod decretum ita factum erit cum in decurionibus non / minus quam duae partes decurionum adfuerint legemque ei dicere ex / decreto decurionum quod ita ut supra scriptum est decretum erit ius po/testatemve esse placet dum ne ea aqua quae ita distributa discripta deve qua / ita decretum erit aliter quam fistulis plumbeis d(um)t(axat) ab rivo p(edes) L ducatur neve / eae fistulae aut rivos nisi sub terra quae terra itineris viae publicae limi/tisve erit ponantur conlocentur neve ea aqua per locum privatum in/vito eo cuius is locus erit ducatur quamque legem ei aquae tuendae op[e]/ribusve quae eius aquae ductus ususve causa facta sunt erunt tuendis / [IIviri praefect]i [e]x decurion(um) decreto quod ita ut s(upra) s(criptum) e(st) factum erit dixerint / [3 fir]mam ratamque esse placet / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [6] / [3] Venfranae s[3] / [3]atio quam colono aut incol[ae 3]/ da[3]I[3] is cui ex decreto decurionum ita ut supra comprensum est ne/gotium datum erit agenti tum qui inter civis et peregrinos ius dicet iudicium / reciperatorium in singulas res HS X reddere testibusque dumtaxat X denun/tiand[o q]uaeri placet dum reciperatorum reiectio inter eum qui aget et / eum quocum agetur ita fi[et ut ex lege q]uae de iudici(i)s privatis lata est / licebit oportebit


impronta informativa sulla privacy disconoscimento