MC-Logo


WAS-Logo

Epigraphik-Datenbank  Clauss / Slaby
EDCS

Manfred Clauss / Anne Kolb / Wolfgang A. Slaby / Barbara Woitas

Datenbank-Recherche deutsch  / search database englisch  / banco de datos spanisch  /
recherches à la banque des données französisch  / ricerca nel database italienisch
UZH-Logo KU-Logo


Ricerca nr. oggi:   3850


Pubblicazione: CIL 12, 04333 (p 845) = D 00112 (p 169) = Freis 00015 = CAG-11-01, p 205 = Chiron-1980-291 = AE 1964, +00187 = AE 1980, 00609 = AE 2007, +00145
datazione: 11 a 11         EDCS-ID: EDCS-12100286
Provincia: Gallia Narbonensis         Località:
T(ito) Statilio Taur[o] / L(ucio) Cassio Longino / co(n)s(ulibus) X K(alendas) Octobr(es) / numini Augusti votum / susceptum a plebe Narbo/nensium in perpetuom / quod bonum faustum felixque sit Imp(eratori) Caesari / divi f(ilio) Augusto p(atri) p(atriae) pontifici maximo trib(unicia) potest(ate) / XXXIIII coniugi liberis gentique eius senatui / populoque Romano et colonis incolisque / c(oloniae) I(uliae) P(aternae) N(arbonensis) M(artii) qui se numini eius in perpetuum / colendo obligaverunt plebs Narbonen/sium aram Narbone in foro posuit ad / quam quot annis VIIII K(alendas) Octobr(es) qua die / eum saeculi felicitas orbi terrarum / rectorem edidit tres equites Romani / a plebe et tres libertini hostias singu/las inmolent et colonis et incolis ad supplicandum numini eius thus et vinum / de suo ea die praestent et VIII K(alendas) Octobr(es) / thus et vinum prae/stent K(alendis) quoque Ianuar(iis) thus et vinum / colonis et incolis praestent VII quoq(ue) / Idus Ianuar(ias) qua die primum imperium / orbis terrarum auspicatus est thure / vino supplicent et hostias singul(as) in/molent et colonis incolisque thus vi/num ea die praestent et pridie K(alendas) Iunias quod ea die T(ito) Statilio / Tauro M(anio) Aemilio Lepido co(n)s(ulibus) iudicia / plebis decurionibus coniunxit hostias / singul(as) inmolent et thus et vinum ad / supplicandum numini eius colonis et / incolis praestent exque iis tribus equitibus Roman[is tribusve] / libertinis unu[s // [Pleb]s Narbone(n)sis a[ram] / numinis Augusti de[di]cavit [3] / [6] / [3] legibus iis q(uae) i(nfra) s(criptae) s(unt) numen Caesaris Aug(usti) p(atris) p(triae) quando tibi / hodie hanc aram dabo dedicabo/que his legibus hisque regioni/bus dabo dedicabo quas hic / hodie palam dixero uti infimum / solum huiusque arae titulorum/que est si quis tergere ornare / reficere volet quod beneficii / causa fiat ius fasque esto sive / quis hostia sacrum faxit qui / magmentum nec protollat id/circo tamen probe factum esto si / quis huic arae donum dare au/gereque volet liceto eademq(ue) / lex ei dono esto quae arae est / ceterae leges huic arae titulisq(ue) / eadem sunto quae sunt arae / Dianae in Aventino hisce legi/bus hisque regionibus sicuti / dixi hanc tibi aram pro Imp(eratore) / Caesare Aug(usto) p(atre) p(atriae) pontifice maxi/mo tribunicia potestate XXXV coniuge liberis genteque eius / senatu populoque R(omano) colonis / incolisque col(oniae) Iul(iae) Patern(ae) Narb(onensis) Mart(ii) qui se numini eius in per/petuum colendo obligaverunt / doque dedicoque uti sies volens / propitium
iscrizione genere / status personale: liberti/libertae;  mulieres;  tituli sacri;  viri


impronta informativa sulla privacy disconoscimento